Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Ferendum sane fuerit exquisita nasci poma , alia sapore, alia magnitudine, alia monstro, pauperibus interdicta : inveterari vina, Saccisque castrari: nec cuiquam adeo longam esse vitam, ut non ante Segenita potet : e frugibus quoque quoddam alimentum sibi excogitasse luxuriam, ac medullam tantum Carum: superque pistrinarum operibus & caelaturis vivere, alio pane procerum, alio Vulgi, tot generibus usque ad infimam plebem descendente annona. Etiamne in herbis discrimen inventum est, opesque differentiam secere in cibo, etiam uno asse venali ΘIn his quoque aliqua sibi nasci tribus negant, caule in tantum saginato, ut pauperis mensa non capiat. Silvestres fecerat natura corrudas, ut quisque demeteret passim : ecce altiles spectantur asparagi :& Ravenna ternos libris rependit. Heu prodigia ventrist Mirum esset non licere pecori carduis vesci : non licet plebi. Aquae quoque separantur, &ipsa naturae elementa vi pecuniae discreta sunt. Hi niVst , illi glaciem potant, poenasque montium in Voluptatem gulae vertunt . Servatur algor 37Stibus, cxcogitaturque ut alienis mensibus nix algeat. De coquunt alii aquas : mox & illas hiemant . Nihil utique homini sic, quomodo rerum naturae placet. Etiamne herba aliqua divitiis tantum nasciturὸ Nemo Sacros Aventinosque montes , & iratae plebis secessus circumspexerit: mox enim certe aequabit,

Plinius T. V. B

22쪽

is C. PLINII NATUR.

quos pecunia separaverit . Itaque hercule nullum macelli vectigal majus fuit R Romae, clamore plebis

incusantis apud omnes Principes , donec remissum est portorium mercis hujus: compertumque non aliter quaestuosius censum haberi aut tutius, ac minore fortunae jure, cum credatur pensio ea pauperum. Is in solo sponsor est , & sub dio reditus , superficiesque caelo quocumque gaudens. Hortorum Cato praedicat caules. Hinc primum

xo agricolae aestimabantur prisci, & sic statim faciebant judicium , nequam esse in domo matrem familias etenim haec cura seminae dicebatur) ubi indiligens

esset hortus : quippe e carnario, aut macello vivendum esse. Sed nec caules, ut nunc, maxime

probabant, damnantes pulmentaria, quae egerent alio pulmentario: id erat oleo parcere : nam gari desideria etiam in exprobratione erant. Horti maxime placebant, quia non egerent igni, parcerentque ligno, expedita res & parata semper: unde &eto acetaria adpellantur, facilia concoqui, nec oneratura sensum cibo, di quae minime accenderent desiderium panis. Pars eorum ad condimenta pertinens fatetur domi versuram fieri solitam: atque non Indicum piper quaesitum , quaeque trans maria petimus. Iam quoque h in senestris suis plebs urbana in

23쪽

HISTOR. LIB. XIX.

Imagine hortorum quotidiana oculis rura praebebant, antequam praefigi pro pectus omnes coegit multitudinis innumerae saeva latrocinatio . Quamobrem sit aliquis & his honos, neve auctoritatem rebus vi- Iitas adimat, cum praesertim etiam cognomina procerum inde nata videamus: Lactucinosque in Valeria familia non puduisse adpellari: & contingat aliqua gratia operae curaeque nostrae, Virgilio quoque confesso, quam sit dissicile verborum honorem tam parvis perhibere. I XX. Hortos villae jungendos non est dubium , riguosque maxime habendos, si contingat, praefluo amne: si minus e puteo rota, organisve pneumaticis, vel tollenonum haustu rigandos . Solum proscindendum a Favonio: in autumnum praeparandum est post xiv dies , iterandumque ante brumam . Octo jugerum operis palari iustum est, fimum tres pedes alte cum terra misceri, areis distingui, easque resupinis pulvinorum toris, ambiri singulas tramitum sulcis, qua detur accessus homini, Scatebris-etoque decursus. XXI. In hortis nascentium alia bulbo commen dantur, alia capite, alia caule, alia solio, alia utroque, alia Semine, alia cortice, alia cute, aut carintilagine, alia carne, . alia tunicis carnoSis.

