Emundi Richerii ... Libellus de ecclesiastica et politica potestate. Nec non ejusdem Libelli per eundem Richerium demonstratio

발행: 1701년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

rinth. Ir. Porro rationes adversat torum huic lalso atque imaginatio nituntur primcipio , quod Cluistus S. Petrum constituerit infallibilem Ecclesiae Monarcham. Certe Valentis sibi ipsi aperte contradicit, quia cap. 4. ejusdem libri 8. sfatim initio ait ex

Vincentio Lirinenti. Papam non nova fidei dogmata con Mere ,sed eruere vetera, ta ad eam rem inquisitione opus esse. . Ego vero contendo accuratilliinam &dilisentissimam

desiderari, ut declarant acta primae Synodi Ephesinae, Chalcedonensis , quinti ,

sexti, septimi, & oct.ivi Concilii Generalis, in quibus Patres, ut ostenderent quanta cum diligentia veritatem indagarent, primum ordine textus Scripturae de Patrum testimonia ad res controversas definiendas conducentia proponere & explicare solebant: deinde in testimonium & monimentum decreti Synodalis, sigillatim omnes Episcopi acta obfgnabant; haecque semper obse ata sunt antequam adulatores atque obnoxii homines persuasissent mundo Papam esse infallibilem : quasi haberet afflatum Spiritus sancti in tua potet tale, ita ut m furaret ta quando quotie mque vellet, ut ait Cardinalis Cusanus de concordantia Catholica cap. 1o. Verum maxime fallit aut fallitur Valensis dum suam imaginationem illustrat similitudine Dei promittentis magnam frugum ubertatem & una congruam acris tempcriem : non enim res physicae cum mora-

Iibus comparandae sunt: quia hae a libero hominis arbitrio & voluntate pendent : unde homo potest agere & non agere , hoc Vel illo modo agere, natura autem uno Iantum modo asit, estque in suis causis & effectibus ad unum determinata. Quare Deus cum liberis libere & cum necessariis necellariis agit : vultque homines cooperari saluti suae cum timore & tremore, atque diligentiam necessariam ad merendam adhibere. Mel chior Canus, quem Valensis laudat eodem lib. & cap. refert Sylvestrum in verbo Mess. ultimo hanc iusscultatem de diligentia in rebus controversis de unius adhibenda tanti fesse , ut vix eam ex anιmo sevo depellere potuerιt: metiusque istum facturum ait , se eam occulusset, quam alios stimulare quo ipse scrupulo pungebatur. Haec Canus et quae autem de Sylvestro memorat ex novis editionibus suminae Sylvestri sunt expuncta, ne hic aculeus patronos infallibilis monarchiae foderet: quandoquidem aperte convincit aristocraticum regimen : meliusque & facilius reperiri quod a pluribus, quam quod ab uno quaeritur, quia oculi quam unus oculus clarius & longius vident, ut lib. 4. cap. ostendetur. Profecto, Bellarminus non longe abludit a Sylvestri sententia dum perhibet, quae non sunt conciliariter examinata, non esse infallibilia: de qua re alias. II. Franciscus SuareE Doctor Theologus Societatis rom. 4. Commentariorum in 3. partem D. Thomae dispur. II. sech. 3. ab articulo quinto ad 29. communem Omnium Theologorum sententiam impugnat asserentium , uni cum sacras ordinous --rifrictionem necessariam conferri 'scopu ta Preis eris, saltem fommatiter , quoad b bitum es in actu signato , Gintraqua docet a suo Papa tanqsum absoluto Ecelsa Hs narcha dari. Quam controversam deinde suscitat lib. 4. de legibus a cap. 3. ad 6. sub hac quaestione : Quibus personis data fuerιt potesta. legum ferendarum immediat. a Christo. Ubi autem Bellumini lucubrationes hac in parte commendavit, demo strate aggreditur, Christum uni de soli Petro potestatum Monarchicam etiam supra

alios Apostolos tanquam super membra detulisse ; ita ut quidquid alii Apostoli habuerint jurisdictionis & potestatis a Cluillo, id eis dependenter a Petro concesIum Diuili od by GOoste

