장음표시 사용
71쪽
s8 P o VINCIA .strorum in se inusitata caritate Petsisienses attoniti , felices se iis Christianae vitae doctoribus pr dicabant. In iis porro durioris vitae incommodis,l borumque grauitate ac multitudine prope infinita Patrum alte Concionatoris socius, grauiore coepit tentari valetudine, quam ut eius breuis exitus, ω idonea curatio in omnium rerum inopia sperari posset. Capit igitur uterque ab imminente pernicie consiliuml, ut aeger qua expeditius iter pateret , euadere tentaret in proximum quodque societatis domicilium. Et habuerunt etiam aduers rh , quod criminarentur in aegroti hominis laboriosissima prosectione ;quas,nostro periculo,aci xi homines certarent,ambitione ostentandae sollertiae, in comminiscendis criminationibus , nostroque nomini adscribendis.Quod enim fraudis ute que Quinquecclesiis, in rem Mahometana animo struxisse insimularetur,illud eorum alterii cum simul coniuratis Ungaris, tota regione circumfusis, in via communicaturum, & auxilia concepti sceleris patrandi petiturum, ex ingenio suo mentiebantur. Nimirum mallent Haeretici utrumque cxcessisse, ac in terras quidem ultimas, quam ab rista altero Catholicum ritum Qujnquecclesiis promoueti, & ingentibus in dies incremetis propagari. Quem certe animi plenum, & illustribus
operis clarum , non amplae modo ciuitatis sines,
sed agrestis quoque plebis immensitatem suo stu
dio & industria complexum cum viderent, ne I tilis emanante ipsius opera, tantumdem suae cupiditati speique detractum postea dolerent , prohibendum.
72쪽
bendum penitus urbis egressu sibi esse decernunt. Bastae igitur absentis nomino Praefectum prouinciae falsis in Patrem accusationibus occupannesse nempe diligenter prouidendum, ne Iesulta, peritus utique rerum Turcicarum, atque in eorum
gentem & ritum pessime animatus,sermonem missiceat cum vicina gente Ungarica, cuius auxiliariis copiis ei facile sis, Turcicarum arcium aliquam,
praesidiario milite oppressis, inuadere, viamque maiori calamitati aperire. Haud difficile fuit barbarum, praecipitem, stolidum, atque flagrantis auaritiae hominem, proposita spe alicuius praedae illo adducere, quo nostri aduersari, cuperent; ex.
temporali ergo interdicto vetat nostru pomoerio excedere, ratus fortὶ hanc seruitutem ab eo pecunia redemtum iri, qua ductuscupiditate frequeterin cu precipitata de iniqua iudicia proniiciarat.Aequi porro specie quamdam suis praetenta crimina tionibus caluntatores videbatur interpretari,quod frequentes Mahometani totis campis per eos dies trucidabantur ab agresti Ungarorum turba, Vt publici tumultus funesta quaedam initia in Pellaien si territorio metuerentur, cuius exempla deinde, mali contagione quadam, in finitimas regiones emanarent. Ex eo iraque speciosior ansa oblata est Bailae Vicario in P trem, suo ex ingenio, saeuiendi, ad pecuniae praedam exprimendam, cam is per absentiam eiusdcm vicarii,legitimo commeatu ab Vrbano Magistratu accepto, procurandorum fa-nerum gratia in agrum exisset; cuius profectionis,
ut Edicti violati, reus ab aemulis factus, ex ipsa
73쪽
O PROVINCIA concione tractus est in carcerem,ibi cum cane per noctaturus,nisi Catholicorii ardentissimae preces, datis vadibus,& vicenum quinum Taleroru collaro pretio , eum c vinculis exemissent. Graviter antea in vulgus offenderat illius publici praedonis foeda, crudelisque rapacitas, toties in Patris ino piam debacchata ; sed ab ilIo proximae praedae immani flagitio, inuidia tanta sor ips ipsius flagrare
coeperunt, ut conuiciis in eius auaritiam publice iactandis ciues non abstinerent. Propolarum certem mediis foris & compitis passim audiebantur di cheria in praetereuntes eius satellites, quos proca .iter percontabantur , numquid essent licitaturi manubiaria illa pecunia, quam de senis illius Sa- erdotis summa penuria tam frequentibus compi lationibus expressissent. Vellat iniecto in auidi canis hiantem gula osse non opimo, ad sedanda eiuspra cutem iugi autem,pasta pertenui vigintiquit que Talcrorum quaesticulo argentaria duri latronis fames , tanti sper acquieuit, dum uberioris faciendi coimpendij alicunde se ostenderet ratim qua breui non tam casus aliqui obtulit,quam illa ii maria hirudo nusquam oblatam arripuit, aut pomtius excogitauit. Quinquecclesiensi Episcopo verictigales olim trecenti ac sexaginta pagi, Iahonae'
ranorum permissu, etiamnum veteres pensiones.
