Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

371urculacea. In solliculo sunt, raphano, sinapi, rapo . Nudum semen apii, coriandri, anethi, seniculi, cumini. Cortice obducta bliti, betae, a triplicis, ocimi. At lactucis in lanugine. Nihil ocimo

secundius: cum maledictis ac probris serendum praecipiunt: ut laetius proveniat, sato pavitur terra. Et cuminum qui serunt , precantur , ne exeat . Quae in cortice sunt, dissicillime in arescunt, maximeque ocimum & gith et siccantur omnia, ac Sunt secunda. Utique meliora nascuntur acervatim Sato IOSemine, quam Sparso. Ita certe porrum dc allium serunt in laciniis colligatum. Apium etiam paxillocaverna facta, ac fimo ingesto. Nascuntur autem omnia aut semine, aut avulsione. Quaedam semine, & surculo: ut ruta, Origanum , ocimum : praecidunt enim & hoc , cum

pervenit ad palmum altitudinis. Quaedam & radice& semine, ut cepa, allium, bulbi, & si quorum

radicem anniserorum relinquunt. Eorum vero, quae a radice nascuntur, radix diuturna & fruticosa est, ηψut bulbi, gethyi, scillae. Fruticant alia & non Capite, ut apium & beta. Caule reciso fere quidem

Omnia regerminant, exceptis , quae non scabrum caulem habent: & in usum vero ocimum , rapha nus, lactuca. Hanc etiam suaviorem putant a re-

germinatione . Raphanus utique jucundior detractis foliis antequam decaulescat. Hoc & in rapis. Nam

42쪽

C. PLINII NATUR.

38& eadem dereptis soliis cooperta terra crescunt ,

durantque in aestate.

XXXVII. Singula genera sunt ocimo, lapatho,

blito, nasturtio, erucae, a triplici, coriandro, an etho. Haec enim ubique eadem sunt, neque aliud alio melius usquam . Rutam furtivam tantum proinvenire fertilius putant, sicut apes furtivas pessime. Nascuntur etiam non Sata , mentastrum , nepeta , intubum, pulegium. Contra plura genera sunt eo-ro rum, quae diximus, dicemusque : & in primis apio. 8. Id enim, quod sponte in humidis nascitur , helioselinum vocatur , uno solio , nec hirsutum . Rursus in siccis hippo selinum, pluribus foliis, simi-

Ie heliose lino. Tertium est, ore oSelinum , cicuta soliis, radice tenui, semine anethi, minutiore tantum. Et sativi autem differentiae in folio denso , crispo, aut rariore & leviore: Item caule tenuiore aut crassiore. Et caulis aliorum candidus est, aliorum purpureus, aliorum Varius.lo XXXVIII. Lactucae Graeci tria fecere genera: unum lati caulis, adeo ut ostiola olitoria ex his sa-ctitari prodiderint. Folium his paulo majus herbaceo, & angustissimum, ut alibi consumpto incremento. Alterum rotundi caulis : tertium sessile , quod Laconicon vocant. Alii colore , & tempore satus, genera discrevere. Esse enim nigras, quarum semen mense Ianuario seratur: albas, quarum

43쪽

HISTOR. LIB. XIX.

39Martio: rubentes, quarum Aprili. Et omnium earum plantas post binos menses deserri. Diligentiores plura genera faciunt: purpureas, crispas, Cappadocas, Graecas. Longioris has folii , caulisquelati: praeterea longi & angusti, intubi similis. Pessimum autem genus cum exprobratione amaritudinis adpellavere picrida. Est etiamnum alia distinctio

atrae, quae meconis vocatur , a copia lactis soporiferi, quamquam omnes Somnum parere creduntur.

Apud antiquos Italiae hoc solum genus carum fuit, ct ideo lactucae nomen adeptae . Purpuream maximae radicis, Caecilianam vocant. Rotundam vero ac minima radice, latis soliis, astylida: quidamque eunuchion , quoniam haec maxime refragetur Veneri. Est quidem natura omnibus refrigeratrix , & ideo aestate gratae stomacho fastidium auferunt, cibique adpetentiam faciunt. Divus certe Augustus lactuca conservatus in aegritudine fertur prudentia Musae medici, cum prioris Camelii religio nimia eam negaret : in tantum recepta commendatione , ut Servari etiam in alienos menses eas oxymel ite reper tum sit. Sanguinem quoque augere creduntur. Est Ctiamnum, quae vocatur caprina lactuca, de qua dicemus inter medicas. Et ecce cum maxime coepit

irrepere sativis admodum probata, quae Cilicia vocatur, solio Cappadociae', nisi crispum latiusque esset.

a) Cappadocae.

44쪽

C. PLINII NATUR.

XXXIX. Neque ex eodem genere possunt dic , neque ex alio intubi, hiemis patientiores, virusque praeferenteS, sed caule non minus grati . Seruntur

verno plantae eorum : ultimo vere transferuntur .

