Litteræ Societatis Iesu annorum duorum, 1613, et 1614, ad patres, et fratres eiusdem Societatis

발행: 1619년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

168 PROVINCIA iutor pormatus, primo ac vicesimo anno aditae Societatis , vitae autem quadragesimo quinto , finem vivendi secit, cum eum Domus haec, strenue ac constanter administrando munereriam quindecim annos fruiniosissimum sibi experiretur: civi bus vero non utile magis quam iucundu modestia, comitate, religione, ac probitate singulari, quae Societatis decus tuebatur egregie , omniumque . hominum conciliabat gratiam. Paderbornensis Probationis Domus instituendae gratia, ex hoc Tirocinio missa est duodetriginta Nouitiorum co- Ionia cum suis Praesidibus , uti Rhenanae Prouin cite sua esset aliquando virtutis ac Religiosae dis ciplinae officina,in qua candidatos Societatis adolescentes nostri moris Tirocinio imbueret.

MOGUNT IN VIM COLLEGI VIM MAGNis cladibus inter Moguntinos graΩsante pestilentis afflatus labe, nos inta os

seruauit Diuina Clementia, non tamen omninosiancrum expertes, quando Patrem Ioannem Michaelis Apoplecticus stupor triduo exstinxit, quo in morbo feliciter est consecutus, quod saepissi me in vita diuinitus sibi concedi obsecrauerat, ut

ne diuturna aegrotatione Sociis molestiam crearet,atque ante obitum fieret Sacramentorum particeps. Duodesseptuagenarius occubuit j, quattuor& quinquaginta stipendiorum in Societate, tria Professus Vota, concionum insigni plausu, & pari

frueri

172쪽

R Η E N A N A. isv fructu per tricenos continentes annos celebris,

Helligenstadiensis Collegi, olim fundandi auctor

Danieli principi Electori, cam eius ditiones , in eiusdem circumeuntis comitatu lustraret, ac Diuini Verbi semente consereret: quam deinde lustrandi prouinciam , magno annorum interuallo, iterii in aliis satrapiis fructuosissime,cum Adamo Principe, Danielis propinquo & successore administrauit. Octoni adolescentes ex huius Collegii palaestra, & in his Artium Magistri sex , suriciendae nobis stirpi, atque operarum supplemento , in locum demortui venerunt. Licentioris vitae perniciabili auctoramento in Statiuis Lutheranis exitialem militiam militauerant duo & septuaginta,atque inter eos aliquot viri principes, qui se mortis sacramento nobis exauctorandos tradid

runt.

F v i T & posterior annus unius funere paruna felix , exstincto Michaele Κruli, Herbipotens, altero tricesimoque anno aetatis, clim in Theologico stadio processus haberet non vulgares , stain Religiosarum virtutum puluere haud modico maiores. Et vita omnis exacta ex Instituti norma, summam animi tranquillitatem pepererat, ut de suo decessu verba faceret, quasi de re sibi familiarissima ; lentae autem ac diuturnae tabis molestias, quae stomachum funditus vitiaverant, tam pacata mente ferret,ut eas vix umquam sensisse,aut etiam aduertisse, putaretur. Quot anno superiore ab importuoso haereseon oceano elaavigarunt, totidem

quoque insequente, duo nempe ac septuaginta fa

173쪽

17o P R o v i N e i Alutarem tenuerunt stationem Ecclesiae: neque vexitus est in hanc scapham Praedicans unus pedem ponere, vel inter eos , quorum mentes,vicenis N quaternis annis totis,in ultimos errorum scopulos inuexerat.IU osteaquam fateri coactus est in rebus Fidei longinime se alucinatum fuisse, nostris suasoribus Diuinarum rerum commentationes aggressi is in abdito, ita eis permotus est, ut mox ad 1ollemnem exsecrationem haeresis magno ferretur

impetu, seque usurpandis rith Sacramentis incredibili voluptate perfundi sentiret. Oppidanus mile, legendo Veteri Testamento Iudaismum ita imbiberat, ut insana ambitione Iudaeum palam Profiteretur , coniugemque ac liberos templo,