Antistiti. suo numerant ; quarum exigeudarumitus locauerat Episcopus Dynastae Ungaro I cuius. litterae, adiuncta pagorum vectigalium descriptione, ad SKenderum Bassana destinatae , ut eius
auctoritate pensioncs cogeremur, Baiia in Transse siluaniam
74쪽
A v s et R I A. II Quantam profecto, in illius praedonis manus deuene .lis lectis litteris Aot pagorum recensione offensus,bruti homo & truculenti ingenij, ac prae cipitis iudicii; eius autem moris , qui annorum 'quinquagenum perpetuo usu firmatus csset, aut ignarus,aut dissimulator malignus ; quasi ea pagani populi commemoratio iurisdictionem dignitatemque Turcica minueret,nostru Sacerdotem eius
descriptionis mox suspectu habuit,& in eum furenter exscanduit. In Patrem igitur repentino decreto poenam capitis edicit,nisi locupletes sibi vades sistat, qui sponsione se obstringant, nullam eius fraudem in ea paganicae gentis censione interuenille. Huius rei noxam ab se depcllere, ut facillime poterat , cum Pater tentasset, non est auditus , sed ingeminatas compedum & ferri comminationes tulit, ni mox sponsores adestent.Ho minis barbara crudelitas Christianos deterrebat,& acriter dehortabantur Ariani , ne sua fide nostro salua omnia iuberent; qua in suorum destitutione noster cum anxius laboraret;ecce tibi Tur carum globus,de Cani siensi praesidio, qui Patrem, pro veteri familiaritate & beneuolentia peramanter complexi, una voce alacriter omnes profitentur , suo se, ac uniuersi Canisiensis Praesidij nomine , fortunas, capitaque sua pro salute ac digni late Patris, in hac causa, & caetera qualibet, eius meritorum gratia, perlibenter obligare. Ad ha ictam liberalem, beneuolamque Mahometani manipuli professionem, Catholicis, qui graui ter obtorpuerant, rediere animi, moxque Processere ola
75쪽
a P R o v im CIA 'iides aliquot, quorum. vadimonium ea lege ad inii sum est, ut, quaternis inico promtis Taleris , ea gratia redimeretur; quam rapinam ea totis cona ' pitis consecuta sunt in praedatorium Praetorem clogia, quae in eius foedes. maxime convcnirint Patris interea innocentiam, voluntariamque inopiam omnibus digna laudatione ac commiseratione prosequentibus. Sed non defuit tamen ex cacor a Mahometanus , qui Patris merita stude
Iet assentando exaggerare , ab adscripto ipsi studio quodam singulari Turcici dogmatis ; simulque sui
ritus nobilitatem afferere ab Patris honorifica doipso sententia ; quam sententiam suam, uti omni bus coram Pater apertius profiteretur, ille assentator hortari videbatur ex eo, quod in Mali e- tisino putaret existere certissimas ad aeternam saluteria rationes ; quarum Pater adhuc incertus, inimulta senectute, ac grauibus aerumnis , Orbe toto anxius vagaretur. Alitis Turca, longe iniquiorem nostrum animo, ut ei summa fraude certam perniciem crepret, clam cum aggressus , ad conserendam de Mahometismo capitalem disputationem pellicere conatus est,cum vehit arrepta ansi ex solituditiis commodo, diceret; Nemo nos audiet, effare modo libere, quae sentis de nostrae legis captibus. Hanc veteratoriam, importunamque ne-r ij proditoris sollicitationem breui sollertique responso elusit Pater ; ut cum eum sui sipssius ca tum vinctumque artibus , sine offensione tamen, ab se dimisisset,ille deiniue profiteretur , se incidiose in neminem hominem,cuius in agendo loquen doque
76쪽
A v s et T r A. 7sdoque sapientior esset , quam illius vetuli Sace dotis cautio. Expeditiones instituerant nostri adfinitimatummotaque loca,fructu non modico; ubi paucis diebus centenos homines ex variis errori-- bus in Catholicum agmen redegeriit. Coloca,nobile olim oppidum, Archiepiscopi sedes fuit,quod
bellorum iniuria iam rediit ad quadragena non amplius domicilia quibus in, oppidi ruinis sui Catholicorum quaedam pastore destitutae reliquiae, ac veteres thermae. Illo igitur venit noster Saccr-dos per causam valetudinis usu ba eorum instat randae; sed maiore studio Catholici nominis astir mandi,ubi res ei cessit ex sententia.Vulgato enitne per Catholicorum aedes de ad uetu Ungari Sacerdotis nuncio, cuius opera fierent postero die sacrorum participes, si vellent adesse ; oppidani se quentes accurrunt, & Patrem urgent, uti publicε in templo sacris operari ne gravetur; quibus ille huius rei periculum grauius excusat; hortatur ta. men, ut Diuinorum in eadem copiam fieri sibi ab Caluiniano Iudice postulent. Mox ad ipsum eo
