Litteræ Societatis Iesu annorum duorum, 1613, et 1614, ad patres, et fratres eiusdem Societatis

발행: 1619년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ABoietionis secessus salubrem quietem

tibi apud nos delegerunt diuinis cum otio meditandis homines triginta, cuius exercitationis in partem venit ipse Principis Canccllarius, atque Rcligiosarum familiarum aliquot viri. Per-tiuaciam erroris sine ratione tuendi,ac errores denique ipsus, bene multi passi sunt ex animo sibi funditus euelli, quibus edullis, eum scnsissim de re Catholica & Cathaicis hominibus, deque Societate nostra, cxperti sum, quem ipsi vctera sua iudici iis conferentes, demirarentur. Ex eo grege Ba via Stiria illustrissimus, quadriennium solidi uersus veritatem obstinatissimἡ luctatus, in o cum voluptatis sensu solitus est

commemorare,ita se intimo animo erga Societatem assici,ut eius causa sanguinem vitamque summa sit alacritate profusurus,quam paullo ante cupiuerit non exsulare modo uniuersis terris, sed acerbo exstinctam leti genere. Huius vero ardentissima lunt& assiduissima studia in familiae numeroso non tantum coetu,sed stirpis ac cognationis etiam 'niuersis ingentibus cohortibus,ad E clesiam adiungendis. Princeps femina in Stiriensi tractu , Haerctici dogmatis consultissima, eique haud paullo minus addicta, ut suae sectae Papissam, principatus quodam titulo, plerique omnes Vocitarent:ubi Catholici moris laniora instituta eam suis momentis astimare nostri accurate docuerat, abdicata

42쪽

A v s T R I A. Dabdicata confestim vana magisterij praerogativa, inter Christi discipulas animi deminione professa est. Quaedam de triuio mulier adeo combiberat insanam persuasionem salutis sibi certo asserendae, ex specioso unius dumtaxat Fidei Christianae obtentu i cuiuscumque probae actionis simulacrum ab se procul amoliretur, ne qua recte factorum labe tam potentis pollentisque Fidei vim enernare

videretur. Quoniam tamen, omnium virtutum

ab se exigendis exterminandisque actionibus , neque vel Fidei suae dignitatem praedicare, vcl salutis certam fiduciam statuere te cumulate satis arbitrabatur, dignum praeterea Haeretico pectore facinus adiiciebat, ut nullo in flagitij genere non studiose diuque volutaretur, qud augustiorem sui dogmatis speciem in animo suo designaret, acrio remque illius vividae Fidei sensum intimis praecor diis impressum defigeret. Impurissimum tamen hoc contaminatissimae vitae prodigium Deus Optimus ab se non ita est aspernatus, ut non tandem

benignissimh ad se inuitaret, immissaque ipsi te-

terrimae vitae poenitudine, per nostrum Sacerdo tem ex haeresis scelerumque sentina non educeret. Virgo ab ipsis cunis ad multam senectam,cum hς- resim, tum eius tuendae summam obstinationem protulerat, cui nulla umquam nobilium de sua stirpe virorum gratia, nullius mortalis auctoritas persuaserat, uti salubres de Fide sermones vel ad aurem admitteret. Sed missa de caelo potentior machina mulieris pervicaciam fregit: cui grauiore morbo diu tentatae , cum accessisset uberiore

43쪽

o PRO 'INCIA naso sanguinis profluentia, quae paucis diebus cxsumma debilitate certam perniciem induceret, inultinia delapsae demum a propinquis persuasum

cst, ut data iide exuendae haeresis, votum Magnae Matri nuncuparet; quo nuncuparo mox suppresse sum est narium profluuium, neque multo post reliqua sanatio subsecuta, quae viam fecit Catholicar fidei ad animum admittendae. Summa capitum fuit centcnum octonum , quae ab haeres desciit rutar, quem innumerum veniunt oppidani Hu-rehienses plerique, Haereticorum Stiriensium nuper contumacimini, quos, Principis edicto adiutinostri , ad Catholicos pertraxerunt. Ex selecta frequciatissimorum discipulorum iuuentute, quam multa celebriorem Acit nobilitas, Religiosi Insti- . tuti curriculum ingressi sunt plures triginta, quo rum seni deni ad nos deuerterunt. Sanctissimo exitu religiosissimam vitam terminauit Baro annorum quatuordecim,gymnasij nostri alumnus,cuius ab ipsis iucunabulis praeclara fuit innocentia, &singulare omnium virtutum , ac Castitatis maxime studium. Eliab prima pueritia sollemne scin