Est & erraticum intubum, quod in AEgypto cicho rium vocant, de quo plura alias. Inventum omnes thyrsos, vel solia lactucarum, prorogare urceis conditos, ac recentes in patinis coquere. Seruntur lactucae anno toto laetis & riguis, sterio coratisque , binis mensibus inter semen , plantamque , & maturitatem ..Legitimum tamen, a bruma semen jacere, plantam Favonio tranSferre : aut semen Favonio , plantam aequinoctio verno . Albae maxime hiemem tolerant. Humore omnia hortensia gaudent, & stercore praecipue lactucae , dc magis intubi. Seri etiam radices illitas sino interest , &repleri ablaqueata humo . Quidam ct aliter amplitudinem augent: recisis, cum ad Semipedem excreverint, fimoque suillo recenti illitis. Candorem vexoro η putant contingere iis dumtaxat, quae sint Seminis albi, si arena de litore a primo incremento congeratur in medias, atque increscentia folia contra ipsas religentur. XL. Bela hortensiorum levissima est. Ejus quo que a colore duo genera Graeci faciunt , nigrum ,

45쪽

HISTOR. LIB. XIX.

& candidius, quod praeserunt, parcissimi sem Inis et

adpellantque Siculum, candoris sane discrimine praeserentes & lactucam. Nostri betae genera faciunt , vernum dc autumnale, a temporibuS Salus, quamquam & Iunio seritur. Transseruntur autem in planta hae quoque dc oblini fimo radices suas, locumque similiter madidum amant . Usus iis , dc cum lente ac faba, idemque qui oleris : & praecipuus , ut lenitas excitetur acrimonia sinapis . Medici nocentiorem quam olus, esse judicavere. Quamobrem io adpositas non memini: degustare etiam religio est, ut validis potius in cibo sint . Gemina iis natura , dc oleris , dc capite ipso exsilientis bulbi : species summa in latitudine. Ea contingit, ut in lactucis, cum coeperint colorem trahere, imposito levi pondere. Neque alii hortensiorum latitudo major . In binos pedes aliquando se pandunt, multum & soli natura conserente. Hae quidem in Circeiensi agro amplissimae proveniunt. Sunt qui betas Punica malo forente optime seri existiment : transferri autem , pocum quinque foliorum esse coeperint. Mira differentia , si vera est, candidis solvi alvos modice , nigris inhiberi . Et cum brassica corrumpatur in dolio vini sapor , odore betae soliis demersis restitui. XLI. Olus caulesque , quibus nunc prIncipatus hortorum , apud Graecos in honore fuisse non re-

46쪽

C. PLINII NATUR.

perio. Sed Cato brassicae miras canit laudes, quas in medendi loco reddemus . Genera ejus facit tria: unam extentis soliis, caule magno : alteram crispo folio, quam apianam vocat : tertiam minutis caulibus, lenem, teneram, minimeque probat. Brassica toto anno seritur, quoniam & toto secatur. Utilissime tamen ab aequinoctio autumni : transferturque, cum quinque soliorum est . Cyma' a primae sectione praestat proximo vere. Hic est quidam ip-ro sorum caulium delicatior teneriorque cauliculus ,

Apicii luxuriae, & per eum Druso Caesari fastiditus, non sine castigatione Tiberii patris. Post cymam ex eadem brassica contingunt gestivi autumnalesque cauliculi, mox hiberni, iterumque cymae , nullo aeque genere multis ero, donec sua sertilitate Consumatur. Tertia circa solstitium, ex qua si humidior locus est, aestate: si siccior , autumno plantatur. Humor fimusque si defuere , major saporis gratia est: si abundavere, laetior sertilitas. Fimum

et o asininum maxime convenit.

Est haec quoque res inter opera ganeae : qua propter non pigebit verbosius persequi . Praecipuus si caulis sapore ac magnitudine, primum omnium si in repastinato seras: dein si terram fugiente S cauliculos Seces, a terraque adtollentes se proceritate

47쪽

HISTOR. LIB. XIX.

43luxuriosa exaggerando aliam adcumules, ita ne plus quam cacumen emineat. Tritianum hoc genus vocatur, bis computabili impendio, taedioque. Cetera genera complura sunt. Cumanum sessili solio, capite patulum. Aricinum altitudine non excelsius, solio numerosius, quam tenuius. Hoc utilissimum existimatur, quia sub omnibus paene foliis seu licat cauliculis peculiaribus. Pompeianum procerius, caule ab radice tenui, intra folia crassescit . Rariora haec angu Stioraque: sed teneritas in dote , io εi frigora non tolerat : quibus etiam aluntur Brutiani, praegrandes foliis, caule tenues, Sapore acu ti . Sabellico usque in admirationem crispa sunt -lia , quorum crassitudo caulem ipsum exstenuat: sed dulcissimi perhibentur ex omnibus. Nuper subiere Lacuturres ex convalle Aricina, ubi quondam suit lacus, turrisque, quae remanet: capite praegrandes,

solio innumeri: alii in orbem porrecti, alii in latitudinem torosi . Nec plus ullis capitis post Tritianum , cui pedale aliquando conspicitur, & cyma et Onullis serior. Cuicumque autem generi pruinae plu rimum Suavitatis conserunt: & nisi obliquo vulnere defendatur medulla, plurimum nocent. Semini destinati non Secantur . Est etiam sua gratia numquam plantae habitum excellentibus: halmyridia vocant , quoniam nisi in maritimis non proveniunt ,

navigatione quoque longinqua viridibus adservatis .