nomine adit Catholicorum, quiae tum aderat,manus : quorum ille postulatis est adeo irritatus, ut si pergerent eius facultatis mentionem facere oppi dant , eis dirisiima quaeque minitaretur. Ea r pul- sae acerbitate vi hementius accensi Cretholici ad suae possessionis ius persequendum , qudd per PQ
dies acciderat commodb , ut uterque adesi et cum Prouinciae Praetor Mahometanus,lum Iudex primarius , ad eorum aequitatem prouocant;& quata .
do sitorum sacrordiri exercitatio nihil biliciat
77쪽
PRO'v INC I Ahometano Imperio , uti sibi, pridem imparatis ab .mni Sacrorum & Sacerdotis ope, eius hominis opera, quem Deus afflictis insperatb summiserit, uti magno suo bono licea vehemeter obsecrat.Se illius esse ritus, qui sit omniti orbe toto antiquis simus,ac religiosissimus,cuius nomine sint exstri ct omnes aedes sacrGquq appellatione Christiana censeaturiquamobre aequu non esse,in Mahom tano Imperio,deteriore ipsi conditione sint,quam Caluiniani, nouae sectae homines, quorum ipse loco, quo de ageretur , sui moris & dogmatis toleraremur nescio quae profana mysteria. Magistxatus uterque Turcicus, cum capita contulisset,animaduertit Catholicos aequa censuisse, atque postulasse: quamobrem Colocensis oppidi Caluinianum Iudicem, qui sua petitione tam praeesse Catholicos exclusisset, ad se illico accitum Prouinciae summus Iudex in haec verba increpuit: Quid
est, homo icinerarie, ac partium tuarum male c5suli; ; quamobrem istis antiquae Fidei oppidanis
usu suorum sacrorum interdicas, acerbasque ir siper intentes minas ,.cum fugere te non. possit;
toto Mahometano Imperio, adeoque in ipsa Imperij urbe principe Byzantio, Romani ritus Christianis suisse olim,esseque in prς sentia Diuinarum rerum liberam potestatem Θ Depcthensum in manifesta iniquitate ac iniuria ut se vidit Caluini assecla, conatus est docere , non damni afferendi cupiditate, sed tuendae sectae studio se prouectum paullo ardentius, cuius studi j testes, esse vellet tuas lacrymas, expressas,ut intelligi optaret,ex pio sensit
78쪽
sensu, ac mera caritate, sui dogmatis. Eum fetum ubi Recuperator Mahometanus & consilium totuludibrio exceperat , Caluinianu Iudicem periti te ita interrogatione ita lacessent; Vestraue an istorum, qui aedem suam vindicat,Fides est antiquiotatum, utrae autem partes, illorum an vestrae, hanc controuersam aedem fabricaruntὶ Illorum quidem
maiores, inquit Caluini discipulus, templum id aedificarunt ; quia inde tamen tibi sumuntὶ nos ab illis pridem fabricatam, aliquot annorum possessione postea usurpauimus, & iam postidemus. Tum Recuperator, vel vestra ipsorum confessione; rem alienam mala fide occupatis, vestro ipsi testimonio, ac iudicio repet udarum,plagiique vos ipsos damnatis ; Colocensis ergo Catholici populi ea aedes proeria esto, ex Mahometani Iuris formula , Imperiique moribus; sin uno laterculo eam raeliorem fecistis, quod vestrum fuerit, inde id eximite: sed aedem integram Colo censibus cxtemplo reddite. auid apud mo diuturnitatem possis citionis nescio quam, vestrae praetexitis liniuriae, ac violetim Quasi ego nesciam, quibus cuniculis quamque recenti fraude, irrepseritis in ianc pla
gam,qui Setolnahi per id tempus iuri dicundo pxς essem; ut mihi perfacile sit ex ephemeridibus iocis vel ipsum delignare diem , qui princeps vobis fuit
ad Catholicoetu tetmpla inuadenda,& per iniuriam vindicanda. Ex interuallo igitur repetant Catholici Colocenses, quod ius fasque ipsorum esse decernit, isque Sacerdos, cuius nunc usura se Oiscrt, Catholici moris in eo templo munera obeae tan
79쪽
7s . PROVINci Atisper, dum ego cum Vietire agam, cuius auctorietate Quinquecclesiis huc ille allegctur, cuius sint deinceps perpetuae omnium sacrorum functiones.