per crat, non seminarum omnium modo,ac matris qnoque ipsius vel leuissimum commercium, sed puellorum quoque aetate supparium studiosius declinare;ac ideo quinquennis adhuc cum esset, matris iussu acceptum in societatem L chiannis aequalem sic auersatus sit, ut integro ei concesso toro, seminudus ipse subter lecticam cubaret. Quo in facinore deprehensus, & increpitus a matre, lectulo quidem postea non abstinuit,

44쪽

sed eo tamen, sussi xis aciculis,aut substratis calculis , & tabulis duriter asperato, deinceps usus. Hic Pudoris amor sic in eo cu annis adoleuit,ut quin- queni paullo gradior , saepenumer5 sit auditus T.

seuerare, serru se cuiuscumque manus aduerso p ct a re excepturum potius, quam admissurum ullo pacto,quod vel umbram prae ferret animi in Castimoniae studio minus accurati. Virginum glorio fas in casto patinas , Doctorumque ac Martyrum celebres laureas, sic erat animo & cupiditate com-

flexus , ut earum ingenti flagraret ardore, sicque ad eas sitis laboribus promerendas strenue compa raret. Hoc igitur Diuini amoris astu succensus lectissimi pucri animus , ctim in lingula momenta seipso sanctior euaderet, eam dignationem merito suo nactus est , uti iucundissimam cellulam sibi Deus in eo legeret, in qua libentissime assiduS-que diuersaretur. Inde puero diuina meditanti, vel participanti cadestis mensa: conuiuia, tanta se infundebat diuinae suauitatis copia, ut iucundissimo eius liansii primum totus dissueret in lacrymas, ac vehementias deinde intendente se voluptatis aviii , impares tam incitato deliciarum torrenti

hauriendo, vires corporis,eum,diuino amore col

liquescentem , penitus deficerent. Frequens eiuSanimum subibat, & cum stupore quodam adna ratio , cur existerent intcr mortales, qai, languidarum pecudum instar, toti effunderentur in eas. Oblectationes, quae hauriuntur sentibus : vix autem millesimus quisque hominum adspiraret ad purissimas mentis delicias, ex aeternarum rerum

C s tracta

45쪽

ηα PROVINCIA tractatione perfruendas : quae humani moris ac

ingenij propriae ac condignae sint; quartaque Deus cupientibus liberalissime, ac vitro etiam sufficiat

ubertatem. Hunc ei sensum, & diuinarum rerum tantam prudentiam in ea aetatula conciliauerat earumdem multa experientia , ut consultissimi

more magistri de iis loqueretur & sentiret, iis vitae annis , quibus reliqui puerorum vix prima pietatis elementa condiscere instituunt. Nimirum, qui ab infantia eum sibi secreuerat de multis unuDeus, nactus in eo caelesti disciplinae plane congruentem indolem, eo genere institutionis magister optimus excoluit, quae paucis annis puerilem eum candorem ad onanil virtutis sublime fastigium eveheret; unde mox , ut, legitime iam emeritis Christianae militiae stipendiis , ad caelestes perpe tuosque triumphos in caelum euocaret. Leobij,

octo milliaribus ab Graecio , Domus Probationis primordia instituimus,selicibus auspiciis, ac liberalitatu in primis Ferdinandi Archiducis Austrij, & Atmotensis Coenobiarcha: ; quorum ille suam ipsam Basilicam nostrorum domicilio,hic propinquam ei sacram aedem Sociorum obeundis muneribus attribuit , corollariumque munificentiae adiecit dena Florenorum millia, ut hoc cumulo Vetera sua in nos beneficia exaggeraret. Et summae

terna plorenorum millia sunt adiecta beneficio Baltasaris Scrottcnbachii, inter Ferdinandi familiares rei Aulicae Praefecti ; neque defuerunt, qui

exemplo istorum nouae domui, aedique instruendae, argentea, & aurea osa consecrent.

