Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

HISTOR. LIB. XIX.

Iscium libris quinasdenas carminari. Iterum deinde in filo politur , illisum crebro in silice ex aqua rtextumque rursus tunditur clavis, semper injuria melius. IV. Inventum jam est etiam, quod ignibus non absumeretur . Vivum id vocant , ardentesque in focis conviviorum ex eo vidimus mappas, sordibus exustis splendescentes igni magis , quam possent aquis . Regum inde funebres tunicae , corporis sa- villam ab reliquo separant cinere. Nascitur in de- I sertis adustisque Sole Indiae , ubi non cadunt imbres, inter diras serpentes: adsuescitque vivere ardendo, rarum inventu, dissicile textu propter brevitatem. Rufus de cetero colos, splendescit igni.

Cum inventum est, aequat pretia excellentium mar- garitarum. Vocatur autem a Graecis asbestinum ex argumento naturae. Anaxilaus auctor est linteo eo

circumdatam arborem, surdis ictibus, & qui non exaudiantur, caedi . Ergo huic lino principatus in

toto orbe. 2O

PrQximus byssino , mulierum maxime deliciis circa Elim in Achaia genito: quaternis denarii scripula ejus permutata quondam, ut auri, reperio. Linteorum lanugo , e velis navium maritimarum maxime , in magno usu medicinae est : & cinis spodii vim habet . Est & inter papavera genus quoddam, quo candorem lintea praecipuum trahunt.

12쪽

s C. PLINII NATUR.

V. Tentatum est tingui linum quoque , dc vest Ium insaniam accipere, in Alexandri Magni primum classibus, Indo amne navigantis, cum duces ejus ac praesecti in certamine quodam variassent ii signia navium: stupueruntque litora, flatu versicoloria implente. Velo purpureo ad Actium cum M. Antonio Cleopatra venit, eodemque effugit. Hoc fuit imperatoriae navis insigne. VI. Postea in theatris tantum umbram fecere :ao quod primus omnium invenit Q. Catulus, cum Capitolium dedicaret. Carbasina deinde vela primus in theatro duxisse traditur Lentulus Spinter Apollinaribus ludis. Mox Caesar Dictator totum forum Romanum intexit , viamque sacram ab domo sua&η clivum usque in Capitolium, quod munere ipso gladiatorio mirabilius visum tradunt. Deinde & sine ludis Marcellus Octavia sorore Augusti genitus ,

in AEdilitate sua, avunculo XI Consule, a. d. Kalendas Augusti, velis forum in umbravit, ut Salu et o brius litigantes consisterent : quantum mutatis moribus Catonis Censorii, qui sternendum quoque sorum muricibus censuerat. Vela nuper colore caeli, stellata, per rudentes iere etiam in amphitheatro Principis Neronis. Rubent in cavis aedium, & mu- cum a Sole defendunt . Cetero mansit candori

13쪽

HISTOR. LIB. XIX.

pertinax gratia . Honor etiam dc Trojano bello. Cur enim non & praeliis intersit., ut naufragiis δThoracibus lineis paucos tamen pugnasse, testis est Homerus. Hinc suisse & navium armamenta apud eumdem interpretantur eruditiores : quoniam cum sparta dixit, significaverit Sata. VII. a. Sparti quidem usus multa post saeculacceptus e St: nec ante Poenorum arma, quae primum Hispaniae intulerunt. Herba dc haec sponte nascen S,

dc quae non queat seri, juncusque proprie aridi soli, uni terrae dato vitio . Namque id malum telluris est: nec aliud ibi seri aut nasci potest. In Africa exiguum dc inutile gignitur. Carthaginiensis Hispaniae citerioris portio, nec haec tota, sed quate nus parit , montes quoque sparto Operit. Hincurata rusticis eorum , hinc ignes facesque , hinc

calceamina, dc pastorum vestis, animalibus noxium, praeterquam cacuminum teneritate. Ad reliquos usus laboriose evellitur, ocreatis cruribus, manu, textis que manicis . convolutum osseis iligneisve conamen

iis . Nunc jam in hiemem juxta. Facillime tamen ab Idibus Maiis in Iunias: hoc maturitatis tempus VIII. Vulsum fascibus in acervo animatum bis duo, tertio resolutum, spargitur in Sole Siccaturque, dc rursus in fascibus redit sub tecta. Postea maceratur aqua marina optime , sed dc dulci , si marina desit : siccatumque Sole iterum rigatur. Si

14쪽

1o C. PLINII NATUR.

