장음표시 사용
31쪽
a bos insecantibus. Atque, ut est Graeca vanitas, sertur in templo Apollinis Delphis adeo ceteris cibis
praelatus raphanus, ut eX auro dicaretur, beta ex
argento, rapum e plumbo. Scires non ibi genitum Manium Curium Imperatorem, quem Samnitium legatis aurum repudiaturo adserentibus rapum torrentem in foco inventum Annales nostri prodidere. Scripsit & Moschion Graecus unum de raphan O VO- lumen. Utilissimi in cibis hiberno tempore existimantur: iidemque dentibus semper inimici, quoniam Ioatterant. Ebora certe poliunt. Odium his cum vite maximum, refugitque juxta satos. XXVII. Lignosiora sunt reliqua, in cartilaginum genere a nobis posita. Mirumque, omnibus veli mentiam saporis inesse. Ex iis pastinacae unum genus agreste Sponte provenit: staphylinos Graece dicitur. Alterum seritur radice vel semine, primovere vel autumno: ut Hygino placet, Februario,
Augusto, Septembri, Octobri, solo quam altissime
refosso. Annicula utilis esse incipit, bima utilior, *Qgratior autumno, patinisque maxime, & sic quoque virus illi intractabile est. Hibiscum a pastinaca gra cilitate distat, damnatum in cibis, sed medicinae utile. Est & quartum genus in eadem similitudine pastinacae, quam nostri Gallicam vocant, Graeci vero daucon: cujus genera etiam quatuor secere: inter medica dicendum.
32쪽
XXVIII. Siser & ipsum Tiberius Princeps nobilitavit, fagitans omnibus annis e Germania. Gelduba adpellatur castellum Rheno impositum , ubi generositas praecipua. Ex quo adparet frigidis locis
convenire. Inest longitudine nervus, qui decoctis extrahitur, amaritudinis tamen magna parte relicta: quae mulso in cibis temperata, etiam in gratiam vertitur. Nervus idem & pastinacae majori, dumtaxat anniculae. Siseris , satus mensibus Februario,
Eo Martio, Aprili, Augusto, Septembri, Octobri.
XXIX. Brevior his est, sed torosior, amarior-Que, inula, per se stomacho inimicissima: eadem dulcibus mixtis saluberrima. Pluribus modis austeritate victa gratiam invenit. Namque & in pollinem tunditur arida, liquidoque dulci temperatur: & decocta posca, aut adservata, vel macerata pluribus modis, dc tunc mixta defruto , aut subacta melle, uvisve passis, aut pinguibus caryotis. Alio rursus modo cotone is malis, vel sorbis, aut prunis, alisto quando pipere aut thymo variata, desectus praecipue stomachi excitat, illustrata maxime Iuliae Augustae quotidiano cibo. Supervacuum ejus semen: quoniam oculis ex radice excisis, ut arundo Seritur. Et haec autem, & siser, & pastinaca, utroque tem pore, Vere & autumno, magnis seminum inter Vallis: inula ne minus quam ternorum pedum, quoniam βpati QSe fruticat . Siser autem transferre melius.
33쪽
XXX. Proxima his est bulborum natura, quos Cato in primis serendos praecepit, celebrans Megaricos. Verum nobilissima est Scilla, quamquam medicamini nata, acetoque exacuendo. Nec ulli amplitudo maior, sicut nec vis asperior. Duo genera medica: masculum 'albis foliis, semina nigris. Et tertium genus est cibis gratum: epimenidium, vocatur angustius solio, ac minus aspero. Seminis plurimum omnibus. Celerius tamen proveniunt satae bulbis circa latera natis. Et ut crescant, folia, quae sunt his ampla, deflexa circa obruuntur: ita succum
omnem in se trahunt capita. Sponte nascuntur cOpiosissime in Balearibus Ebusoque insulis, ac per Hispanias. Unum de iis volumen condidit Pythagoras philosophus, colligens medicas vires, quas proximo reddemus libro . Reliqua bulborum genera disserunt colore, magnitudine, suavitate. Quippe cum quidam crudi mandantur, ut in Cherroneso Taurica . Post hos in Africa nati maxime laudantur, mox Apuli. Genera Graeci haec secere: Bulbinen,
Seianion , pythion , acrocorion, aegilopa, sisyrinchion. In hoc mirum imas ejus radices crescere hieme verno autem, Cum ad paruerit viola, minui di contrahi, tum deinde bulbum pinguescere.