462쪽

4as fuerit. Quo in fixo volvendo dc revolvendo ubi diu mutrumque anhelavit, praeter D. Thoinae de Caietani argumenta nihil suicquam noVi exponit. Primo , GHuatur Christum n m fi liicienter Ecclesiae providis tu ad unitatem atque ordinem retinendum in Ecclcita , nisi talem potestatem Papae contulisset : idque probate molitur bis textibua, Tu es Deti ui, 2 super hanc petram ἀδμabo Ecclesiam meam , Mathaei i6.& Joannis v t mo , Pasce oves m/as. Adnectit de Cainonem In novo dist. D.&Can. Ita Dona nus dist. 19. Secundo , obiicit potest item extraordinariam & per modum cuju duri legationis delatam Apostolis, ut eam exercerent quoad viverent : Petri vero potestatem ordinariam titille dc ad ejus successores transire. Tertii , D. Petrum si iis leg. bus de praeceptis es os Apostolos potuisse obligare , non contra : imo neque alios Apostolos, si B. Petatim excipias, potestatem habuille sese invicem obligandi ;Addit , licet omnes Apostoli praediti ellent potestate ferendarum legum ad obligandam Ecclesiam universalem , nihilominus illas ordinarie non tulis te, nisi ex contensa de acceptatione Petri, qui auctoritate Pontificia stipei illos excellebat. Quarto, qu ries apud Cyprianum alio que Patres antiquos legitur omnes Apostolos fuisse pares , hoc intelligi de dignitate Apostolatus, γ.i illis extraordinarie jurisdictio in univeisam terram pei mittebatur. Quinto, fingit non reperiri in toto Evangelio potest item legum serendarum alii cuiquam ordinariu deluam , quam Petro , qui illam ex vi suae institutionis immediate habuit a Christo, Mathaei 16. Sc Joannis ultimo : haec autem

sita placita ut confirmet, adglutinat Canonem Quamvis dist. II. can. Quotιes P . uast.

r. ta cap. Significasti de electione is electi potestate. Quibus ex locis colligitur leges a Romanis Pontificibus latas, non a Concilio pendere , sed contra Concit a vim omnem dc robur habere ab Luia oritate Pontificis. Sexto , docet hanc supernaturalen potestatem legum serendarum non conferri Papae ab hominibui dum Eligitur : quia nemo dat qhiod non habet, sed a Christo solo. Et hinc obiter occasionem arripit illos reprehendendi , qui asserunt solum Papam abique Concilio Cardinalium leges universales in rebus gravibus figere non polle : quam disputationem ex instituto tra rat cap. 6. libri . de legibus, de nos ibidem Straretia cxcipicmus. En summa prolusii simae opinioniis Suaris cap. 3. lib. q. de legibus: cujus argumentis etsi facile sit satis dare ex rcsponsis ad argumenta B. Thomae , Caletam de Bella mini , tamen de illis seorsini dicemus : dc primo, quod ait Christum non satis suia ficienter consuluille Ecclesiae ad uitit item atque oroinem retinendum , nisi Petrum Monarcham Ecclesiae constituisiet; ejusdem est farinae cum his verbis Glolse extra-

vagantis , Unam sanctam *. Porro subes Romano Pontifici : non usueretur Dominus di cretus fuisse , ut cum reverentia Gus loquar , nisi unιc um post se talem I Parium reliquisset , γι hac omnia pulet, ait Glotiator, impie proculdubio, idque est stamere.

Quod per confitia atqxe invenirenes humanas etiam metius quam per legem δυι- angeticam Ecclesia regeretur, iit ait Geticinius sermone habito Tarascone in die Circumcisionis considerat. I. Quandoquidem luaec absoluta Monarchia omnino repugnat legi

gratiae S: potestati ministeriali spirituali : neque isti homines possunt attendere se s

ritualiter examinarι , atque S.Iactorum communionem & unitatem Ecclesiae ad con

plendum nuruerum Praedestinatoium aliter perfici non posse , quam per actiis Hi raiclucos , illuminando suaviter per Verbi Avitu praedicationem, purgando Per p*

463쪽

nitentiam de censuras Ecclesiasticas, denique perficiendo administratione aliorum Sacramentorum , dc lumine exemplorum bonorumque morum , praese; tilia in Eccles

sticis , qui lumen dc sal mundi esse debent. Quod spectat ad hos scripturie textus .

Tu es Petrus, Uisper hanc petram , Pasce oves meas , faec. supra plus satis explica si sunt, nillilque inde potest cxtorqueri praeter primatum e primatus autem institutus est in ordine ad regimen Aristocraticum, ut docuimus de Canone In novo, quo aste ritur oldinem Sacerdotalem a Petro coeptile post Christum : alias monui, ii ad litteram capiatur, manifest 6 pugnare cum Scriptura, quae docet cunctos Apostolos, Paulo

cxcepto, creatos Sacerdotes a Domino, Lucae 22. Hoc facite in meam commemorationem , &c. Unde Gloliator Canonis perhibet hoc ita capi oportere, ut sensus sit Petrum esse primum Sacerdotem post Christum ratione primatus. Quod spectat ad Canonem Ita Dominus, decerptus est ex Leonis Magni epistola as Episcopus Viennenses : quo de loco diximus hoc ipso libro cap. i. in mami sententiae Leonis.

Item cap. s. adversus Balarminum.