XXII. Aliorum fructus in terra est, aliorum &extra, aliorum non nisi extra. Quaedam jacent cre-

24쪽

C. PLINII NATUR.

scuntque, ut cucurbitae & cucumis. Eadem pendent, quamquam graviora multo etiam iis, quae in arboribus gignuntur : sed cucumis cartilagine . Cortex huic uni maturitate transit in lignum. Terra conduntur raphani, napique, &rapa: atque alio modo inulae, siser, pastinacae . Quaedam vocabimus ferulacea, ut anethum, malva S. Namque tradunt auctores, in Arabia malvas septimo mense arborescere, baculorumque usum praebere extemplo. Sed &ro arbor est malva in Mauretania Lixi oppidi aestuario, ubi Hesperidum horti fuisse produntur cc passibus ab Oceano, juxta delubrum Herculis, antiquius Gaditano, ut serunt. Ipsa altitudinis pedum xx crassitudinis, quam circumplecti nemo possit. In simili genere habebitur & cannabis . Nec non & carnosa aliqua adpellabimus, ut spongias in humore pratorum enascentes. Fungorum enim callum, in ligni arborumque natura diximus, & alio genere tuberum

paulo ante.

dio XXIII. s. Cartilaginei generis, extraque terram est cucumis, mira voluptate Tiberio Principi expetitus. Nullo quippe non die contigit ei, pensiles

eorum hortos promoventibus in Solem rotis olitori bus : rursusque hibernis diebus intra specularium munimenta revocantibus. Quin lacte mulso semine eOrum biduo macerato, apud antiquos Graeciae auctores scriptum est seri oportere, ut dulciores fiant .

25쪽

HISTOR. LIB. XIX. 2ICrescunt qua coguntur forma. In Italia virides, dcquam minimi: in provinciis quam maximi: & cerint, aut nigri. Placent copiosissimi Africae, grandissimi Moesiae: cum magnitudine excesSere, pepones vocantur. Vivunt hausti in stomacho in posterum diem, nec perfici queunt in cibis, non insalubres tamen plurimum. Natura oleum odere mire: nec minus aquas diligunt. Desecti quoque ad eas modice distantes ad repunt: aut si quid obstet, versi pandantur, curvanturque : id vel una nocte deprehenditur, si vas cum aqua subjiciatur a quatuor digitorum intervallo, descendentibus ante posterum diem: at si oleum eodem modo Sit, in hamos curvatis . Iidem in fistula store demisso , mira longitudine crescunt. Ecce cum maxime nova forma eo

rum in Campania provenit mali cotonei effgie . Forte primo natum ita audio unum : mox semine ex illo genus factum: melopeponas vocant. Non pendent hi, sed humi rotundantur. Mirum in his, praeter figuram coloremque, di odorem, quod maturitatem adepti, quamquam non pendentes, blatima pediculo recedunt. Columella suum tradit Commmentum, ut toto anno contingant. Fruticem rubi

quam vastissimum in apricum locum transferre, &recidere, duum digitorum relicta stirpe, circa vernum aequinoctium: ita in medulla rubi semine cucumeris insito , terra minuta fimoque circumagge-

26쪽

C. PLINII NATUR.

ratas resistere frigori radices . Cucumerum Graeci tria genera secere: Laconicum, Scytalicum, Boeoticum. Ex his tantum Laconicum aqua gaudere . Sunt qui herba, quae vocatur culix nomine, trita,

semen eorum maceratum seri jubeant, ut sine se mine n a Scantur.

XXIV. Similis & cucurbitis natura, dumtaxat

in nascendo. AIque hiemem odere. Amant rigua ac fimum. Seruntur ambo semine in terra sesqui-io pedali fossura, inter aequinoctium vernum, & sol stilium : Parilibus tamen aptissime. Aliqui malunt ex Kalendis Martii cucurbitas, & Nonis cucumeres, & per Quinquatrus serere, simili modo reptantibus flagellis scandentes parietum aspera in tectum usque, natura sublimitatis avida. Vires sine adminiculo standi non sunt, velocitas pernix , levi umbra cameras ac pergulas operiens. Inde haec duo prima genera: camerarium; & plebeium, quod humi repit. In priore mire tenui pediculo libratur pon-aodus immobile aurae. Cucurbita quoque omni modosastigatur, vaginis maxime vitilibus, conjecta in eas postquam defloruit : crescitque qua cogitur forma , plerumque & draconis intorti figura. Libertate vero pensili concessa , jam visa est novem pedum longitudinis. Particulatim cucumis foret, sibi ipse per florescens, & sicciores locos patitur, candida lanugine obductus, magisque cum creicit.

27쪽

HISTOR. LIB. XIX.

Cucurbitarum numerosior usus. Et primus caulis in cibo. Atque ex eo in totum natura diversa . Nuper in balinearum usum Venere urceorum vice , jam pridem vero etiam cadorum ad vina condenda.

Cortex viridi tener: deraditur nihilominus in cibis. Cibos salubres ac lenes pluribus modis existimant , qui perfici humano ventri non queant, sed non in tumescant . Semina , quae proxima collo fuerint , proceras pariunt: item ab imis, sed non comparandas supra dictis: quae in medio, rotundas: quae in Lolateribus , crassas brevioresque. Siccantur in umbra, & cum libeat serere, in aqua macerantur . Cibis, quo longiores, tenuioresque, eo gratiores . Et ob id salubriores, quae pendendo crevere: minimumque seminis tales habent, duritia ejus in cibis gratiam terminante. Eas, quae semini serventur , ante hiemem praecidi non est mos. Postea fumo siccantur, condendis hortensiorum seminibus rusticae supellectili. Inventa est ratio, qua cibis quO-que Servarentur: eodemque modo cucumis, u ue Q

ad alios paene proventus: & id quidem in muria fit.