Est inter genera & quod in AEgypto aron vo-
34쪽
cant, scillae proximum amplitudine, soliis lapathi, caule recto duum cubitorum, baculi crassitudine, radice mollioris naturae, quae edatur & cruda. Effodiuntur bulbi ante ver, aut deteriores illico fiunt. Signum maturitatis, folia inarescentia ab imo; vetustioresque Rimprobant: item parvos & longos. Contra rubicundis rotundioribusque laus, & grandissimis. Amaritudo plerisque in vertice est. Media eorum dulcia. Bulbos non nasci, nisi e semine, o priores tradiderunt. Sed & in Praenestinis campis Sponte nascuntur, ac sine modo etiam in Remorum
XXXI. 6. Hortensiis omnibus sere singulae radices, ut raphano, betae, apio, malvae. Amplissima autem lapatho, ut quae descendat ad tria cubita. Silvestri minor & humida: effossa quoque diu vivit. Quibusdam tamen capillatae, ut apio, malvae: quibusdam surculosar, ut ocimo. Aliis carnosae, ut betae, aut . magis etiamnum croco: aliquibus exo cortice & carne constant, ut raphano, rapis: quorumdam geniculatae sunt, ut graminis. Quae rectam non habent radicem, statim plurimis nascuntur capillamentis, ut a triplex & blitum. Scilla autem, di bulbi, dc cepe, & allium, non nisi in rectum
radicantur. Sponte nascentium quaedam numerotio
35쪽
ra sunt radice, quam solio, ut aspalax, perdicium,
Florent consertim serpyllum, abrotonum, napi, raphani, menta, ruta: ct cetera quidem cum coepere, deflorescunt: ocimum autem particulatim &ab imo incipit: qua de causa diutissime foret. Hoc& in heliotropio herba evenit. Flos aliis candidus, aliis luteus, aliis purpureus. Folia cadunt a cacuminibus, origano, inulae, & aliquando rutae injuria
laesae. Maxime concava sunt cepae, gethyO.
XXXII. Allium cepasque inter Deos in jurejurando habet AEgyptus. Cepae genera apud Graecos, Sardia, Samothracia , Alsidena, Seiania, Schista, Ascalonia, ab oppido Iudaeae nominata. omnibus etiam odor lacrymosus, & praecipue Cypriis, minime Gnidiis. Omnibus corpus totum pinguitudinis earum cartilagine. E cunctis setania minima, excepta Tusculana, sed dulcis. Schista autem &Ascalonia condiuntur. Schistam hieme cum coma sua relinquunt, vere folia detrahunt, & alia sub nascuntur iisdem divisuris: unde & nomen. Hoc exemplo reliquis quoque generibus detrahi jubent, ut in capita crescant potius, quam in semina. Ascaloniarum propria natura. Etenim velut steriles sunt ab radice, & ob id semine seri illas, non deponi, jussere Graeci. Praeterea Serius circa ver, cum germinant, transferri: ita crassescere, & tunc
36쪽
properare praeteriti temporis pensitatione. Festinaniadum autem in his est, quoniam maturae celeriter putrescunt. Si deponantur, caulem mittunt & semen, ipsaeque evanescunt. Est & colorum differentia. In Isso enim & Sardibus candidissimae proveniunt. Sunt in honore & Creticae, de quibus dubitant, an eaedem sint, quae Ascaloniae, quoniam satis capita crassescunt: depositis, caules & semina. Distant Sapore tantum dulci. io Apud nos duo prima genera. Unum condimentariae, quam illi gethyon, nostri pallacanam vocant. Seritur mensibus, Martio, Aprili, Maio . Alterum capitatae, quae ab aequinoctio autumni, vel a Favonio. Genera ejus austeritatis, ordine, Africana', Gallica, Tusculana, Ascalonia, Amiternina. optima autem, quae rotundissima. Item rufa acrior, quam candida: sicca, quam viridis: & cruda, quam cocta: sicca, quam condita. Seritur Amiternina frigidis Ec humidis locis, & sola allii modo capite,
- o reliquae semine. Proxima, quae aestate nullum Semen emittunt, sed caput tantum, quod in arescit. Sequenti autem anno permutata ratione semen gignitur, caput ipsum corrumpitur. Ergo omnibus annis separatim Semen cepae causa seritur, separatim Cepae seminis. Servantur autem optime in paleis.
37쪽
Gethyum paene sine capite est cervicis tantum longae, & ideo totum in fronde: saepiusque resecatur, ut porrum. Ideo & illud serunt, non deponunt. Cetero cepas ter fosso solo seri jubent, exstirpatis radicibus herbarum, in jugera denas libras. Intermisceri satureiam, quoniam melius proveniat. Runcari praeterea, & sarriri, si non saepiuS, quater. Ascaloniam mense Februario serunt nostri. Semen ceparum nigrescere incipiens, antequam marcescat,
XXXIII. Et de porro in hac cognatione dici
conveniat, praesertim cum sectivo nuper auctoritatem dederit Princeps Nero, vocis gratia, ex oleo statis mensium omnium diebus, nihilque aliud, ac ne pane quidem vescendo. Seritur semine ab aequinoctio autumno: si sectivum facere libuit, densius. In eadem area secatur, donec deficiat, Stercoratur que semper. Si nutritur in capita, antequam Secetur, cum increvit, in aliam aream transfertur, summis soliis leviter recisis ante medullam: & capiti- τοbus retractis, tunicis ve extremis. Antiqui silice vel tegula sub)ecta capita dilatabant: hoc item in bulbis. Nunc sarculo leviter convelluntur radices, ut delumbatae alant, neque distrahant. Insigne, quod cum fimo laetoque solo gaudeat, rigua odit, & tamen proprietate quadam soli constant. Laudatissimus in AEgypto, mox Ostiae, atque Ariciae. Sectr- Psinius T. V. C
38쪽
vi duo genera: Herbaceum solio incisuris ejus exi dentibus, quo utuntur medicamentarii. Alterum genus pallidioris folii, rotundiorisque, incisuris levioribus. Fama est, Melam equestris ordinis, reum ex procuratione a Tiberio Principe accersitum , in summa desperatione succo porri ad trium denariorum
argenteorum pondus hausto, confestim exspirasse sine cruciatu. Ampliorem modum negant noxium esse.