46쪽

A; sa: IN Duri Sacerdotibas nostris duobus plus est negotij, quam tange plures valeant exhaurire, quod in co non solitin oppido , sed iii

eius ditionis,& finitimarum satrapiarum circumiectis pagis, Curionum munera omnia in nostros redeant, Catholicorum Sacerdotum penuria ; ut facile sit aestimare,in Dequentissimo populo,quam non transigant dies ullos ab overa vacuos. Leua mentum vero laboris est noti mediocre, quod in dies constat, & bine amplum illius pretium, C tholicis sinceram fidei ac morum diiciplinam studiose adsciscentibus, unde nuper non parum desiciverant, diuturniore cum Haereticis commercio.

Ex quo autem animi magna simplicitatepopulus, falsitatem Lutherani dogmatis edoctus, serio animum adiecit ad frequentcm Sacramentorii usum,& Catholicos ritus amplectendos, sui candoris,& integritatis luculentum a Deo praemium ferr*ccepit,vi,sollenaribus Ecclesiae usurpandis ritibus , omnium fere noxiarum rerum vim ab se procul amoliatur. Quod genas sunt frequentissime, dirae Cacodaemonum insectationes, per oblata horrendi aspectas simulacra ,&monstra, reuocandis, recta fide idiotis hominibus , aut ad salutis desperationem inducendis. Cuiusmodi omnia pericula, Vt etiam protervos incubones, vel aqua lustrica, vel cereo agno, sincera clam fide adhibendis, plerique seliciter depulerunt: & quidem Lutherania saepenumero consciis, atque ad idem salutaris auxili j genus sibi postulandum non raro ad nos adeuntibus , simulque in suos Ministellos palam, M

aspect

47쪽

respere stomachatibus, a quibus praesidiorum eius modi nihil unquam aduersis casibus exprimi, aut exspectari possit.

V N G A R I c AE Missiones quaternae magno studio, parique fructu procuratae sunt. Homonae, Maholaicae, Ungarini, & apud Strigoniensem Cardinalem, quarum Hommonensis beneficentia sin gulari,ac pietate oppidi eius Dynastae, propediem in Societatis Collegium trantitura est, designatis ab optimo Comite, quae sunt a ciusmodi familiam necessaria , ut una modo Praesdum nostrorum auctoritas praesentiaque exspectetur. Magni ludo messis operas plerumque ab ineundo suorum manipulorum numero auocauit, ei cogendae quam recensendarin multa eius frequentia intentiores. Certis tamen locis , ubi venit in mentem

quotidiani lucri rationes nonnullas conficere, in codicem relata sunt trecenta quadraginta & sex capita, quae nostri Sacerdotes bene pauci vel hae vcseon, vel Rutent schismatis seruilibus nexibus cxplicauerant.Et pretium quidem operς silete non Vulgare Predicans unus, unusque Rutenae secessi- Onisi piscopus, qtios in sacram Romani Euange iij nassam feliciter induximus, altero item Praedi

cante tantum non in eamdem ingresso, ac proximi quidem introitus voluntatem praeferente. Creberrimae nobis,& peracres obtigerunt cum noui

Euangelij buccinatoribus congressiones , quibus confutandis, ut illis ipsis pudorem saepe ac moerorem incussimus, ita corum sectatoribus fidei sus ac magistrorum verecundiam, eorumdemque non leue

48쪽

A v s T R I A. sirile odium, in frequenti nobilitatis corona coli sauimus.Vnius certe Pr dicantis ex ore,ubi compositiore verborum circuitu multa prolocutus,

nihil plane dixisset, confessionem eam expressi imis ; ut non pigeret asserere, se falsa pro concio ne nonnumquam docere, ad eoque ipsa Biblia,qui

bus uteretur, falsitatem multam conrinere. Templa sex,quae maiore vi grassantes Haeretici Catholicis extorserant, nos tui postea vindicantes, iis licet inuitis redhibentibus, demum recepimus, de eis sacra instaurauimus. In illius agri perampla

vastitate pauciores nostri versantur Sacerdotes, qua ut idoneae culturae satis esse possint, nisi Deus, cuius agitur causa, extraordinariis virium supplementis suos agricolas corroboraret. Omnes Curionum vices plerisque locis nostri solent explere , qudd ferme absunt earum legitimi curatores; atque ut inertes ab otio eis esse non liceat, certa

regionu duobus Sacerdotibus sua dioecesis in sex ac εriginta vel oppida, vel castella, vel pasos, laxioribus terminis est definita.Rutenae distensionis labes Homonensem ditionem olim longe latequo peruaserat , cui abolendae Comes Hommonensis Rutenum Episcopum Catholici dogmatis ex Polonia euocatum adhibuit, cuius indus ita, pioque studio, abalienatus errore populus a Christi Vicario, in eius iurisdictionem facile concessit.

