De Atestinorum principum calamitatibus commentarii

발행: 1755년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

det Papa lor Zio 8 Love te parentele diis tanto strepito, te fabbriche di tanta sp,

Vantaggiose prerogative Mori Papa Cleri mente: mori ii Cardinale Aldobrandino: , , sola morti l cinque Nipoti, che avevano siduoi altri Cardinali fra toro: mancarono,, tuiti i masthi di quella Casa: e manco fi- naimente Con essi ogni successione , ed in sieme ogni grandeZZa dei sangue lor

Egregie secum Italia actum putasset, si Bentivolum Caeteri Cardinales pontificia dignitate ornassent: omni enim tarditate a jecta ereptum ipse patrimonium Principibus restituisset, cum quibus semper conjunctum fuit amplissimae illius Provinciae decus.

Ne Diuitiaco by Gorale

152쪽

Neque haec perinde loquor, quasi iratussim his, qui Petri Sellam post Clementis

mortem occuparunt: nec quasi reticere velim, Atestinos eorum integritatem, sanctimoniamque frustra tape ad suam salutem vocasse: irritas fuisse repetitas preceS, Conatusque Austriacorum Principum, qui amicis semper pro viribus prodesse, & benefacere exoptarunt: omnesque vana specie Concili rum , quae Romae advocabantur, & cunet, tionibus calliditate plenis fuisse defatigatos. Iis de causis Iosephus I. Caesar florentissmi exercitus Raynaldo I. imperiUm obtiniit, ut in aedes, & regiones suas expedite posset, glorioseque reverti. Sed in somniculosa senectute, quemadmodum amicis auxiliis uteretur, non reperiebat: quare consilia inceptaque magnanimi Caesaris corruerunt. Certe quidem praeclaram illam arripuisset T a occain

153쪽

Iso DE A TESTINORUM

occasionem Franciscus III. qui modo Atestinum Regnum tenet: militari enim laude praestat, & quae Caesari erepta fuerint, &quomodo erepta, oblivisci non debet. Nescio equidem, an justissimi sui dolo. ris superiori bello remedia quaesierit: satis tamen pro certo scio, necessariae prudentiae potius quam voluntati suae obtemperantem Gallorum partes fuisse sequutum. Et re Vera labantes adeo. ruentesque, durissimo illo tempore, Mariae Theresiae Augustae, Imperii Austriaci haeredis res videbantur, ut de Opimis ejus spoliis joci quidam saevi, licen.

tesque Vulgarentur. Verum quae mulieres omnes venustate, & pulchritudine anteceblit , consilio, & Virtute non his tantum,

qui nunc sunt, sed clarioribus, qui fuere, se viris aequavit. A potentissimis quinque Regibus, aliisque Principibus inopinato cir

cumin

154쪽

CALAMITATIBUs. Is Icum septa non contremuit: sed consilia

quaeque humilitati proxima rejecit, demissos populorum, anxiosque Imperatorum erexit animos , & prudenter providens, Constanter agens plura brevi praestitit, quam hostes timere potuisssient. Tanta autem diligentia, & magnanim tale recreavit Magnae Britanniae Regem ,

spectatae jam, diuque cognitae integritatis amicum, eique,& Britanno Senatui, in quo Graecae sapientiae , & Romanae dignitatis intuemur exemplar, novos ad sui defensimnem stimulos addidit. Sardiniae etiam sibi Regem adjunxit, qui, sollicitationibus hostium spretis, non minus fuit in foedere constans, quam in bello sortis, & sapiens. Moschicam insuper Augustam verae laudis studiosissimam inflammavit, excitaVit Bat, vos : ea denique maximi imperii gubernacula

155쪽

I sa DE A TESTINORUM la, ad quae naufraga accesserat, ratione tractavit , ut Francisco conjugi suo gloria e cellenti Caesaream comparaverit dignitatem, plures recuperaverit Provincias, & bellum non timens ad praeclaram tantummodo pacem inclinaverit animum.

Postquam ab armis discessum est, nihil praetermisit quod ad belli vulnera sananda, atque ad publicam utilitatem pertinere ubderetur. Facillima ex dissicillimis redegit: quaeque diu refici non potuissent ab aliis, divino quasi consilio, fuerunt ab ea brevi

temporis spatio resecta. Nec dubitandum est, ejus modo res meliori loco esse quam Caroli vi. Caesaris ejus patris res unquam fuerint, quamvis ille latioribus finibus suum terminaret Imperium. Novis profecto, a, que pergrandibus pecuniis pollet, quas non ex populorum incommodis, sed ex amplifi

catione

156쪽

CALAMITATIBUS. 1 63catione commercii , ex artibus in suis r gionibus magis in dies magisque florentibus , ex Cultu agrorum, atque ex legibus editis pro recta accurataque vectigalium administratione quaesivit. Permagnum habet Copiarum numerum, easque in novis ut 1ioribusque bellandi rationibus exercitatist,mas. De tormentorum autem , Omniumque rerum, quae ad bellum usui sunt, tacultate talia a pluribus audivi, praesertim vero a Comite Carolo Colloredo, ut obstupuerim. Neque de ejus dictis possiimambigere : est enim tantae diligentiae vi tutisque Dux , ut delectae peditum legionis Tribunus recenter fuerit designatus. Ca saream praeterea legationem apud Britamniae Regem cum laude gerit, atque Fratrem habet, & Comitem Caunitium amicissimos, quorum opera utili optimaque in

157쪽

Is4 DS ATLsTINORUM maximis negotiis Regina Augusta utitur. Ea igitur conditione sunt Theresiae res , ut quoad velit pacis omnia ornamenta fo-Veat , & ad magna gloriosaque facinora sit paratissima. Ex quo sequitur, ut boni omnes Atestinis addicti laetentur , Mutinensium Ducem antiqua & sincera in Austri, cos observantia, prudentissimoque consilio ductum aeternum icum ea icisse Bedus. S, Iutare hoc opus, Austriaco nomine agitatum

persectumque iuit a sapientissimo Comite Christiano, qui plena est in Italia potest,

te munitus, & Magni Cancellarii in Insubria, aliaque insignia munia suis cervicibus sustinet: Atestino autem nomine a Cinmite Sabbatinio, qui mirifice graviora omnia Francisci m. negotia administrat: dii, gentia enim & labore praeclaram naturam ad summum perduxit.

158쪽

CALAMITATIBUS. IssDe rebus Atestinorum scribens non potui quin aliquantulum deflecterem ad Austriacas, cum quibus illae cognationem habent arctissimam. Utinam, priusquam senescam, possim de utrisque seuciora conscribere.

SEARCH

MENU NAVIGATION