Secundum argumentum de extraordinaria de delegata potestate in Apostolis & ordinaria in solo Petro , commentum est sephisticum alias in analyti Opinionum Ca-jetani dc Bellarmini dilapidatnm. Tertium ludificat a petitione principit: cum enim regimen Ecclesiae sit aristocrati, cum : de primatus institutus in ordine ad regimen axistocraticum, gratis Suaruet asseris Petrum potuisse suis legibus alios Apostolos obligare. Dico amplius, neminem ostendere polle Romanos Pontifices octingentorum annorum spatio sub mimis octo Conciliis ullam legem aut Canonem proprio motu fixiste aut dedi ite Ecclesiae r Insto etiam ab eo tempore, quo privati motus deputio regimine aristocratico Synodorum invaluentiat, leges conditas a Romanis Pontificibus numquam vim h ebuisse secluso consensu Ecclesarum : idque quodammodo aequivalere aristocratico regimini : in Ecclesia enim sicut in regnis temporalibus leges absoluta potestate decerni non pollunt : quia Sanctorum communio atque unitas Ecclesiae neque absoluic & monarchice imperatur , neque per vim cogitur: et si fenestra schisinatibus atque haeresibus potentiisma aperitur, ut hodierna docet experientia. De potestate legit in de Canonum condendorum infra lib. . cap. 6. dc 7. Profecto quamquam Apostoli ratione potestatis extraordinaria Apostolatus, quae ad iundandas Ecclesias erat necessaria, seortim & absolute pollent multa statuere, nihilominus ut formam iusti suturique regiminis Ecclesiae praestituerent,

ad posteros transmitterent semper omnia communi consilio sanxeruiar. Contra hodie Praelati cuncta proprio motu tanquam absoluti Monarchae decernere volunt, nec alio utplurimuin quam oligarchico obnoxiorum atque adulatorum consilio utuntur. Quarta, quaenam sit mens Cypriani atque omnium Pati una antiquorum disputatua est supra lib. 1. 4. & s. de lib. 3. cap. s. dc s. adversus Bellarminum. Qiamtδ, respondeo ut ad tertium : cum enim Christus Sacerdotium situm cum p

testate clavium toti Ecclesiae Sacerdotali individuc, in commune & architectonice detulerit, suprema 5 architecton ca potestas legum ferendarum residet in tota Ecclesia, idque praxis Ecclesiae convincit sub octo universilibas Conciliis: caeterum Canoncs, quos adversarius ad suae opinionis comprobationem promit, sitiat collecti ex scriptis Pontificum in tua caula, quibus tantum inest fidei, quantum juri divino, naturali &

464쪽

4 o Canonico concordant, suntque explicati in analysi librorum Bellarmini & Cajetani. Sextum fallit a petitione principit: cum enim Sacerdotium Christi sit causa essiciens de exemplaris totius iurisdictionis Ecclesiasticae, ac revera ec formaliter sit in Ecclesia, atque etiam Pontilici communicetur, partim dum ordinatur, partim dum eligitur ab Ecclesia, una etiam in urgit Papam quidquid habet potestatis, id revera per dc prorter Ecclesiam pollidere : quod superius abunde probavimus. III. Idem Suares lib. de legibus cap. 4. negat Cluistum ullam potestatem legum s

rendarum dedit te Episcopis: de si quas Episcopi inquam) ferant leges, vim clummodo

hibere ex permissione de tolerantia Pane : idque probat his argumentis, ac primo na rat Christum Petro imperasse, ut Episcopos institueret, eisque impartiretur potestatem quam ad id muneris ope duin necessariam putaret, statuitque praeceptuin de instia tuendis Episcopis esse quidem immediate a Deo , sed potestatem Episcopalem conserrimediante Papa: qui eam quibus vult dc quantum vult pote itatis communicat, hocque illustrat comparatione Regis Hispaniarum, qui Proregem nuttit in Indiam cum ampli iasima potestate constitaiendi Judices, Magistratus de Gubematotes Provinciarum, hi vero quamquam praecepto Regis I iispaniarum constituantur, tamen non immediatὸ ab illo suam derivant potestatem, sed mediante Prorege, Hanc suam opinionem his fulcit tibicinibus, quod Deus suavillime agat nobiscum per causas secundas, quando id commode heri potest: unde auctore D. Thoma 4. contra gentes cap. 7 6. ratione 4. Clitilius syecialiter dixit Petro, tibi dabo claves regni Caelorum , &c. ut ostenderet potestatem clavium per Petrum ad alios derivandam, ut unitas Ecclesiae conservaretur. Adluit ex codem Thoma Papam habere plenitudinem potestatis Ecclesiasticae, quasi regem in regno : S Episcopos tantum allumi in partem solicitudinis tanquam Judices

