Placitorum summae apud Gallos curiae libri 12. Per Iohannem Lucium Parisiensem. Lutetiae apud Carolum Stephanum, typographum regium, 1553

발행: 1553년

분량: 218페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Per Iohannem Lucium Parisiensem.

Apud Carolum Stephanum,Typographum Regium.

: Cum priuilegio Regis,& Curiae decreto.

PLACITOR V M.

summae apud Gallos Curiar. Libri XII.

4쪽

De Placitorum commentariis excudem

dis, priuilegiique irrogatione, libellus.

s. P. D.

T veteres Iurisprudentiae scriptores, post se a sensa sensorumque rationes, δccitatas aliorum sententias, etiam Imperatorum vel rescripta vel decreta, si qua de rebus quae tractabantur, extarent, veluti Colophonem imposituri, laudare solebant: ita nunc quoque, P ATRES C Ο N-s C R I P T I, nec Iurisconsultus maiore constantia re- spondet, nec orator spem vincendi certiorem animo concipit, nec litigator iuris sui confidentia magis serocire videtur, quam cum vestra ptaeiudicia, vestras autoritates, in eadem vel simili specie. se proserre posse persuasum habet. Et is quidem a vobis hactenus iisce praeiudiciis ac autoritatibus seruatus est honos ut si quid in commune cosulendum esset, aut publico vel priuato iudicio disceptaretur, quod ad exemplum pertineret: ea, omni

memoria repeterentur, c quem Iuris Limis callentissimum existimaret,is a caeteris omnibus velut Apollo quidam PIthius, consuleretur. Quod cum ipsa re, tum etiam exemplarium huiusmodi placitorum commetariis, aliis per Iohannem Brolium, aut alium quisquis ille fuerit, qui vestras primum formulas co- posuit) deinde per Iohannem Gallum iampridem editis, aliis postea per alios pro cuiusque arbitrio, sibi coscriptis mihi compertum esset: coepi ego quoque

rerum iudicatarum commentarios mihi conscribere, eas ubique getium non minore cura, studio,diligentia conquirens, qua in quod arbitrarer no ipsi modo mihi,sed go toti Reip .maximopere conducere. Quae vulgari sermone, nulloque, praeterquam temporis, orditie regestae,cum in iusti voluminis modum ex creuissent venit in mentem ὀ si quis alius nobis Iulius Paulus nasceretur, qui ut ille summo compendio, summa grauitate, pari latinitate ac elegantia que admodu ex eorum fragmentis fas est augurari decretoru vel sente tiarum Imperialium in cognitionibus prolatarum libros coposuit, ita & haec grauissima CVRIARvM CURIAE decreta, optimam nostri Iuris partem,suis hominibus c6scriberet,disponeret ac cocinnareti Non equidem quod non natum esse putem,hoc praesertim aureo litetarum seculo: sed quod nemo adhuc apparuit, qui hoc vel opere destinato praestaret,uel quod audiuerim saltem aggrederetur.Dixerit aliquis, Et tu homuncio, id te praestaturum confidis Minime vero. Neque enim sum nescius hoc me tam praestare non posse, quam nec digito caelum attingere. Quid ergo ZFecit in dies huius de*derii cresces igniculus, ut interea dum alicuius beneficio illud aliquando expleretur, horum decretorum nonnulla in aduersariis delinearemus potius, quam conscriberemus: Paulum quide, M alios eius classis autores prosequi atque imitari conati, sed certer tantum quantum diuersias ingeniorum maximi & minimi, Se doctrinae, latinitatis, elegantiae dissimilitudo pateretur.Quod cum Critici quidam no solum approbassent, verita equo curreti quod dicitur calcar etiam addidissent: quoad rerum forensum tractatio tulit, velut amoeni cuiuspiam diuerticuli caula, ita A. ii.

5쪽

paulatim persequuti sumus, ut ex collectis aduersariis volumen aliquod, non integrii illud, enasceretur. Et hoc ipsum, qualec sique est,ntiquam sane dignum existimavi, quod ex autoris sui tenebris, quas ipse aperte atque ingenuer plus qCimmerias este cofitetur, unquam emergeret. Veruntamen quando aliter visum est multis,de amicis,& grauissimis ac doctissimis viris, & eoru aliqui veli meter id a me cotendunt, iis tadem cocedere in animum induxi: sed ita demu, si, quoru sub signis totos iam annos triginta militauimus,& a quibus primum haec omnia militates accepimus,vobis etiam placuerit. QI AMOBREM siquid hice nostri conatus, P. C. vobis probabuntur, & consultorum ac decretorum vestrorum . non quidem illustrandorum satis enim per se, quibus nota sunt,splendent sed in communem nostrorum hominum utilitatem euulgandorum gratia,prelo non usquequaque indigni videbuntur, in V AE s o, candidum addite calculum: & si additas, ne fraudi sit Typographo hanc prouinciam suscepisse,priuilegium,ut assolet, irrogatote.