XXXIV. Allium ad multa ruris praecipue mero dicamenta prodesse creditur. Tenuissimis, & quae
Separantur, in universum velatur membranis: mox
pluribus coagmentatur nucleis, dc his separatim vestitis. Asperi saporis: quo plures nuclei fuere, hoc est asperius. Tardium huic quoque halitu, ut cepis: nullum tamen coctis . Generum differentia in tem pore: praecox maturescit sexaginta diebus: tum in magnitudine. Ulpicum quoque in hoc genere Graeci adpellavere allium Cyprium, alii antisco rodon, praecipue Africae celebratum inter:pulmentaria ruet oris, grandius allio. Tritum in oleo & aceto, mirum quantum increscat spuma. Quidam ut picum,& allium in plano seri vetant, castellatimque grumulis imponi, distantibus inter se pedes ternos. Inter grana digiti interesse debent: simul atque
tria folia eruperunt, sarriri. Grandescunt, quo sae Pius Sarriuntur ..Maturescentium caules depressi in terram obruuntur: ita cavetur, ne in frondem lu-
39쪽
3Ixurient. In frigidis utilius vere seri, quam autumno. Cetero, ut odore careant, omnia haec jubentur seri, cum Luna sub terra sit: colligi, cum in coitu. Sine his Menander e Graecis auctor est, allium edentibus, si radicem betae in pruna tostam superederint, odorem exstingui. Sunt qui & allium ut picum inter Compitalia ac Saturnalia seri aptissime putent. Allium & semine provenit, sed tarde. Primo enim anno porri crassitudinem capite essicit rsequenti dividitur, tertio consummatur: pulcriusque tale existimant quidam. In semen exire non debet, sed intorqueri caulis satus gratia, uti caput validius fiat. Quod si diutius allium cepamque inveterare libeat, aqua salsa tepida ungenda sunt. Ita diuturniora fient, melioraque usui, sed in satu sterilia. Alii contenti sunt primo super prunas Suspendisse, abundeque ita profici arbitrantur, ne germinent: quod facere allium cepamque extra terramquQque certum est, & cauliculo acto evanescere.
Aliqui & allium palea optime servari putant. Al- aQlium est & in arvis sponte nascens, alum hoc VO cant: quod adversus improbitatem alitum depascentium Semina coctum, ne renasci possit, abjicitur:
statimque, quae devoravere aves, stupentes manu
capiuntur: & si paulum commovere, sopitae. Est& silvestre, quod ursinum vocant, odore molli,
capite praetenui, soliis grandibus.
40쪽
XXXV. 7. In horto satorum celerrime nascuniatur ocimum, blitum, napus, eruca: tertio enim die erumpunt: anethum quarto, lactuca quinto, raphanus sexto, cucumis & cucurbitae septimo, prior cucumis: nasturtium ac Sinapi quinto, beta aestate sexto, hieme decimo: a triplex octavo, cepae X Ixaut vicesimo , gethyum decimo , aut duodecimo. Contumacius coriandrum . Cunila quidem , & origa num post xxx diem . omnium autem dissicillimeo apium : quadragesimo enim die cum celerrime, quinquagesimo majore ex parte emergit. Aliquid & seminum aetas conseri, quoniam re centiora maturius gignuntur, in porro , gethyo ,
cucumi, cucurbita : ex vetere autem celerius pro
veniunt apium, beta, cardamum , cunila , origanum, coriandrum . Mirum in betae semine : non enim totum eodem anno gignit, sed aliquid sequente , aliquid tertio. Itaque ex copia seminis modice nascitur. Quaedam anno tantum suo pariunt, quaedamo saepius, sicut apium, porrum, gethyum. Haec enim semel sata pluribus annis restibili fertilitate proveniunt .
XXXVI. Semina plurimis rotunda , aliquibus oblonga, paucis foliacea & lata, ut a triplici. Quibusdam angusta, & caniculata , ut cumino. Differunt & colore, nigro candidoque: item duritia R