Particulares civitatum atque urbium 4. sententiarum dist. 2 o. quaest. unica articulo quaestiuncula 3. concluditque hoc este pernecessarium ad majorem unionem membrorum cum capite,& perfectiorem Lbordinationem, qualis debet esse inperfecta mona chia Ecclesiae quam Catholici agnoschini. Subjungit Pontificiam de Episcopalem divnitatem hoc ipso inter sese discrepare, quod illa jure divino de ex vi suae in istitutionis materialiter de formaliter cocumenica aut univeis alis prorsusque immutabilis st: adeo ut omnes Christiani subjiciantur Papae materialiter latione subditorum, atque territorii totius Christianitatis, deindς formaliter ratione facultatis ligandi & solvendi juxta

omnes modos de materias casuum oscurrentium : Contra, ait ossicium Episcopale iure divino neque certam babere 'ualitatem , neque determinatam materiam aut territ

cum t & si potestas Episcopalis formaliter consideretur , intendi posse atque remitti :quatenus Papa illis plus aut minus tribuit potestatis, Ex quo cliicit Suares auctorita-tsin Episcopalem neque materialiter, neque formaliter juris esse divini invariabilis inam quae sunt juris divini immobilia sunt, ut patet ex Sacramentis & Sacrificio: ad liberiorem probationem sic argumentatur. Nisi iurisdictio Episcopalis esset a Papa . sequeretur ex vi suae tollitutionis esse incumenicam x universalem, ac sese ad totum

mundum materialiter & sormaliter dissundure, scut potestatem Paeae. & continuo Episcopum de omnibus casibus absolupta de dispensare posse, nisi qui modi potestas a Papa restringeretur. Item inlisperet Episcopum sita privata auctoritate polle deserereat ue ejurare Episcopanim, nisi habeat surisdictionem a Para: quod est contra lan

centu

465쪽

centii III. constitutionenvea'. inter corporalia de transtatio. Disivi e ubi docetur tolum Papam pollere facultat: tna ferendorum Episcoporum. Praeterea oppugnat sententiam Alphonii Cistretas, Navarri, ac Vasquesti sodalis sui; quae tanaen communis in

omnibus Theologis : scilicet Durando , At machano, Gersonio , Tollato, Almaino, Majori, dcc. Nam docent una cum sacris ordinibus potestatem jurisdictionis conserri, testem formaliter, habitii &in actu signato, ut lib. r. probavimus. Contra hanc

sentenuam idem Suares amplius Velita fur tonao . commentariorum in s. partem D. Thomae disput. II. sech. s. a quinto ad 29. articulum : ac primum contendit potestatem ordinis re iurisdictionis esse mutuo separabiles, de de facto separatas inveniri, idque certissimum esse argumentum realis distinctionis apud Metaphysicos. Urget, quod experiamur iurisdictionem ab Episcopo aut a Papa exerceri, quamquam non sit donatuς. Sacerdotio aut Episcopali oratne. Quod si per ordinis collationem jurudictio immediate conferretur a Deo, sequeretur tolli nullo modo posse, ut patet de potestate ordinis quae interno charactere nititur' unde Sacerdos quamquam exauctoratus, tamen impediri non potest quominus consecret, Eucharistiam & missam celebret si velit :contia autem si absolvat aut liget aliquem, eius conatus irritus nullusque eth: causa est , quia Sacerdos abdicatus caret jurisdictione. b c Suares commentariis in summam D. Thomae. At lib. . de legibus cap. 4. obiicit Alphonsium Castrensem de Na-Varrum immutare usitatum atque ordinarium . morem loquenti' inter scholasticos de

usurpatum a Conciliis: scilicet duplicem esse potestatem Ecclesialcai', alteram ordinis, alteram jurisdictionis, hancque extra Sacramentum dari, eu habitu nihil quicquam aliud esse quam potestatem ordinis in corpus Christi mysticum: insuper instat Episcopalein consecrationem non esse per se principium actas liuislictionis, neque acta ciui habim activam jurisdictionem essicere; cum o xperiamur Episcopum electum Aconfirmatum, etsi non sit consecratus, tamen posse .mnia obire munia quae sitiit jurisia

dictionis Episcopalis cap. 1. V a. de transiation. Episcopi, F cap. transmissum de eleetione cap. inter corporalia de transiatione. Item posse indulgentias conferre, teste D. Thoma . lentent. dist. m. quaeli. unica articulo 4. quaestiuncula 2. Amidius instat potestatem Pontificiam esse velut exemplar totius auctoritatis Ecclesiasticae: eam vero conferri non per aliquam consecrationem, sed per nudam electionem & concellionem

Dei : quando Christus ibit Petio dixit, pasce oves meas : quibus verbis nullum novum characterem, sed nudam & puram potestatem jurisdictionis confert: a pari ergo concludit Suares, Episcopos non sacri ordinis adeptione, sed sola collatione Pontificis consequi potestatem iurisdictionis. Quantum ad locos Sciapturae, quibus Castrensis & N

. varrus iniuntur ad suae sententiae confirmationem : Respondet Christum Mathaei 18 Guacum Iue alligaverιtas, ligata erunt, caeci promisisse jurisdictionem exercendam post suam rerurrectionem conformiter ad caput 2o. Joannis. Psecipite Sprritum so tum. Unorum remiseratιs peccata, cs. Demum actorum 2o. Apostolum has verbis, Arren-- istite voris G umverso Per in quo vos Spirios sanctus posuu Episivos reaeere Ecessam

