Cl. Italorum et Germanorum epistolae ad Petrum Victorium ... Nunc primum ex archetypis in lucem erutae recensuit Victorii vitam adiecit et animadversionibus illustravit. Ang. Mar. Bandinius .. 1. 1

발행: 1758년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Rectissime omnino factum est a viro nobilis. simo omnique laude dignissimo Petro Carnesee- est i qui , quantopere te colerem , atque sdiligerem, quod ei iampridem maxime notum erat, per belle tibi enarrare potuit. Quatuor namque nostra haec aetas in nostris his studiis, ac polita multarum rerum cognitione , qui haud domi taciti latuerint , sed quantum in ipsis fuit praeclaris iuuenibus admodum Pro fuerint , ac pr estantissimos omnes utriusque linguae scriptores summa sum dignitate semper in manibus habuerint, non pa*caque summo pere commendanda , & ipsi pes erint, revera excellentes inprimis tulit viros . Mihi auten datum fuit, ut ex his duos non solum noverim, sed multos etiam annos, graecos, latinosque libros interpretantes audierim, ipsisque penitus intimus fuerim. At Lazarus Bonamieus a & Benedictus Lampridius ii sunt, quos mea haC

Ib De Petro Carneseco nobis erit suo laco edissse

rendum o

ab Hic patria Basaniensis , ω rustici patris filius fuis .

Marco Muguro praeceptore usus, graecas literas didicit. In Patavrno gymnasiis humaniores isteras maxima uom

nis celebritate profestis es . moere desiit A. MOLl L

aet. LXXIII.

242쪽

13IOratione significo. Tertius Romulus Amasaeus D succedit , quod licet de superiore loco numquam eX ponentem, ut optabam, viderim, attamen de facie novi, & familiariter cum eo sum aliquando loquutus. Τu quartus , Victori opti me , atque eruditissime, reliquus es, quem, ut illis omnibus viventibus semper venerati sumus,

ita iam desideratis, sub spicere , atque admirari debemus: iin quo hactenus infelicior fui, qui in duobus illis certe fueram felicissimus. Nam non solum illud ad hunc usque diem concessum non fuit, ut te viderem, audirem, praesentemque, quod percupiebam, adloquerer, sed vix etiam antehac consequi potui, ut tibi notus essem. Multis igitur, magnisque de caussis Petro Carneseceo optimo atque elegantissimo viro debeo , Pbilippumque iuvenem cordatum,

N egregium aeque amo atque alterum fratrem Cuius etiam non pauca, aC minime obscura . extant erga me beneficia . At quod alter meam: erga te voluntatem suo illo dicendi genere, tum nitido ,- tum artificioso iam antea aperuerit, ζalter vero meas etiam literas ostenderit; adeo

mihi gratum fuit, ut nihil a Deo optimo maximo potius hoc tempore optandum videretur. R a Hinc i) Fuit origine Bononienses, sed Vtini natus in Carnia

saec. XV. Bononiae latinae graecae que linguae mercenarius

profesor, einde Patavium adgraetam linguam docendam adcitus est . Decem Romae ante obitum Marcellι L. a quo plurimum diletebaiar .

243쪽

Hinc namque factum est, ut ad te, tuamque amicitiam mihi aditus apertus , tuaeque benignitati fores sint patefactae , unde illae iam ad me literae digressae, quae, ut mihi semper futurae sunt perhonorificae , ita tuae erga me voluntatis perpetua etiam erunt pignora. Certemus itaque multis officiis in posterum internos, quam rationem tu , ut tuae nobilitati, tuisque. moribus maXime Convenit, recte, at que ordine proponis. Tu, ut instituisti, mia plurimum ama, meaque omni Opera in tuis, amicorumque tuorum rebus omnibus sine ullo respectu utere. Vale. Patavii Kal. Ian. MDin.

Ad tuas literas v. Eidus Dec. datas responis di serius multo, quam aut Officium, aut amor erga te meus postulabat; quum enim te &Observem multum, ut virum doctum, & amem plurimum , ut a me, quod tuae literae indicant, non alienum, intelligo me subito ad te debuisse scribere. Quod ne facerem nihil aliud quam inanis officii species quaedam inpedimen to fuit, quam dum studiosius sum sequutus, vereor ne id commiserim, ut a te, aut negligentis in scribendo hominis , aut parum dili- .genter amicitiam tuentis crimine accusari iure pos. i me pertinet Victorii D. lib. IV. Epp. pag. IS.