DE LIBELLO. CVRIAE

P L A c I T V M. c M Iohannes Lucius Caterinae Augustae a rebus procuradis primarius, libello complexus postulasset,ut illi per Curiam liceret, suos Curiae ipsus Placitorum Comentarios mandare typis, solita priuilegii cum irrogatione, x v r.

Cal. April. M. D. L I I. ΑCv I Teius postulationem exaudiri, eisque

priuilegium irrogari, nequis Typographus vel Bibliopola Curialis ditionis,

praeterquam cui ipse id licere voluerit,intra proximum sexennium huiusmodi commentarios excudat vel diuendat. Qui secus faxit, libros vel impressos, vel inter promercales habitos publicatum iri, & refractarium, nec dicto audientem,pro Curiae arbitrio, re mulctatum. Placitum Camusius,unus e quatuor Amanuensibus Curiae subnotauit.

6쪽

o P T. MAX. PRINCIPI, HENRICO II. Galliarum Imp. P. F.Aug. Iohannes Lucius Parisiensis

s. P. D.

LACITORVM commentarios quantulosicunque nostros tibi,Princeps Opt. Max. nuncupamus, de H camus ac consecramus sed eo iure,ut nulli mortaliumpsimus meliore. Primum quod latus Rei p. qui ex te

uno pendet, iudicatis rebus maxime continetur: ex tei suam quisi eam,ut augusse coepissilerrexeris administi arcine δε-DItus ipse quidem id cognominis te melius Nnquam meruerit. Deinde quod vestris Principum austicijs atque autoritate,in comunem Omnium utilitatem,non modo consulitur, ac de rebus controuersis ultimum iudicatur,verumetiam consilia,placita,decreta in tublicum proditura, vestiris concepta verbis,vestris consignantur iconibus, Hybro demum imperio ac potessate ijs flare,eaque facere omnes compellimur,ut si quis ea

dixerit esse vel bra, bu α --ter omnia non abesse videatur. Et inter haec

tibi consecrata,seunt plane Regia quaedam, atque illud in primis, quod factum est,tam tu summa in Curia tua cum proceribus primum sederes, em magno omnium applausu,tW dicere austicarere. Postremo quodposteaquam tibi Regi defiginato: Britaniae duci, quinquennium cognitoriam operam impendissem,unius Iohannis Bertrandi,tibi tum a consi-Γjs primarij, nunc vero Galliarum tuarum designati, o iam functione Cancellari orae tantisiviri testimonio ac commendatione stipendiis a tributis, me in tuum aulici minisseris breuiarium retulisti. Poni deinde rerum potitu Caterinae Augustae tua me dedi tacuius,atque etiam Sanctandroni Tribuni militu strenui patrociniis,m Illustrisi Cardinalis Lothurinosiusfugio,aliquidpraeterea me sterare iussis ii,quod possea nomodo chirographo tuo, verumetiam siemel atque iterum fide data,breui fore confirma h. Quae omnia si quis,velut in nouorum nominum fustem redacta,ueteri ac naturali,qua tibi deuincti semus,obligatione conorinxerit,profecto nihil habemus, nihil molimur, nihil efficere possumus,quod uni tibi non debeamus. Accipe igitur quaesio) Princeps omnia human Lλο vero tibi tuo iure vindica, quod nexu mancipioque tuum ess,persuasum babens squod medius ius tam verum est, quam quod verissimum)quantum ad autoris eruditionem pertinet,pusissum essee quidem sed nihil

votis ardentioribus , nihil animo tibi maiora cupiente, unquam a quoquamsuisse nuncupatum.Vale. Lutetiae, Idib. Mart s, M. D. LII. A. iii.