Dei, ostendere Episcopos dici positos a Spiritis sancto, eo quod ex Dei praecepto. institutione, atque ordinatione primaria constituantur ad . regendam Ecclesiam, sed mediante Papa qui illos constituit: quo . etiam modo Reges, quamquam ponantur

ab homirubus, tamen iucuntur regnare pur Deum, & ab eo potestatem habere. Quam

466쪽

4 . opinionem etiam Lorinus Theologiis societatis in acta Apostolorum amplectitur. Verum rationibus Valque iii Suares opponit, quod i reaimir dumtaxat quadam morali congruentia atque externo modo loquendi, quem non semper a celle est servari :gratiique Vasquestum quae dicit allarere. Cum enim D. Tiromas aequiparet Episcopos Judicibus, quos Reges constituunt per Provincias . sententi dist. 2 o. quaest. unica a ticulo 2. quaestiuncula s. certum eli, ait Suares, fieri posse ut Episcopi in actibus suae iurisdictionis ordinariae dicant, Ego te absolvo vel communico .inctoratate mihι a V.

mo Gram concessa, aut quid simile. Sicut Judices de Magistratus Principum dicere solent: Regia Majestas praecipit, aut quidpiam aequivalens : & quamquam e usi nodi

forma absolvendi aut excommunicandi non sit in ulli apud Ecclesiasticos : tamen hoc non ideo evenit, quod jurisdictio Episcoporum detur immediate a Deo, vel qubdper collationem ordinis conseratur ; sed propter modestiam & moderationem Ponti ii, cum, qui lices dent Episcopis potestatem, tamen intelligunt illam elle principaliter a Cim sto, & in illuni omnia referri oportere tanquam in principale operans, cujus sunt Vicarii: vel etiam hoc fit ut servetur distinctio inter potestatem delegatam & ordinariam , ne confundantur & ambiguitates inde oriantur. Subnectit recte fieri potuisse ut Christus docuerit 3c praeceperit Apostolis, & praeserti iri Petro modum regendi Monarchiam Ecclesiasticam mediantibus Episcopis tanquam Pastoribus ordinariis de Principibus Ecclesiae sus Petro . de nihilominus quod commiserit Petro & institiationem dc collationem talis officii atque muneris cum jurisdictione ad eam rem necellaria. Haec propria sunt argumenta pene ad verbum desumpta ex Suaris operibus. Quae quidem indigna sunt magno Theologo : quoniam nullis firmis rationibus, sed sophisticis elenchis, maxime a petitione principii, & a dicto secundum quid ad dictum simpliciter incumbunt, atque potest em spiritualem purὰ ministerialem in absolutam

Monarchiam contra caiis. as citentiales legis gratiae transformant.

Ad Analysim singulauum descendamus. Primum quae de Rege Hispaniarum ejusque

Proregibus proponit, nullius sunt momenti : hic enim opus est testimoniis Eyangelicae legis , exemplis Apostolorum , & praxi Ecclesiae primitivae, non argumentis ductis ab analogia regnorum temporalium . aut ex visu hodierni regiminis Ecclesiae. Pr fecto consensus catholicus omnium Patrum demonstriit Apostolos indivisim & in commune in solidum accepiste claves aut potestatem jurisdictionis a Christo , atque ii nore & potestate aequales esse. Deinde Episcopos positos esse a Spiritu sancto , ut universo gregi attenderent, suasque regerent in sblidum Ecclesias, Achorum 2o. α succellille potestati Apostolorum , ut aliis probavimus. Verum multo magis credendum est antiquis & praxi Ecclesiae primitivae, quam neotericis Theologis quibus Piopositum est jus commune & regimen Aristocraticum labefactare, ut suas missio

nes extraordinarias atque immunitates immoderatas tueantur , ac supra potinatem

Episcoporum extollant : quod ita consequuti sunt, ut jam Episcopis superiores esse videantur multis in rebus. Ceria excepta facultate conferendi ordines sacros, hodie na die Jesultae Episcopis antecellunt ' Est autem haeresis dicere, Episcopos cataere P testate legum ferendarum pro suarum provinciarim gubernatione ,&disciplina ecclesiastica constituenda : quia cum Dominus sciret cunctas nationes iisdem moribus M

legibus regi non posse, voluit Ecclesias itae communi di instocratico Iegimine g

es by O

467쪽

bemari. Quocirca Diuitur ean. ' Nicaeno te di Constantinopolitano ni negotia provinciae Synodis provincialibus regantur, Sc definiantur. Cui legi Romanus Episcopus more aliorum tenebatur : salia ab eo tempore quo regimen Aristocraticum in ablolutam monarchiam degeneravit, de moret Christianorum de disciplina Ecclesi stica evasit corruptissima , fidesque Catholica sensim ad paucos redacta est neque mirum est Iesultas ' docere Episcopos non praeditos cile potestate legum ferendarum; hoc enim consulto faciunt ne cogantur sin ordinem ab Episcopus, dc juri communi, quod opprimunt, subjiciantur : cαcique si ni Episcopi qui ad haec non attendunt. Secundo Deus revera suavissime abit nobiscum per regimen aristocraticum quod instituit ' ideδque Petrinia absolutum monarchani esse vetat Lucae 1M Reges gentium