precibus, sacrisque Christianis prohiberet , ac si

posset,oppidanorum familiares & amicos in eamdem erroium nassam indueret.Quadriennium iam haeresin professus,nequidquam auocantibus a tam foeda noxa Magistratibus ac notis,cdm iussu Principis Moguntini raptus in vincula, indeque in Quaesitorum consessum adductus,Iudaeum te venditare ausus, &asserere, iucundissimum sibi fore hoc nomine illatum qualecumque supplicium, quo sibi,Martyris videlicet corona inclyto, cassum mox patefieret. Diu seduloque laboratum est a plerisque, ut ne in quo plus caeteris mortalium sapere sibi visus esset, in eocontra sapientu omniusententiam, & Ecclesiae praesertim auctoritatem, diutius insanire vellet : quae ubi nihil mouebant obstinatum hominem, Moguntia euocati sunt auxiliarij manipuli ad contundendam insani capitis

174쪽

tis duritiem. enit inter eos unus de nostris , qui ab arbitris eum seductum ardenter rogare insistit, uti ab Iudicum consilio, damnationis formulam mox pronunciaturo, aliquot dierum inducias postularet, quibus eius animo fieret bene, discutiendis errorum tenebris, quae ipsius imbecillam mentem inuoluissent: sed tim ab co nihil impetratum est, qui sibi gratularetur,pro recta religione tuenda , impendere supplicium , quo ei nihil posset

obtingere fortunatius.Eb quoque inuocati accurrere duodecim Praedicantes, veluti cadaueris odore amati totidem vultures , quorum Coruinam vocem nec ad aures admisit Iudaismi aemulator,

sed coli uitio ab se procul cum multa indignatione adspernatus est: Egsine, inquit, Vos pecudes at diru sustineam , postea quam Sacerdotis Iesultae

rationes precesque contemnere potui. Imminebat

misero supplicium , cuius ipse prae multa insaniaboram urgebat, uti quae se triumphantem sacris Martyrum globis esset inuectura: cdni noster , ut extremo maIo, ultimum inusitatumque remedia adhibendum. censuit : quare ad vesanum illum Conuersus,graui vultu, ac seueris seruidisque verbis; Ego, inquit,pro te miser,mea salute deuoueo, meque ab supremum iudicium exercente Christo pinnis omnibus mactandum addico,nis, quam tu amplexus es doctrinam,ea falsa est, atque ad exitium Via; quam autem te doceo,ea certissima est,in qua una sita sit mortalium salus. Ad tam acrem, tamque liberam Sacerdotis contestationem,quam seus ex incenso amore prosectam non ambigeret,

emolli

175쪽

172Ρ Ro v I N c I Acmollitus, exuit derepete veterem illam duritiam, iudiciumque ampliari cum impetrasset, serio adiecit animum ad Catechesin, qua perbene imbutus, Iudaicam perfidiam eiurat publice , cumque uniuersa familia Sacramentis piὸ obeundis adhibetur , inusitata oppidanorum gratulatione, cum ipse idemtidem inclamar ', Iesultam salutis & vitae auctorem sibi fuisse. A et a R Henricus Schurenus, duodeseptu

genarius aetate, in Societate quadragenarius, Vota quattuor professiis,multorum annorum Rector , caeteraque variorum munerum administratione clarus , prior decessit e vita, posterior Pater Gaspar Κhnem, dum tertium Probationis annum exigit, pestilenti aurae tetro spiritu improuiso exstinistus.Centum sexaginta quattuor ex dissimilli arum haereseon cloaca educti, quos inter Ana- baptista, quattuor de viginti annos natus, Baptis-mique expers, in bene ampla clarorum virorum corona, repudiata haeres, ad salutares aquas adiit.

ebstadiensibus oppidanis illata est insignis iniuria, proximis annis, arte violentiaque Haeret,

corum , vesani dogmatis Pastore per vim ipsam in Catholicorum urbem intromissis, si qua via posset Romani ritus studiosissimos ciues ad suam impictatem pellicere. Ipsorum integritati conseruanssie, augendaeque, quoad licet VVebstadium

SPIRENSE COLLEGI VM.