repente urgeat desiderium, persus um calida in solio ac siccatum stan S, compendium operae fatetur. Hoc autem tunditur, ut fiat utile, praecipue in aquis marique invictum. In sicco praeserunt e cannabi su-nes . At spartum alitur etiam demersum , veluti natalium sitim pensans. Est quidem ejus natura interpolis : rursusque quam libeat vetustum novo miscetur. Verumtamen complectatur animo, qui volet miraculum aestimare, quanto sit in uSu, omni-xo bus terris , navium armamentis , machinis aedificationum, aliisque desideriis vitae. Ad hos omnes usus quae suffciant, minus triginta millia passuum in latitudinem a litore Carthaginis novae , minusque Cin longitudinem esse reperientur. Longius vehi impendia prohibent. IX. Iunco Graecos ad funes usos nomini credamus, quo herbam eam adpellant: postea palmarum foliis, philuraque, manifestum est: & inde translatum a Poenis sparti usum , perquam simile veri

X. Theophrastus auctor est, esse bulbi genus circa ripas amnium nascens, cujus inter Summum corinticem, eamque partem, qua vescuntur, esse laneam

naturam , ex qua impilia vestesque quaedam conficiant . Sed neque regionem, in qua sat, neque quidquam diligentius, 'praeterquam eriophoron id adpellari, in exemplaribus, quae quidem invenerim,

15쪽

HISTOR. LIB. XIX.

tradit: neque omnino ullam mentionem habet, cuncta cura magna persecutus ccc xc annis ante nOS,

ut jam dc alio loco diximus; quo adparet, post id

temporis spatium in usum venisse Spartum.

XI. Et quoniam a miraculis rerum coepimus , sequemur eorum ordinem, in quibus, vel maximum est, aliquid nasci aut3vivere sine ulla: radice. Tubera haec vocantur, undique terra circumdata, nullisque fibris nixa, aut saltem capillamentis, nec utique extuberante loco, in quo gignuntur, aut rimas Io agente: neque ipsa terrae cohaerent. Cortice etiam includuntur, ut plane nec terram esse possimus dicere , nec aliud quam terrae callum . Siccis haec feret& sabulosis locis , frutectosisque nascuntur . Excedunt saepe magnitudinem mali cotonei, etiam librali pondere. Duo eorum genera, arenosa dentibus inimica, & altera sincera. Distinguuntur &COl re, ruis, nigroque, & intus candido: laudatissima Africae. Crescant, anne vitium id terrae neque enim aliud intelligi potest) ea protinus globe- τοtur magnitudine, qua futurum est: & vivant ne , an non, haud facile arbitror intelligi posse. Putrescendi enim ratio communis est iis cum ligno. Lartio Licinio Praetorio viro jura reddenti in Hispania Carthagine, paucis his annis scimus accidisse, mordenti tuber , ut deprehensus intus denarius primos dentes inflecteret: quo manifestum erit, terrae na-

16쪽

H C. PLINII NATUR.

turam in se globari. Quod certum est, ex iis erunt quae nascantur, & Seri non possint. XII. 3. Simile est & quod in Cyrenaica provincia vocant misy, praecipuum suavitate odoris ac saporis , sed carnosius : & quod in Thracia iton, &quod in Graecia geranion. XIII 'De tuberibus haec traduntur peculiariter:

Cum fuerint imbres autumnales, ac tonitrua crebra, tunc nasci, & maxime e tonitribus: nec ultra IC annum durare : tenerrima autem verno esse . Quibusdam locis accepta riguis feruntur': sicut Mitylenis neGant nasci nisi exundatione fluminum invecto semine ab Tiaris. Est autem is locus, in quo Plurima nascuntur . Asiae nobilissima circa Lampsacum , ct Alopeconnesum: Graeciae vero, circa Elin XIV. Sunt & in fungorum genere a Graecis dicti pezicae, qui sine radice aut pediculo naScuntur. XU. Ab his proximum dicetur auctoritate claeto rissimum laserpitium, quod Graeci silphion vocant, in Cyrenaica provincia repertum: cujuS Succum Ocant laser: magnificum in usu medicamentisque, &ad pondus argentei ' denarii pensum. Multis jam annis in ea terra non invenitur, quoniam publicaui, qui pascua conducunt, majus ita lucrum Sentientes,dςpopulantur pecorum pabulo . Unus omnino caulis

j argenti, forte sph. Ed. Brol.

17쪽

HISTOR. LIB.1XIX.

Si quando incidit pecus in spem nascentis, hoc deprehenditur signo: ove, cum comederit, dormiente protinus, capra sternutante R. Diuque jam non aliud

ad nos invehitur laser, quam quod in Perside, aut Media, & Armenia nascitur large, sed multo infra Cyrenaicum: id quoque adulteratum gummi, saco penio h, aut faba fracta. Quo minus omittendum vividetur, C. Valerio, M. Herennio Coss. Cyrenis advectia Romam publice laserpitii pondo xxx. CaeSa- Iorem vero Dictatorem initio belli civilis, inter aurum argentumque protulisse ex aerario laserpitii pondo cx1.ς Id apud auctores Graeciae evidentissimos invenimus natum imbre piceo repente madefacta tellure, circa Hesperidum hortos Syrtimque majorem, septem annis ante oppidum Cyrenarum, quod conditum est Urbis nostrae anno crim. Vim autem illam per quatuor millia stadium Africae valuisse . In ea laserpitium gigni solitum , rem feram ac contumacem , & si coleretur, in deserta fugientem : t Iadice multa crassaque, caule ferulaceo, aut simili crassitudine. Hujus solia mas petum vocabant, api' maxime similia. Semen erat foliaceum, folium ipsum vero deciduum. Vesci pecora solita, primoque pur gari, mox pinguescere, carne mirabilem in modum