dominantκr eorum, vos autem non sic Sc. porro argumenta D. Thoinae, quae ii,

aciem explicat Suarcs, supra cap. i. hujus libri soluta sunt. evio, quod ait omnes Christianoc materialiter dc sormaliter si1bjici Papae, secundum quid concedo, absolute nego : cuius rei notitia pendet ab iis quae lib. i. cap. 6. num. s. de primatu disputavimus : etsi enim primatus quoad rem dc substa tiam institutus sit a Deo , tamen limitatio, extensio ec regulatio jurisdictionis pendet ab Ecclesiae definitione. Quare ean. 6. Nicaeni Concilii orbis clitistianus dis tabuitistin tres Patriarchatus, parque & aequalis potestas Alexandrino de Antiocheno Patria chis in Ecclesias sibi subditas, quam Romano in Ecclesias occidentis concedit ut , adeo ut quemadmodum Apostoli, sic & Patriarchae inter se honore dc potestate pares essent, primam excepto. Quae distributio Patriarchatuurn a Nicaerus Patribus facta . clarissime demonstrat runc temporis minime persuasim fuisse E esae primatum elle monarchicum. Hic autem Suares argumentatur ex hodierna Praxi, id est, quaestione facti quaestionem luris 4 robare contendit. Consule xxxi. axioma apologiae

nostrae.

Quarto , quod perhibet potestatem Papae formaliter extendi ad omnes modos 5 & materias cassium ligandi & solvendi , 5 c. fallit aequivocatione : quia si de jure posito loquatur concedo Pontific, ejusmodi pq estatem hodie competere : jure autem divino singuli Episcopi sistisque in sita dioecesi id possent quod Papa : idque

probatur can. 6. Nicaeno jam laudato : quo caeteri Patriarchae tantumdem habent

potestatis in suis Patriarchatibus quantum Papa in suo : Adde quod omnis Episcopatus formaliter'& objective est universilis , ut sequenti responsione dicetur. Quinto , de potestate & officio Episcopali , quod materialiter & formaliter limitatum esse ait, annuo juxta hodiernam praxim, nego simpliciter dia absolute. Ac primo certum est jure divino potestatem Episcopalem formaliter de objective esse illimitatam S oecumenicam. Unde adesse Disco' nihi quicquam locus is diacesiis conforunt de transarione , idque patet ex Episcopis tιtulariis. Secundδ, si attendamus ad tempora Apostolorum, tunc etiam Episcoporum potestas materialiter erat illimitata de cumenica , quoniam nondum limites Episcoporum erant constituti propter necessitatem publicaadi Evangelii, M ideo Achor. 1o. Apostolus universum gregem commendat Episcopis : Attendite vobis Zc universo gregi, S c. Quocirca Canonistae docent T. quaest. I. can. Novatianus, initio nascantis Ecclesiae unicum dumtaxat fuisse

Episcopatum , qui post publicatum Evangelium divisus de distinctus est in diversis

468쪽

ε ε .... Dioecesis , quae disti ibutio est juris mere positivi squidem juris est pure humani . Obd hie aut ille Episcopus sit Romanus , Pari sensis aut Meldetas Episcopus. Quod

itaque jurisdictio Episcoporum materialiter & sormaliter limitata sit, hoc a iure nos-tivo pendet, quatenus per sacras electiones, aut alia via hic aut ille Episcopus prisvatim Parisiens aut Meldensi dioecesi regendae verbi causa addicitur: neque naec potestas illimitata Episcoporum derogat primatui, sed tantum imaginariae Monaichaae,

quam Suares animo concipit.

Sexto , petitio est principii dicere potestatem Episcopalem materialiter dc formali ter intendi atque remitti, ut videtur Pontifici : alias docui jurisdictionem kcclesiasticam originaliter atque essicienter a Cluisti Sacerdotio manat , atque formaliter dc in actu signato conferii uni cum Episcopali ordine materialiter vero extensive & quoad exercitium deserri per sacras electiones aut alia via, qua titulus Episcopalis de popum ius regendus creditur Episcopis. Hic autem Suares de quaestione juris ex hodierna praxi absolutae monarchiae decernit: supra autem cap. s. hujus libri quaest. A. de intentione & remissione jurisdictionis Episcopalis dulerci contra Bellarminum. Eo se Lector conserat.