48쪽

C. PLINII NATUR.

Statim desecti ita ne humum attingant , in cadoς olei quam proxime siccatos obturato Sque conduntur, omni spiritu excluso. Sunt qui plantam in transferendo alga subdita pediculo , nitrove trito , quod tribus digitis capiatur, celeriorem ad maturitatem fieri putent . Sunt qui semen trifolii nitrumque simul tritum adspergant foliis. Nitrum in coquendo etiam viriditatem custodit : aut Apiciana coctura , oleo ac sale, priuS quam coquantur , maceratis. Est 3O inter herbas genus inserendi , praecisis germinibus caulis, & in medullam semine ex aliis addito. Hoc& in cucumere silvestri. Nec non olus quoque sit Vestre est trium follorum , Divi Iulii carminibus praecipue jocisque militaribus celebratum : alternis quippe versibus exprobravere lapsana se vixisse apud Dyrrachium, praemiorum parsimoniam cavillante S : est autem id cyma silvestris. XLII. Omnium hortensiorum lautissima cura asparagis. De origine eorum in silvestribus curis abun-eto de dictum, & quomodo eos juberet Cato in arundinetis seri Est & aliud genus incultius asparago ,

mitius corruda, passim etiam montibus nascen S, re sertis superioris Germaniae campis, non inficeto Tiberii Caesaris dicto , herbam ibi quamdam nasci simillimam asparago. Nam quod in Neside Campaniae insula sponte nascitur , longe optimum existimatur. Hortensium seritur spongiis: est enim plu-

49쪽

HISTOR. LIB. SIX.

rimae radicis, altissimeque germinat. Viret thyrso primum emicante : qui caulem educens , tempore ipso fastigatus in toros striatur . Potest & semine

seri.

Nihil diligentius comprehendit Cato, novIssimum que libri est, ut adpareat repentinam ac novitiam viro curam fuisse. Locum subigi jubet humidu n &crassum : semipedali undique intervallo seri, ne calcetur . Praeterea ad lineam grana bina aut terna paxillo demitti: videlicet semine tum tantum Sere- IObantur : id fieri secundum aequinoctium vernum . Stercore satiari , crebro purgari , caveri ne cum herbis evellatur asparagus. Primo anno Stramento ab hieme protegi : vere aperiri, sarriri , runcari :tertio incendi verno. Quo maturius incen Sus cst , hoc melius provenit . Itaque arundinetis maxime convenit, quae sestinant incendi. Sarriri jubet idem, non antequam asparagus natus fuerit, ne in Sarriendo radices vexentur. Ex eo velli asparagum ab radice : nam si defringatur, stirpescere, & intermori. ZOVelii, donec in semen eat. Id autem maturescere ad ver, incendique : ac rursus, cum adparuerit as paragus, Farriri ac stercorari. Ac poSt annos nOvem, cum jam vetus sit, digeri subacto solo stercoratoque . Tum spongiis seri, singulorum pedum

intervallo . Quin & ovillo fimo nominatim uti , quoniam aliud herbas creet. Nec quidquam postea

50쪽

C. PLINII NATUR.

tentatum utilius adparuit, nisi quod circa Idus Februarii defosso semine acervatim parvulis scrobibusserunt, plurimum maceratum fimo. Dein nexis inter se radicibus spongias factas post aequinoctium autumni disponunt pedalibus intervallis, fertilitate in denos annos durante . Nullum gratius his solum quam Ravennatium hortorum. Indicavimus & corrudam. Hunc enim intelligo Silvestrem asparagum, quem Graeci horme num , autro myacanthon vocant, aliisve nominibus. Invenio nasci & arietis cornibus tu sis atque defossis. XLIII. Poterant videri dicta omnia, quae in pretio sunt, nisi restaret res maximi quaestus, non sine pudore dicenda . Certum est quippe carduos apud Carthaginem magnam , Cordubamque praecipue, sestertium sena millia e parvis reddere areis: quoniam portenta quoque terrarum in ganeam vertimus, etiam ea, quae refugiunt quadrupedes consciae. Carduos ergo duobus modis serunt: autumno

sto planta, & semine ante Nonas Martias: plantaeque ex eo disponuntur ante Idus Novembris, aut in locis frigidis circa Favonium. Stercorantur etiam, si Diis placet, laetiusque proveniunt: condiunturque aceto melle diluto addita laseris radice, & cumini, ne quis dies sine carduo sit. XLIV. Cetera in transcursu dici possunt. Ocimum Parilibus optime seri ferunt : quidam & au-

SEARCH

MENU NAVIGATION