7쪽

ad Lectorem, Praefatio.

vpERIoo Iustitio, cum placita hactenus a me in aduersaria coniecta, huc atque illuc sparsa colligens disponerem,incertus adhuc mihi modo de musis, an etiam tibi, Lector, cecinissem, spledidissmi atque ornatis s. viri Iohannis Truchii, alterius Allobrogicae Curiae Praesidis, summa mihi iandudum amicitia coniunctissmi, literae venerunt, quibus ille de ea re ita mecum expostulauit. Hoc unum inquit addam, multos esse doctos, qui summo de*derio tenentur eius libri, quem tu nimium diu in arca repostum habes. Certus esse potes, si eum emittas, magnam ab innumeris hominibus te gratiam initurum, atque a me in primis, qui etiam illud expecto, sed unus caeteris omnibus ardentius. Hactenus ille. Et quanquam summi viri autoritas ad opusculi vulgationem per se satis esse videretur, non potui tamen non ipse mecum reputare, quam navim conscendant, quamque aleam suscipiant, qui aliquid sunt edituri, pro ter naturalem hominum ad distentiendum facilitatem.Varias tradunt esse ominum formas, sed usqueadeo varias, ut ne unam quidem numeris omni bus aliae similem inuenias, in quo etiam siti quod summi illius opificis magni

tudinem admireris. Sic quoque varia esse ingenia, varios mores, non omnibus eundem gustum,suum cuique palatum,ut vix, aut ne vix quidem, unum Sc alterum reperias, qui, si solius naturae motu impellantur, prorsus idem sentiant,

ita omnes gentilitiae labis illius serpigine distinemur. Ea ratione factum est, ut protinus ob oculos mihi versarentur quatuor obloquentium, Se totidem iis respondetium species. Prima, mihi visus sum audire dicentem, Eccui tandem usui futura sunt haec placita, cum non exemplis, sed legibus iudicandum este Alium, sic illi respondentem, K Iustiniano Imperatore id quidem Demostheni Praefecto Praetorio rescriptum est: verum magni reseri, quid exemplis eo loco significetur. hoc non diffiteor non modo' de responsis a Principe vel iudicibus ac magistratibus ad relationes, suggestiones,consutationes fac is, esse dictum: sed de sententiis quoque ab ipsis iudicibus ac magistratibus,causa cognita, latis non tamen de iis, quas Imperator cognoscens pro tribunali dixisset. Nam&Vlpianus antea tradidit ,& is ipse Imperator eidem Demostheni rescripsit, huiusmodi lententias esse leges, non illis modo causis, de quibus essent dictae, venὶm etiam omnibus aliis similibus. Quinetiam er contrario dici potest, illiusmodi responsa, ius fuisse,s rite, hoc est, moribus 5c approbata consuetudine sui

Imperatoris eiusdem verbis utar consultationes euent iudicatae, & a veritatis legumque ac iustitiae vestigiis non esset aberratum: alioqui bonam Codicis illius atque etiam Pandectarum, & Pontificii iuris partem frustra membranas occusaturam. Quod autem de Principis cognoscentis sententia Se traditum est 5e rescriptum, interpretes ta produxerunt, ut quod in communi auditorio statueretur, ius esset,& merito id quidem. Costat enim prostrata, post Augustum, Romani Senatus autoritate,cum de ea, non quidem ad pristinum columen,sed quadantenus erigenda cogitaretur, inductum fuisse primum, ut reorum iudicatio eius esset. Et Neronem, inter alia hoc quoque statuisse,ut omnes appellationes a iudicibus ad Senatum fierent: δe qui prouocarent, eiusdem pecuniae periculum faceret,cuius ii,qui Imperatorem appellassent, quod antea vacuum

8쪽

Praefatio.