Septimo, ad incommodum allatum a Suare de potestate Episcopali, quod sit oec menica sicut potestas Papae, nisi a Papa ipso conseratur, de dependeat, ita ut illam restringere dc ampliare pollit, quando de qtiatenus velit. Respondeo ut prius haec argumenta ex eo procedere, quod advertati fingant Papam esse absolutum Monarcham Ecclesiae : dc primatum cum monarchia confundant, cum tamin res sui omnino diversae ac differentes. Ut enim anima rationalis, quae tota est in toto corpore organico/ee tota in qualibet pane corporis organici, determinatur quoad actiones de operationes suas per organa corporis: similiter Christi Sacerdotium, quod totum est in toto ordine hiera

cluco dc totum in quolibet Episcopo atque Presbytero, circumscribitur, definitur , limitatur & veluti organifatur per sacras electiones , quibus consertur potestas exercesidi Papatum , Episcopatum & Presbyterarum. Itaque sicut Ecclesia eligendo Papam , Sacerdotium aut Episcopalam Cluisti communicarum Papae ad Omnes Christianos materialiter extentat quemadmodum videmus sensum tactus per totum corpus diffundi) pariter Ecclesia cooptando Episcopum ejusdem sacerdotium atque O. Qinem Episcopalem restringit & de teiminat ad certam Dioecesim dc populum regendum. Ex quo evenit ut potestas Papae materialiter de se aliter sit illsimitata de cumenica: contra autem Episcopi materialiter de se aliter ad hunc vel illum Episcopatum definita de limitata secundum Canones de jus ordinarium nam lure extraordinario Se in casu necessitatu , Episcopi munia Episcopalia cccumenice &universim obierunt, ut postea ostendetur : quemadmodum videmus simplicem Presbyterum in casu necellitatis destingi potestate Papali, dum quemlibet Christianuin acalibus etiam Papae reservatis absolvit. . Octavo, vellem adversuti nobis proserrent Canone: Conciliorum non constitu'tiones Pontiscum in sua causa, ad probandum Episcopos non posse situm Episcopatum delerere absque Papae auctoritate : quae enim de ea re Innocentius III. cap. tn- er cerporalia de transsatione praetcribit, 'statuuntur velut a Monarcha absoluto. Antis

Saltus istin regimen vi ebat, cuncta negotia Ecclesiastica Synodice dcccinc bantur ν

469쪽

sed ubi Concilia frequentari desierunt, Pontifices Romani sibi potesta m Mona

chicam, atque idipsum quod proprium erat Ecclesiae de Synodotum facile assumps rum. Certe clara inter Episcopum de populum Christianum quaedam species atrimonii spiritualis intercedat Grac scin aherius 7. I. atque omnium hominum animae cujuscunaque sint qualitatis, nationis, Regum, Principum , divitiina, pauperum, Basu lorum, agricolarum, Graecorum, Latino tum &c. aeque sint chara: D nati m ejusque sanguine pretioso redemptat, merito quidem Paties Nicaeni can. I prohibuerunt translationes aut migrationes Episcoporum ab uno in alium Episcopatum ditiorem aut illustii orem e cujus Canonis sicut dc aliorum Conciliorum exequutio pertinet ad Romanum Pontificem ratione primatus sui. Quid memorem Domnum Antioche in ejurare Episcopatum, a que in ejus locum Maximum sussici, hae que comprobari a Patribus Synodi Chalcedonensis actione I. rataque grata haberirae Maximus dat Domno pro alimentis. Verum de Episcopalibus de Ecclesiis notaeserendis adi totam T. quaest. causa I. Quod autem Episcopi damnentur aut restituantur Synodice non a Papa: vide can. 4. Synodi Aptiochenae x I. quaest. 3. Can. Si Ep.

corus, de canonibus Concilii Sardidensis Actum est lib. i. hii loriae Conciliorum generalium.

Nono, fateor potestatem ordinis & jurisdictionis objective, formaliter de realite edistingui : atque etiam diltinctu Sc separatim aliquando exerceri : sed nego indu B:- qui aut inferri posse jurisdictionem formaliter, habitu de actu signato non deferri per ordinis Episcopalis de Pusbyteralis collationem : laborent adversarii, hoc numquam demonstrabunt, sed dumtaxat Presbyterum aut Episcopum vage & absque certo titulo, dioecesi aut parcncia ordinatum non posse in actum atque exercit m , jxiri dictionem sibi habitu de sorinaliter creditam mittere e sicut videmus aurifabrum d

sectu materiaia asa aut ea vel argentea cudere vel efformare non posse.

Decimum umentum simile est decimo tertio & decimo quarto ; quare ibidem sol vetur & explicabitur, quomodo fieri possit ut ripa aut Episcopus non consecratus ea exercere possit qu1 sunt jurisdictionis. Undecimum de comparatione potestatis consecrandi Eucharistiam de absolvendi aut ligandi peccatotem, fallit ab Elenchi ignoratione, quia non attendit ad discrimen materiae Sacramenti Eucharistiae'& Poenitentiae : siquidem panis 3 vinum, quar res sunt inanimes, necessario 8c non libere subjiciuntur Sacerdoti in Eucharistiae Saefame to & Sacrificio misi, e contra populus sponte de voluntarie secundum canones suis subditur Pastoribus. Unde si Pastor & populus aliquid ccyntra C mones Sc dilciplinam Ecclesiae moliantur, omnes illorum conatus vani atque irriti sunt. Et hinc fit, ut sacerdos potestate consecrandi non possit, pollit autem lagandi & absolvendi potestate priari per materiae λ: populi ibsti actionem.