I N RV ECCLEsIAS Vrbem proximis annalibus memorauimus, binorumque Sociorum ad eamTurcarum vocatu appulsu.Ea urbs Peuce olima Peucinis Sarmatiae populia eius conditoribus, di-

49쪽

latur; una nuper, stante Ungarico imperio , cx larissimis Regiis , & muro cinctis urbibus, aulica dignitate ac celebritate memorabilis .Paullo quidcin s ra quam Drauus,Vnguicorum fluuiorum rapidi isimus , in Danubium amnem se inu hit, ad vitiferi montis latus, molliter decliui situ, posita, subiectorum camporia amoeniore aspectu silaratur, solo ad oniumn frugum copiam , varietatem, ad pecoris S piscis ubertatem cum primis allustri, ut indigenis valde frequens, ita perquam celebris aduenarum commeatu. Quinquagesimo ab hinc anno opprcssa iugo Turcicae tyrannidis sacrorum , litterarumque amisit duo praecellentissima lumina, quibus inter Ungaricas urbes illustrissimas una maxime florebat, suo quondam inclyta Episcopo, & gynaiiasiorum nobilitate ac numero

clarissima; in quibus selectissimς iuuεtutis capitum

terna quaternaque millia interdum recesilit; & de quibus expediti adolescentes trecenti,Scholae na-gistro duce, cum Ludovico Vngaroru Rege strage Mochacensi, ab Soli manno Turcarum Princi

re Ungaris illata, sortiter pro Fide ac patria depugnantes occiderunt. Exinde Mahometani mu- vitissimae copiosissimaeque urbis multa opportunitate allecti, frequentes in eam , cum Sacrorum suorum instrumentis, ac poparum ingentibus familiis, commigrarunt, quam, perpetuandis Al- Corani ritibus, vastis Mosqua arum molibus ita frequentarunt, ut vix ullis seu compitis,seu soris,

ac vicis, vacui quidpiam fuerit, ubi non exsecrabile,

50쪽

biles illae arae impietatis immani fastigio assiur

xerint. Quinquecclesias porro urbem, accersitu Turcarum, ut nostri Sacerdotes duo adierint anno

saeculi huius duodecimo exeunte,scripsimus quidem strictim annalibus proximis, sicut allatum erat, sed nacti hoc anno ampliorem eius prosectionis commetarium, eiusdem narrationem ube-

riorem,& sequentis bienni j res gestas in hunc annum illigabimus. Apud Dynastam Banissum de nostris duo Sacerdotes Alsol induae, Ungarico in

oppido, fructuosissime versabantur, quot etiamnum versantur,ut supra ostendimus; quorum pia,

fidelique opera, ac plebis ingenua simplicitate delectatus Deus , omnibus morbis factitatam ab eis Patribus , per usum aquae lustralis , cereiqne agni medicinam, ita ratam habuit, ut ea curatio infinitis propemodum aegris attulerit sanitatem. Harum curationum multitudo, & satiationis felici tas, cum admirabilitatem maximam habere coepisset in vulgus, de fructum admiratione laetiorem ostenderet, ingentibus praeconiis, ea omni regione , tum medici tum medicamenta celebrabantuLvi eius rei nuncios ad Turcas praesidiarios , Canistam usque, fama perferret. Canista, militaris est munitio, in Croatiς Ungariaeque confinio, Tur- cica vi duodecimo fere ab anno Christianis extorta;qua ex arce Alsolinduam tributorum cogendorum gratia,cum ad Dynastam Bamssium,nostrorum hospitem, Turcae frequentes ventitarent,quet Canistae audierant de nostris, ea praesentes dili-- gentius percontabantur , neque ab certis auctori-

SEARCH

MENU NAVIGATION