Caluinici ergo sacrilegij curatoribus & sectariis Colocensi templo exactis, Catholici suis illud sacris denuo inaugurarunt, nosterque Sacerdos rem
Diuinam fecit, & ad concionem Christianis Tu cisque mistam dixit publice,cuius oratio & Emir gio, eius prouinciae Dynastae,& Mahometanae militiae primoribus Tribunis accidit iucundissima. Inde vero clim Maliometani proceres excessissent, proximo die Dominico ab Caluiniano conuenticulo turbarum exstitit plurimum in Catholicos, re aduersum nos comminationum; sed petulanti qsuae haud ita multo post grauior eos cepit poeni rudo, cum certis nunciis audissent Turcas,& Ras cianos Catholicis praesidio repente adfuturos, si quid ab Caluiniano aduersario increpuisset,ut C tholico nomini omnia deinceps libera & tranquilla fracti Hugonotti esse sinerent. Per hanc quietem , Colocensibus sedula nauata est opera,omni bus Christiani moris exsequendis ossiciis, studio-5e adlaborante omni cius orae populo , ut sua. praeteritas iacturas opportunitate Sacerdotis , cuius ope breui essent carituri, sarcirent cumulatius. Enimuerd Pater in Austriam, Prouinciam suam,a Praesidibus reuocabatur, qui nuncius, ut ad aures
Catholicorum allatus est, non sit procliue scribe-do exsequi, quam multis , quam lugubribus lamentis suuin nostri desiderium,futuramque suamoi bitatem prosequerentur, quibus Patrem non
80쪽
deduci a sententia profectionis cum intelligerent, ausi sunt Turcicar gentis principes viros interpo-Dere , ut eorum potentia Pater, nisi lubens maneret, coactus distineretur. Sed graui enunciatione adhibita significauit certum sibi omnino esse de- cedere , quando id Praesides sui decernerent, quorum voluntas, ex Societatis Instituto, sibi esset instar Diuini oraculi;caeterum haud dubiis argumetis adduci se ut crederet, ipsos Diuinae Prouidentiae cordi futuros, qui se ac socium aduenientes, tamquam cano ad semissos Angelos honorificentissime accepissent, suorumque capitum peiaculo aduersus ingruentes calamitates essent religiosi sime tutati; ac in pietate huiusmodi processus habuissent, quos nefas sibi esset putare, apud Deum co loci poni, ut susticere nollet curatores, qui eos fouerent. Eiusmodi Patris ad moerentem populum sermone, turbatis grauiter animis est reddita tranquillitas , indeque sunt conuersa Catholico rum studia ad Mahometarios.Magistratus demerendos , ut bona ipsorum venia Patribus liber es set in posterum reditus; quod ubi erat impetratu, noster cum pace dimissiis est, incredibili Haereti- .coruin omnium Letitia, qui se Patris decessit leuatos ingenti calamitate censerent. Exinde ad Cardinalem Forgatschium, caeterosque Ungari cos Satrapas, datae sunt populi Quinquecclesiensis nomine litterae, quorum auctoritate ac gratia, ut idem ille Sacerdos , qui nunc abibat, adiunctis sociis tribus aut quattuor, a Praesidibus nostris sibi denuo impetraretur,impense supplicabant; cuius