jucunda. Post folia amissa, caule ipso & homines

18쪽

C. PLINII NATUR.

vescebantur decocto, asso, elixoque: eorum quoque corpora XL primis diebus purgante a vitiis omnibus Succus duobus modis capiebatur: e radice, atque caule . Et haec duo erant nomina : rhizias, atque caulias vilior illo ac putrescens. Radici cortex niger . Ad mercis adulteria, succum ipsum in vasa conjectum, admixto sursu re , subinde concutiendo ad maturitatem perducebant; ni ita fecissent, putrescentem. Argumentum erat maturitatis, color, io siccitasque sudore finito. Alii tradunt laserpitii radicem fuisse majorem cubitali, tuberque in ea supra terram. Hoc inciso, profluere Solitum succum, ceu lactis, superenato caule, quem ma gydarin VO- carunt. Folia aurei coloris pro semine fuisse , cadentia a Canis ortu, Austro sanie. Ex his laserpitium nasci solitum, annuo spatio & radice & caule consummantibus sese . Hoc dc circumfodi solitum

pro idere. Nec purgari pecora, sed aegra sanari, aut protinus mori, quod in paucis accidere. Persidio co silphio prior opinio congruit. XVI. Alterum genus ejus est, quod magydaris

vocatur, tenerius dc minus vehemens, sine succo :quod circa Syriam nascitur, non proveniens in Cyrenaica regione . Gignitur & in Parnasso monte copiosius, quibusdam laserpitium vocantibus: per qua omnia adulteratur rei saluberrimae utilisSimaeque auctoritas. Probatio sinceri prima, in colore modice

19쪽

HISTOR. LIB. XIX.

ruso, & cum frangitur, candido Intus, mox translucente: gutta, aqua salivaque liquescit. Usus in multis medicaminibus. XVII. Sunt etiamnum duo genera , non nisi sordido nota vulgo, cum quaestu multum polleant. In primis rubia tinguendis lanis & coriis necessaria. Laudatissima Italica, & maxime suburbana: & omnes paene provinciae Scatent ea . Sponte provenit , seriturque similitudine erviliae. Verum spinosus ei caulis: geniculatus hic est, quinis circa articulos in roorbe soliis. Semen ejus rubrum est. Quos in medicina usus habeat, suo dicemus loco.

XVIII. At quae vocatur radicula , lavandis demum lanis succum habet : mirum quantum conserens candori mollitiaeque. Nascitur Sativa ubique ,

sed sponte praecipua in Asia Syriaque , saxosis &asperis locis. Trans Euphratem tamen laudatissima, caule ferulaceo , tenui , ct ipso cibis indigenarum expetito, & unguentis, quidquid sit cum quo decoquatur: solio olear. Struthion Graeci vocant: foret aestate, grata adspectu: verum sine odore, spi nosa, ct caule lanuginoso. Semen et nullum , radix magna, quae conditur ad quem dictum est usum. XIX. a. Ab his superest reverti ad hortorum curam, & suapte natura memorandam, & quorum

antiquitas nihil prius mirata est, quam Hesperidum hortos, ac regum Adonis & Alcinoi: itemque pen-

20쪽

,6 C. PLINII NATUR.

cles, sive illos Semiramis, sive Assyriae rex Cyrus fecit , de quorum opere alio volumine dicemus .

Romani quidem reges ipsi coluere. Quippe etiam

Superbus Tarquinius nuntium illum saevum atque sanguinarium flio remisit ex horto. In xii tabulis legum no Strarum nusquam nominatur villa, semper in signiscatione ea hortus: in horto δ vero heredium. Quam rem comitata est & religio quaedam : hortoque & soco tantum contra invidentium effascinaxo tiones , dicari videmus in remedia Satyrica signa , quamquam hortos tutelae Veneris adsignante Plauto. Iam quidem hortorum nomine in ipsa urbe delicias, agros, villasque possident. Primus hoc instituit Athenis Epicurus, otii magister. Usque ad eum , moris non fuerat in oppidis habitari rura . Romae quidem per se hortus ager pauperis erat. Ex horto plebei macellum, quanto innocentiore victu i Mergi cnim, credo, in profunda Satius est, ct ostrearum genera naufragio exquiri , aves ultraho Phasidem amnem peti, & sabuloso quidem terrore tutas, immo sic pretiosiores, alias in Numidiam atque AEthiopiae sepulcra: aut pugnare cum seri S , mandique capientem quod mandat alius . At hercule quam vilia haec, quam parata voluptati satietatique, ni Si eadem , quae ubique , indignatio occurreret l

SEARCH

MENU NAVIGATION