244쪽

possim. Volebam autem ad te librum cum liteis ris quemdam mittere de iure Civium Roma. NOTum a me modo conscriptum . Cuius libri diuturna expectatio , non enim in eo describendo Librarii aut festinationi, aut cupiditati meae satisfecerunt, me, ut vides, in hunc usque diem cunctantem traxit. Peto igitur a te, ut me eo loco habeas, quo te habiturum in tuis

literis polliceris , idest , ut me ames, si me amore tuo dignum esse intelligis , & de meis his scriptis quid senseris amice scribas , erunt autem cum libris deliure Civium Rom. septem etiam orationes coniunctae, Venetiis a me, ut ipse intelliges, superioribus his annis habitae; atque ita tibi persuadeas nihil esse, quod ego malim , quam te, quanto a me colaris studio, intelligere. Vale vII. Eid. Februarii MDLX.

Genuam veni ad viiI. Kal. Febr. quinto abs te die. Incidit meus adventus in ipsas occupationes Conventuum negotiarorum, qua re factum est, ut publica mea εντευμ in ante diem Kal.

sit dilata. Ex eo die quidquid egero, & qu modo se se initia dederint, ad te scribam ;quando tua fecit singularis humanitas , ut meas tibi res curae esse mihi persuaserim. De libro non urgeo : quem tamen ut mihi libe-

245쪽

ralissime recepissi, emendatum expecto, & simul aurea illa in Homerum scholia, quae tua solertia, virtusque ab interitu vindicat , ad quod tempus expectemus , scire mirabiliter aveo . Vale, meque tui studiosissimum, ac cupidissimum puta . Genua IV. Kal. Feb. MDLXIII. υ

IDEM PETRO UICTORIO S. P. D.

I beonis librum correctum abs te diligentissme Antoniuι Miatoriur, una cum tuis literis ad me perferendum curavit . De quo noli , quaeso , 'expectare, dum tibi agam gratias: quibus verbis eae sgnificari, agique maximae possunt,

iis me esse omnibus usum existima . Itaque fruar ego quidem tuo munere ς & quemadmo- dum tu sine summa erga me benevolentia non

potuisti hoc laboris, operaeque suscipere ; sic mihi quotiescumque librum illum legam , ,

legam autem saepissime , singularis tua illata doctrina pari probitate , . Cffcioque coniuncta. obversabitur . Tu vero me in posterum quoque si minus iudicio tuo, at constantiae caussa diliges; & quando spiritum tuum opti. mo cuique carissimum merito esse intelligis, valetudinem diligenter curabis. Genua Nonis

Martiis MDLXIII. t . LIX.

i V. D. ad eumdem Victorii lib. V. Ep. . p. IO9.

246쪽

LIX.

IOANNES ALBERΤvs DEI GRATIA

BUX MEGA POLENSIS ETC. P. vlCTORIO S. P. D.

Commentarios tuos in Demetrium Phalereum, vir doctissime, adcepimus, in quibus eruditionem tuam, diligentiamque non possumus non admirari . Quam etsi ex aliis quoque monumentis tuis, quae edidisti tu quidem plurima, atque omni doctrinarum genere refertissima , facile perspeximus, tamen ea est horum commenta-xiorum elegantia , ut in his ipse te .superasset, videaris . Quare magnam tibi gratiam habemus , & a te petimus, s ' quid porro simile, edideris, nobiscum communicare ne graveris. Quod Ioannem Coelium optimis moribus, atque artibus informatum ad nos remisisti, fecisti nobis gratissimum, & ut idem in Bernaris Bugenbagio, 9 Dacbimo Hano , & Samuele F br cιo facias vehementer rogamus . Ex quibus quidem Buxenbagius, & Hanus parentibus nati sunt nobilissimis , consiliariis nostris ; Samuel

vero civis noster est, quem nostris sumtibus amplius triennio in Italia aluimus: eos omnes speramus tua opera ad nos reversuros esse tales, quales volumus, & optamus , idest bonos, & honestos, & optimarum artium scientia ornatos. Quod, ut fiat, te iterum sc ro. gamus, ut maiori studio rogare nihil possimus. Nos tibi vicissim officia nostra defetimus . Vale,

247쪽

Vale, uir doctissime, & de studiosa iuventute. ut caepisti , optime mereri perge . Datae ex arce nostra Neostadiensi Nonis Martii Anno

Duram, Victori, semper eorum qui de scripto

Vortunt alieno Conditionem putavi. Nam praeterquamquod ad incertum fructum certissimus labor impenditur ; tanta est saepenumero tum rerum, tum verborum obscuritas, non ut humani ingenii, sed divinationis paene cuiusdam sit, postia vel ipsius auctoris consilio , Vel antiquitatis ignoratione, vel librariorum vitio occultas, penitusque reconditas abiicere, atque illustrare sententias . Mitto duos illos in hoc genere tamquam scopulos ς aut nimium alte nuatae diligentiae in verbis singulis religiose reddendis ; aut nimis dissolutae libertatis in verborum, ac sententiarum vi , serieque ad suum arbitrium inmutanda . Ac tu quidem quid hac tota de re sentias , Victori, quaerere non est necesse, quum quid sis sequutus, adpareat. Etenim qui propter eximiam linguarum scientiam perfecti munus interpretis eYplere facile Posses, quum & graecos omnes, latinosque libros maximo semper studio lectitaris , & in ea urbe natus altusque sis, ex qua recentioris