176쪽

RHENANA. r73 ε accurrimus , summa oppidanorum Voluptate, qui se nobis auidissime curandos permittunt , & in hunc diem intactos ab tetri Praedicantis contagione custodiunt : quibus si non fiat nostrorum Sacerdotum copia,circumiacentes urbi Curiones de animi sui rebus adeunt, consuluntque frequentis- .

sime.

P A R I B V s nos utroque anno iacturis Sociorum mors affecit, nam, & hac altera biennii parte, unum Patrem, Fratremque unum, ambos

isti familiae perutiles , sustulit. Patrem Ionam Κ inbergerum, animis adhuc valentissimum, nisi labores immodici egregias corporis vires ante tempus fregissent , longiore vita dignissimum, Apoplexiae vis quinque horis oppressit, sexto &quinquagesimo aetatis anno, cum altero & vicesimo in Societatem venisset. Quod eum, impense caligantes oculi sollemnibus Sacerdotum muneribys arcere coeperant, paullo ante obitum, supplet obtestari solebat domus Praesidem,uti se portis Collegi, ianitorem addiceret, ne quod omni aeuo ignorasset otium , vel in ipsa luminum caligine , stantibus, ut ipse qRidem rebatur, viribus,

cogeretur experiri, magna utique sua & calamitate , & infamia. Homini scilicet quattuor ac triginta continentes annos in perpetuis ac maximis laboribus ardenter exercito stanta vis est honestae

consuetudinis) nihil poterat videri longius, nihil fieri molestius , quam momentum temporis ab gloriola palaestrae adamatis functionibus summo ueri. Ab Haereticis ciuibus domi, foris ab omnia sectaram

177쪽

s octarum propugnatoribus ; quod aperto Marte impugnabat, crrorem nec aliis, quam Diuinae Prouidentiae praesidiis, tectus incedebat, perpet- tuae struebantur insidia,ut numqua non perniciescius oculis obuersaretur , ipsamque adeo in sinu paene gestaret ; inter quae discrimina iugiter versatus, septenis maxime ante obitum annis, curris iam ipse salutem negligeret, mille capitum saluti Deus per cum caueri voluit, totidem enim per eos annos ex haeresi auulsos ipse Deo iucundas

hostias redegit. Huic certe bellorum Dei egregio bellatori praecipua fere praeda fuit ex iis praeliis, in quibus pugnantium vulgus clypeum abiecisset;

ut ii cuius vel obcaecati errore , vel scelere obdurati, refractaria contumacia salutem in ultima deduxisset, Pater Ionas hanc extremam dimicationis aleam sibi vulgo deposceret, neque certamen adiret alacrius,quim felicius indomitos alioquin ani nos debellaret. Tantam ipsius verbis efficacita-tatem Deus Optimus, iustum& solleam raemiu, rependebat ardentissimi erga se, &omnes mortales amoris, incredibilis in Praesides obsequij, inusitatae seueritatis in domandis sensibus , atque sagrantissimae in orando assiduitatis ; quibus virtutibus strenuissime adhibendis , quam proximὸ ad Caelitum conditionem se admouebat. Ab hoc deinde obiit Guillelmus Binck, duodesexagenarius, oeconomiae rei nauus administer,qua quattuor ac triginta annis gesserat, fideliter versatus in quolibet illius muneris gradu, nec minus impigre, sed ea insuper dexteritate, quae νt erat omnibus

178쪽

omnibus Domesticis iucundissima, ita negotio cuilibet recte administrando quam opportunissima. Quod porro fortium operarum est commune genus leti, ex vehementi, longaque laborum contentione , id ei tandem obtigit ab grauissimo Asthmate, quod, acerbis diuturnisque carptim intercisi anhelitus cruciamentiS , ubi eum magnopere diuexauerat, duriter postea oppressit.Lutherano quattuordecim annorum puero, Saxoni, subiit animum scrupulus, num falsa essent de Fide praecepta, quibus ciliet imbutus ab incunabulis; quamobrem decernit ea de re sibi Caelitum alitaquem considendum, nec alium ex eis quam ipsam Dei Parentem: mox igitur nixus in genua, rogat