Duodecimo, negatur Navanum & Aphoesum Castrensem immutare aut confundere communem de ordinarium modum loquendi scholasticorum vel Conciliolum rimo Vero eum aperte explicant, docentctue, quamquam potestas ordinis natura sua

re objective distinguatur : nihilominus formaliter de 'n actu sgα. to una cum ordine conferri : S distincte exerceri posse, licui experientia comprcbat in Episeopis juriise

dictione dc dioecesi praedius atque in titulariis : Item in Presbrteris qui vage dc abs

470쪽

436l me absque titulo Sc parcecia ordinantnr. Vide responsionem ad nonum. . Ad deculium teritum , dico certissimum & de fide Catholica tenendum, omnem Ecclesiasticam iurisdictionem, nimirum Papalem , Epitcopalem & Presbyteralem causaliter atque efficienter ineste Christi Sacerdotio communicato & credito Ecclesiae Sacerdotali, quam Apostoli reserebant. Unde negamus Suari, ordinem aut consecrationem Episcopalem, qui Episcopus fit particeps Sacerdotii Ze Episcopatus Christi .

non et Ie per se principium & causam essicientem jurisdictionis activae aut habitu is , imὶ, veta una cum ordine datur facultas de potestas activa ad exercendam jurisdictionem, ncque quicquam deest ut in aetiim mittatur Praetcr materiam de populum subditum iuxta canones. Vide supra responsonem ad nonum. Decimo quarto, nihil mirum est aut Papam aut Episcopum non consecrarum imbnon donatum ordine Presbyterati, ea gerere, quae sunt jurisdictionis exterioris: cuni exploratum sit Episcopos i epe cuipiam Latio aliquam partem suae jurisdictionis exercendam committere : idque fit virtute Sacerdotii de Episcopatus Christi, quod em,nenter, radicaliter, totaliter ac essicienter inest toti hierarchico ordini collectim sumpto e quare ad tempus supplet deiectistia non Sacerdotis aut Episcopi singularis. Legendus Gersonius de potestate Ecclesiastica considerat. s.& x. Accegit Tridentinum Concilium sessione 23. cap. 1. statuere, ut qui Ecclesiis Cathedralibus praeficiuntur, intraties menses Sacerdotalem ordinem suscipere cosantur : quod argumento est jurisdictionem exerceri in vim ordinis, ut ait Gersonius supra laudatus. Praeterea cum Papa

de Episcopus non Sacerdotes, in vim suae electionis materiam & populum sibi subditum habeant: quid mirum est ex ratiliabitione Ecclesiae atqiae in vim Sacerdotii Christi sibi proxime communicandi aliquam exercere jurisdictionem. Decimo quinto, Sacerdotium Christi communicatum Ecclesiae, est causa exemplaris& essiciens totius iurisdictionis Ecclesiasticae, quae ejusdem est naturae, speciei & virtutis in omnibus Episcopis de Pontifice : hic enim supra alios jure divi h solum habet primatum aut primum gradum Sacerdotii Christi, & Petrus una cum adeptioia ordinis Sacerdotalis formaliter de in actu signato jurisdictionem Papalem Uequutus est : Deinde

Joannis ultimo, his verbis, Pasce oves meas,ac Marci ultimo: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omm creatura, tac. omnes Apostoli mittunturun actualem possessionem aut exercitium potestatis adeppe per sacruna ordinem. Lucae 22. Hoc facite maneam

commmorationem e similiter Papa dum hodie ordinatur fit particeps Sacerdotii Jc Episcopatus Christi, consequiturque jurisdictionem quoad habitum & in actu si bato :deinde Cardinales, qui nodune totius Ecclesiae illum deligunt in Papam, eidem universalem Ecclesiam regendam pro materia subjiciunt; pari etiam modo Episcopi per ordis nAn Episcopalem consequuntur jurisdictionem activam aut facultatem restendi Ecclesiam , pallivam autem jurisdictionem dc materiam, quando xi per sacras electiones aut alia via canonica tituli Episcopales atque Dioecesses conseruntur. Quod autem obtendit adversarius Episcopos sola collatione Pontificis, non sacri ordinis adeptione consequi

potestatem iurisdictionis; petit principium , dc ex hodierna praxi de quaestione iuris sopiustice statuit: de argumentis Alphonsi Castrensis de Navani consule lib. 2. cap. s.

anum. 48. ad 31.

Decimo se io, si dιmus Suari, Chronum Mathaei I 3. Amen dico vobis, quunmt

SEARCH

MENU NAVIGATION