De Atestinorum principum calamitatibus commentarii

발행: 1755년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

- IO8 DE A TE SΤINORUM hac cognatione decus sibi comparare, sororisque liberis aliquo modo viam Herculis II. progenie extin sta ) ad avitum imperium a Romanis Pontificibus obsepi posse dubitassent.

Sed jam depromendum est Ferdinandi II. Austriaci Caesaris decretum, quod proscriptum fuit quarto Id. Nov. anni MDCXXIX. ,, Insuper considerantes, Ferdinandus inquit, , , quam juri, & aequitati consentaneum sit, , , Sacroque Romano Imperio expediat, utri Nobilissimae, & antiquissimae Familiae de , , Nobis, Sacroque Imperio optime meritae, , in suo prisco , & vero decore a maledico- rum morsibus illibatae remaneant: Plene is que edocti, & ex variis litterarum monuis mentis, Certisque rerum documentis cer-- tiores effecti: Qualiter dilectus olim, &- Sacri Romani Imperii fidelis Illu. Donus

112쪽

CALAMITATIBUS. IO9,, Alphonsus &c. per matrimonium inter preis fatos Ducem Alphonsum I. & Donnam si Lauram illius Genitores celebratum Vere le-h gitimus evasit hoc etiam respectu filius is ejus legitimus, & naturalis Caesar Estensis post mortem quondam Ferrariae, Mut , inae, & Regii Ducis Alphon si ii. per Aug., , Memoriae Imperatorem Rudolphum II. Dominum patruelem, patrem, & prede-DCesibrem nostrum colendissimum ad Sucri cessionem Feudorum Imperialium admi issus fuerit: falsamque fuisse, & esse, & ab

omni veritate alienam famam hactenus

de prefati Doni Alphon si illegitimitate ,

- & ejus Descendentium legitimorum inca-- pacitate a pleris ae sive errore, sive ma Alevola instigatione, deceptis disseminatam. is Eapropter volentes nos praedietum Illuaristrisi. Ducem Franciscum una cum rius

113쪽

IIO DE A TESTINORUM

posteritate, & Familia Nobilissima Esten-

si , quae nunquam interitura laude erga, , nos, sacrosque Romanorum Imperatoresis Praedecessores Nostros, cunctis neglectisse tum rerum, tum personarum periculis, Vi- a devotionis & fidelitatis argumenta sem- per praestitit, suo primaevo, Vero, ac in- . emerato candori, ut par est, restitui, & reintegrari. Tenore praesentium ex certa is nostra scientia, animoque bene deliber, MO, & sano, & maturo accedente Consitato, Nullo juris, vel faeti errore interve niente, Motu proprio, deque Nostrae Iinis perialis potestatis plenitudine , ac omni meliori modo, Praedicta fuisse, & esse vo. ra cognoscimus & ad perpetuam rei meo moriam decernimus ac declaramus, ab .

omnibusque, & singulis imposterum itari haberi, dici, observari, & a nemine ullo

114쪽

CALAMI ΤATIBUS. Dunquam tempore quovis praeteXtu, causa, is Vel colore, contradici, aut contraveniri

se posse mandamus, & sub nostrae indigna-h tionis poena districte prohibemus. Salvis- ,, que semper, & in suo robore manentibus,, Omnibus juribus praefato illustrissi. Duciis Francisco, ac ejus Filiis, & Successoribus masculis legitimis & naturalibus, ac aliis,, quibuscumque vigore Investiturarum, fa-D Cultatum, & Privilegiorum dieto olim Ibis lustrisis. Duci Caesari, ac ejus Discendenti

Dbus concessorum respective competent, Dbus, & Competituris, quibus Investituris, se facultatibus, & privilegiis ac omnibus, &is singulis in eis contentis nullum prorsus in- is tendimus per praesentem nostram Declara, ionem, & Uecretum fieri praejud cium , se nullamque inde novationem, juraque ju-Dribus addentes & non aliter omnes Si sin-

115쪽

gulos ex praefato quondam Donno Alson- so legitime Descendentes masculos, in ,, quorum numero praefatus Illustrisi. Duxis Franciscus existit, ad omnia, & quaecum- , , que Feuda Imperialia in Investituris non ,, modo antedicto Duci Caesari, verum tiam illius Avo, Patruo, & Patrueli Du- cibus Alphonso I. Herculi & Alphonso i I. successive concessis, nominata, & spe bis ficata , Vere suisse, & esse VocaIOS, auri ctoritate, & modis, quibus supra, De-

, , Cernimus, & Deci ramus. Hasteque no- , , stras litteras, Recognitionem, Declarasitionem, & omnia alia suprascripta om-- nino validas, & valida perpetuo perpe- is tuisque temporibuS sore & esse, Nullo--que SubreptioniS vel obreptionis, seu λ Nullitatis ex quocumque alio capite, etiam Desectus Civitationis vitio, infringi, vel