Sed & scrobe, opaco in loco arena substrato , se noque sicco opertos, ac deinde terra, virides Ser vari tradunt. Sunt & silvestres in utroque genere,& omnibus sere hortensiis. Sed & his medica tantum natura est. Quam ob rem differentur in sua volumina.

28쪽

C. PLINII NATUR.

XXV. Reliqua cartilaginum naturae terra occuI- tantur omnia . In quibus de rapis abunde dixisse poteramus videri, nisi medici masculini sexus facerent in his rotunda, latiora vero & concava seminini, praestantiora suavitate, & ad condiendum se ciliora : quae saepius Sata transeunt in marem. Ιidem naporum quinque genera secere : Corinthium,

Cleonaeum, Liothasium, Boeoticum, & quod per

se viride dixerunt. Ex iis in amplitudinem adolero scit Corinthium , nuda sere radice . Solum enim hoc genus superne tendit, non ut cetera in terram. Liothasium quidam Thracium adpellant, frigorum patientissimum. Ab eo Boeoticum dulce est, rotunditate etiam brevi notabile , neque ut Cleonaeum praelongum. In totum quidem, quorum tenuia folia, ipsi quoque dulciores: quorum Scabra,& angulosa, & horrida, amariores. Est praeterea genus Silvestre, cujus folia sunt erucae similia . Palma Romae Amiterninis datur, inde Nursinis: tereto tia nostratibus. Cetera de satu eorum in rapis dicta sunt. XXVI. Cortice & cartiIagine constant raphani: multisque eorum cortex crassior etiam , quam quibusdam arborum. Amaritudo plurima illis est, &Pro crassitudine corticis. Cetera quoque aliquando lignosa . Et vis mira colligendi spiritum , laxandi que ructum: ob id cibus illiberalis, utique si proxi-

29쪽

HISΤΟ R. LIB. XIX.

xior ructus fit , minusque istidus . AEgypto mire celebratur propter olei sertilitatem, quod e semine ejus faciunt. Hoc maxime cupiunt serere, si liceat: quoniam & quaestus plus quam a frumento, & minus tributi est, nullumque copiosius oleum. Genera raphani Graeci secere tria, solioriis dis. serentia, crispi, atque laevis, ct tertium silvestre. Atque huic laevia quidem , sed breviora ac rotunda, copiosaque ; atque frutico Sa e Sapor autem a S- IOper, & medicamenti instar ad eliciendas alvos. Et in prioribus tamen differentia a semine est : quo niam aliqua pejus , aliqua admodum exiguum .se Tunt. Haec vitia non cadunt, nisi in crispa folia. Nostri alia fecere genera : Algidense a loco , longum atque translucidum . Alterum rapi figura ,

quod vocant Syriacum, suavissimum fere ac tener rimum, hiemisque patiens. Praecipuum tamen est, quod e Syria non pridem advectum adparet , quo niam apud auctores non reperitur : id autem tota volite me durat. Etiamnum unum silvestre Graeci agri onvocant, Pontici armon , alii leucen , nostri armora clam, fronde copiosius quam corpore. In omnibus

autem probandis maxime spectantur caules: immitium enim rotundiores crassioresque , ac longis canalibus. Folia ipsa tristiora, & angulis horrida . Seri vult raphanus terra soluta, humida. Fimum

30쪽

Q PLINII NATUR.

odit, palea contentus. Frigore adeo gaudet, ut in Germania infantium puerorum magnitudinem aequet. Seritur post Idus Febr. ut vernus sit: iterumque circa Vulcanalia, quae satio melior. Multi di Martio, & Aprili serunt, & Septembri. Incipiente incremento, conseri alterna solia circumobruere, ipsos velo adcumulare. Nam qui extra terram emersit, durus fit atque fungosus. Aristomachus detrahi solia per hiemem jubet, &, ne lacunae stagnent, xo adcumulari ': ita in aestatem grandescere. Quidam prodidere, si palo adacto caverna palea insternatur sex digitorum altitudine, deinde in semen fimumque & terra congeratur, ad magnitudinem scrobis creScere. Praecipue tamen salsis aluntur. Itaque etiam talibus aquis irrigantur, & in AEgypto nitro sparguntur, ubi sunt suavitate praecipui. In totum quoque salsugine amaritudo eorum eximitur, suntque coctis similes. Namque & cocti dulcescunt,& in naporum vicem transeunt. Crudos medici Sua-1o dent, ad colligenda acria viscerum, dandos cum Sale jejunis esse, atque ita vomitionibus praeparant meatum. Tradunt & praecordiis necessarium hunc succum: quando phthisin cordi intus inhaerentem non alio potuisse depelli compertum sit in AEgypto, regibus c0rpora mortuorum ad scrutandos mOz

SEARCH

MENU NAVIGATION