248쪽

AD P. VICTORIUM.

huiusce Italicae linguae omnis non solum, succus , ac sanguis , sed ornamenta etiam spigmentaque manarint : longe tamen aliis . atque iis sane optimis , praestantissimisque rationibus nomen tuum ad omnis posteritatis memoriam commendasti. Verum, ut diXi, perdissicili in loco versantur, qui vel graeca 1cripta , vel latina convertunt. Itaque si quem piam aliquando offendi, qui meo iudicio, tametsi imbecillum id est, non omnino absolum

tus, sed tamen ferendus videatur esse, Conam

tum laudo, dissicultati ignosco . Si quis ver ab omni laude ita felix extiterit, ut lineam,

quod aiunt, ubique teneat, nusquam , haereat, nusquam incurrat , qualem et latinis adhuc fortasse i neminem , Ciceronis enim a huiusmodi interierunt vigiliae, e nostris admodum ipau cos videmus, fuisse, nae ego illum divino quoqdam beneficio multas praetervectum Syrtes, &quamvis parvo proposito praemio , magnum

quiddam adsequutum putabo; sed in hac ipsa

paucitate, qui praestent, non est meum eXpΟ-nere : neque vero tanta sim adrogantia , ut meam tibi sententiam inperitus , ac rudis adOlescentulus , homini omnium eruditissimo sapientissimoque praescribam . Vnum tantum in medium adferam, cuius lucubrationes nondum piodierunt in lucem, Paullum Spinulam, Iacobi F. Genuensem U. Is quum ad Sallustium et rusca vestra illa lingua donandum & usus multum, . Tom. L S &

ab V. D. Victor. lib. V. pag. I 12. ad Petrum Μubaeum.

249쪽

338 eL. Wr Eo R. EPISTOLAE

& acuminis plurimum adtulisset ; omnia scriptoris illius sensa , figuras, pressam denique

Drevitatem illam, purumque genus dicendi diserte, atque eleganter, ut mihi quidem est visus, expressit, nec mirum,' ad summam enim ingenii praestantiam incredibilis adcessit induis stria: ut etiam opus suum e vetere praecepto totum fere decennium in manibus habuerit, lentus scriptionum suarum, ac fastidiosus probator . Nunc autem quum amicis promissium munus diutius debere non posset, quumque Venetias idcirco cogitaret, ut typis Cudendum diligenter curaret , non putavit adhuc sat ibi tutum id consilium futurum, nisi Petri Victoria limatum illud iudicium, praeclaraque illa auctoritas adcessisset. Itaque tota itineris commutata ratione, quum brevis per Galliam Transpadanam pateret via ; hanC unam ob rem. Florentiam sibi divertendum existimavit , te ut huiusce rei totius arbitro ac moderatore uteretur . Hunc tu, etsi non dubito, quin pro eius virtute , proque tua in literatos homines Voluntate libentissime ss visurus, tamen comis mendare tibi per literas volui, adsentor enim

mihi ipsi, deque tua in me benevolentia, plus etiam quam concedit modestia, mihi polliceor,

quum meam apud te commendationem aliquid ponderis habituram confido, aut ne me tuis tam honorificis iudiciis vix tibi notum ornasses; ego enim tanti me antea non putabam . Sed

250쪽

ut ad Paullum redeam , favebis , & consules eius laudi, quemadmodum, & ipsius dignitas,& tua summa bonitas, & mea in te singula' ris observantia postulat . Doctum , atque elegantem, Victori, virum, & nobilissima, ex qua ortus est Dinata familia dignissimum cognosces . Vale, & duo lumina vestrae Civitatis Taureuior, & Varebium saluta meis verbis. Genua Idibus Maiis MDLXIII.

. . . .

LXI.

ANTONIvS AUGUSTINUS P. VICTORIO S. P. D.

Libenter legi literas tuas, quibus me de nemni nostri in Philippicas Ciceronis emendatione, atque Observatione , ac de tuo iudicio in eo studio certiorem facis . Multum quidem certe amisimus, dum tam candidum ingenium, tam sim plex pectus, tam multas in restituendis veterum scriptorum libris optime conlocatas lucubrationes perdidimus . Sed tuum erit hanc tantam iacturam tuis elegantissimis libris sarcire. Demetrium tuum admiratus sum , quamvis eum nondum totum perlegerim; expecto alia non minora , quando te neC in urbe , nec

fors cessare unquam scio. De Tullianis verbis eonfer cum bac nundinatione tua, id solum dicam, me principio ita mutasse , excepta dictione hac, quum Faernas nondum veterem scil-

r me pertinet Victorii responsum Πι. V. Dp. pag. II 3.

SEARCH

MENU NAVIGATION