116쪽

CALAMITATIBUS. II 3

impugnari posse tam in Iudicio, quam erari tra, agendo, aut excipiendo, volumus, & mandamus: irritum prorsus, & inaneis declarantes quidquid contra praedicta, vel M aliquid praedictorum a quovis quomodinis libet contigerit attentari. Non obstanti- bus quibuscumque communibus vel seu- dalibus legibus, juribus, consuetudinibus, ,, Statutis municipalibus, derogatoriis clau- sulis, tam generalibus, quam specialibus, aliisque concessionibus, & Privilegiis, ce- terisque Contrariis quibuscumque. Iis nam ue omnibus, & singulis, quatenus obsta-- rent, seu impedirent effectum praesentium, si de Imperialis potestatis plenitudine dero gamus, & derogatum esse Volumus, at- que intendimus. Nolo autem ex antiquissimis institutis , atque ex civilibus, sacrisque legibus Caesarei

117쪽

IIA DE AT EsTINORUM decreti vim considerare, ne supremum Caesarum in ecclesiasticis regionibus imperium Commemorem. Nullam igitur sacramenti, quo illis Romani fidem suam obstringebant: nullam legum, quae Pontifices Maximos a populo designatos, sine eorum consensu, &approbatione sacrari vetabant: nullam Judicum , qui Missi appellabantur, eo quod a

Caesaribus Romam ad aequas sententias confirmandas , atque iniquas rescindendas con stanter mittebantur, mentionem faciam. N que memoria repetam nomina Caesarum in publicis tabulis atque nummis, qui adulterini non essent, a Romanis excusa, & eraarata: quamplura denique ad Principum dignitatem , atque ad populorum salutem, saeculis pietati, & justitiae amicis constitutas lentio praeteribo. Unum hoc dicam, ex sententia etiam eorum, qui flagitiosis blat

118쪽

CALAMITATIBUS. II sditiis infirmorum Pontificum gratiam aucupantur, Caesares in temporalibus, sic enimajunt, superiorem habere neminem, ido. neos esse Romani Imperii Principum judi. CS, eorumque decreta maximi ponderis esse, atque auctoritatis. Animadvertendum est autem, ad Caes, reum Tribunal Atestinos confugisse, non quo magis matrimonium Alphonsi cum Laura sapientibus persuaderetur, sed ut imperitiores perniciose edocti, Pontificum auctoritatem nullis terminis contineri, Clementem iniquitatis possient absque ulla roligione damnare. Neque jam metuo, ne aliquis mihi se censeat, quod nullam Atestinis quaesui utilitatem ex legibus R , quibus dubium etiam

P a mam a) Duo tantum ex plurimis exscribam Sacrae Ro. R.R.Dee. mana: Rotae prolatis; ALex quantum potes faver filiis ut in dubio sint legitimi. Disiti od by Corale

119쪽

II 6 DE A TESTINORUM matrimonium pro certo esse habendum prudentissime statutum est. Indecorum pros Eu, putassem implorare legum benignit,tem, qua Atestini non egent: argumenta enim monumentaque hactenus exposita Alphon si matrimonium adeo probant, ut aegro valde non feram animo tabularum, publicorumque testimoniorum jacturam, quae Romam ex Foro Alieni deportata Clementis jussu fuere: somniantium vero fabulis reppondere ridiculum Censeam. Obtrectationi porro nullum locum re- Iinquere arbitror, quod somniis Comparavi

dicta, scriptaque ab his qui Romanis Pon

tis.

DE is In dubio unumquemque magis esse legitimum quam ii Io . p. s. Muimum indicare debemus. Er praejudicium tertii ad hoe

Recent. non attenditur, eum id operetur Lex, non homo. εῖ Praetereo eximias auctoritates Cardinalium Paleotti,

Sc Puteir Menoclati, Baldi, & Peregrini, quae iustitiam

harum legum, communemque laudant Doctorum sentemtiam. Diuiti by Corale

120쪽

CALAMITATIBUS. II Ttificibus adjutores erant ad injuriam, eisque sacrilega , & religioni infesta assentatione favebant. Antiquissimae enim firmataeque famae, innumeris monumentis, publicisque

tabulis, ac clarissimis incorruptorum temporum scriptoribus, evidenter matrimonium Laurae probantibus, ne unum quidem Opponere valuere, quo contrarium enuntiari videretur. Atestinae, Illustrissimae, Excellentissimae titulis, tutela liberorum, moestissimaeque viduitatis insignibus a Laura susceptis, gravissimis caeremoniis in scribendo, &in caeteris, quae ad Principis dignitatem respiciunt, ab illa servatis, regiis ejus funeribus, Principum, Civitatum, & Pontificum testimoniis amplissimis, atque argumentis, quae ejus filii suppeditant, tamquam inexpugnabilibus vallis, Atestinorum causam cinctam eo

se sentientes, non justi more belli, sed po-

SEARCH

MENU NAVIGATION