ardentissime , ut si forte in negotio Fidei adhue deerrarit, ipsa ne dedignetur suo supplici viam veritatis & salutis indicare. Ab ea oratione inces sit eum cupido nostrarum scholarum Spirensium, ad quas sibi aditum impetrauit ab Lutheranis licet parentibus, ubi paucis diebus auidissime adiecit animum ad Catholicam Fidem, quam & arripuit incredibili sensu pietatis , ut inter obeunda prima Catholici ritus mysteria totus prae gaudio dissiueret in lacrymas; deinde vero quoties ad imaginem Beatae Virginis se daret in preces, eum repente inundantibus caelo affusis deliciis, suauis. simo fletu plane colliquefieret. Deus hanc sibi

rosam ex Lutheranis vepretis legerat, quam odoris suauissimi, aetern)m fragraturam in caelestes puluinos maturius educeret: nam paucis hebdo-

madis quiun Spiram aduenerat, singulari puer

innocen

179쪽

3 6 P R OVINCIA innocentia , & indole ad virtutem penitus comparata, integritatem animi summis exaggerauit incrementis, moxque genere mortis levissimo e vitiis subductus est.Septem& nonaginta ciues Fidei ac Deo decoxerant, inita cum Luthero facrorum, Drtunarumque exitiali societate , quam ubi nostro consilio resciderunt, eodem loco ab Ecclesia sunt habiti, ac si paria semper cum creditoribus secissent. De his unus fuit eruditissimus eloquentissimusque Iurisconsultus , multis nominibus Oppigneratus Luthermae sectae Dynastis quibusda, Haeretici dogmatis retincta tisiimus , natus insi Per parente Lutheri quondam addictissimo discni'ulo; quibus rebus fiebat, ut nec Catholicorum cuiquam,nec ipsi sibi umquam in Romanae sentetiae communionem concessurus videretur, tametsi

nec infrequens, nec leuis, eum subibat cupiditas Catholici ritus cognoscendi , si quid eo melius, quam Lutherano contineretur. Huius suae cupiditatis cum in familiari sermone mentionem forte sereret apud illustrem Baronem , neque huius responsa facerent satis grauiora explicatioraque audire cupienti, hominem acrius coepit hvrtari Baro , uti una secum ad Icsuitas Spirensic veniret: proficere magnopere illum posse conferenda sua coram cum illorum sententia, & doctrina : futu-Tum porio ipsorum congressum ei longe iucundisia simum. Nam quod secus allerere de Patribus Societatis Praedicantes solent, id odio veritatis aCvirtutis eis usu venire , sicut omnibus improbis,

suorum iam alioqui obscurissimis luminibus valde offi

180쪽

N AN A.

III, de ossicit aliena probitas. Apud hominem ani- mi dubium, dc consilij anxium valuit amice sua- dentis oratis,ut continuo Spiram ad nostros coui tenderet, deque Fidei capitibus eos adhiberet ar- , bitros , quorum hortatu domi nostrae dierum aliquot sibi secellum indixit ad deliberandu, Desimi quo consulendum. Abelle non potuit , quini lucem studiose inuestiganti, probae indolis viro, atque per bicaci, ca in tempore copiosa Oboriretur, suauique fulgore animum eius perfunderet:& reuera,paucis diebus quam secellerat,liquida ei

affulsit veritas,ut iam dubium ipsi elle non pollet, quid se amplecti, quid sequi oportaei. Vt ne ini blandientis, vocantisque Vcritatis gremium festinus accurreret,velut totidem oblinis repagulis, duo quaedam incommoda prohibebant,& impendentia Lutherum abdicanti ex nuper amicis probra, & de complurium Dynastarum largitionibus opimorum stipendiorum decesso, quam utram que calamitatem, quod paene praesentem cerneret,

eius metu nou mediocriter commouebatur. Aduersus istiusmodi formidines,noster Sacerdos hominis anxium pectus cum sibi visus esset Opportunis ad quietem instruxissὸ praesidiis , hunc ab secum bona pace dimittit, cui accepta a Patre monita attentius animo versanti, recurrentibusque idemtidern prioribus illis nugis, turbulenti molestissimarum cogitationum fluctus acerbam integrae noctis insomniam artulerunt. Prima verb luce, cadentibus intestinae procellae fiatibus, rediit homini sua tranquillitas, eoque post asperam di-M micatio

SEARCH

MENU NAVIGATION