solutumque poena fuerat. Postea Domitianum,ut a Senatu iudices peterentur, constituisse. Deinde Marcum Antoninum Philosophum multis cognitionibus ad se pertinentibus, Senatum iudicem dedisse. Probum, actorum suorum aeternitati consecrandorum rationem, Senatus decretis summisisse. Recentiores Imperatores, ipsum etiam Iustinianum, in iis ita maiores imitatum esse, ut is in Pandectas illud Vlpiani retulerit, non ambigi Senatum ius facere posse: Si quod de appellationibus modὰ diximus, a Theodosano Codice repetitum,suo ipse inseruerit. Et apud nos omni memoria ea sic obseruata fuerunt, ut hactenus res ab amplis. Curia, Principis auspiciis iudicatae, consultae, constitutae, &autoritate 3c exemplo 3c praeiudicio, Senatusconsultorum instar habuerint, Sc ut Budaeus noster ait tantum opinio praeiudicata maiestatis eius valuerit, ut nullus sanae mentis non satis esse putauerit dicere, Curia ipsa ita censuit, ut olim Pythagorici,de sui Pythagorae dogmatis dicere solebat.Quibus argumentis verisimile est eos fuisse adductos, qui veteres 3c nouas nobis ediderunt, quas Rotae decisiones appellant. Hinc etia summae huius Curiae nostrae, atque etiam Tolosanae S: Gratianopolitanae Placitorum fluxisse commentarios, quos primum Iohannes Brotius, ali die tacito nomine, deinde Iohannes Gallus, ScGuido Papa conscripserunt: ibos,vel eo maxime palam est,illud, non eXemplis sed legibus iudicandum, non idem fuisse, quod nunc a nonnullis usurpari solet. De altera obloquentium specie, venit in mentem, unum aliquem, dum haec meditaremur, eorum specimen aliquod, de tesseram vestiti praecidaneamdesyderasse. Quam cum nactus esset,Vt nos, 3c alia, quam vernacula lingua, gebreuiter scribere animaduertit, dixit, quod adhuc fortasse dicturus est Si Latine inquit agendum est, modis omnibus eniti oportet,vi efficiatur. Ego ver Lector, libeter agnosco, bene Latine loqui conatum me potius fuisse, quam assequutum. Magnum hoc 3c arduum est,ut tu melius nosti: de in magnis ut dicitur voluisse sat est. iam si satis ille notus est mihi, non de sermonis puritate loquebaturi quam certe quidem,ut ego non pollicebar, ita etiam noui me praestare non posse, sed eas res sorsan ita tractari volebat, ut non ante ad placitum deueniretur, quam specie proposta, omnes Omnium litigatorum rationes adducerentur,le in utranque quod aiunt partem fusissime dissereretur: quo rualterum integra litium instrumenta, alterum, iuris ac legum Sc multiplicis interpretum nomenclaturae funditatorem, qualis ego non essem, de*deraret. Cui me doctior aliquis, in hunc fere modum, mihi visus est respondere, Longe ante Lucium eόsque qui adducti sunt, alii sententias ius facientes, in commentarios retulerunt, quos magis sequendos esse puto.Scripsit Iulius Paulus, quem legum verticem alterum appellant, Imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum, sex libros:sententiarum iterum, quinque ad Vitellium: quatuor, ad Neratium: atque etiam Decretorum tres. Scaevola, Papinianus, Moetianus, Ulpianus, Marcianus Callistratus,sua scripta huiusmodi sententiis illustrarunt ac confirmarunt. Quin de Triphoninus, de iure respondens, citauit Petronii, Praetoris magni,sententiam. Quarum sententiarum, ac decretorum multa in libris Pandectarum habemus,tanta breuitate,elegantiaque complexa, ut ne vG piam maiore quicquam: in quibus tamen speciem, intentionem,depulsionem, iudicatu,eiusque rationem inuenias, praeterea nihil Quae omnia, Lector, tametsi tu vera esse nosti, de in numerato habes, tamen si per tuam humanitatem A. iiii.

9쪽

, Praefatio.

- mihi licet, hoc libenter adducam.Cum inquit Paulus usurae pretii fundi, ab eo, qui a fisco emerat peterentur, δἰ emptor negaret traditam sibi possessonem: A I mperator decreuit, iniquum esse usuras exigi ab eo, qui fructus non percepi D- set. Et in Iustiniani Codice extat, quam huic adscribi puto non grauaberis, sententia diui Seueri, data in persona Marci Prisci, Idib. Ian. Pompeiano deis Auito Coss. Prius cinquit de possessione pronuntiare,& ita crimen violentiae is excutere praeses prouinciae debuit: quod cum non fecerit, iuste ab eo prouoca- . tum est. Quam, in eo genere, scribendi rationem, si, non dicam imitari, sed aliquo interuallo sequi datum esset, plane nobis in coelo esse videremur. Tertia specie subibat, qui sic ampullas ut inquit ille)3c sesquipedalia verba proiiceret. Latinos Placitorum commentarios edere, haudquaquam est procuratoris,cui praeter ossicii vilitatem, sit etiam familiare, indoctum esse atque illiteratum. Ad quem modestior alius, Me non latet, ad rescriptum Impp. quod positum est.xxxiiii.cap. tit.de Decurionibus lib. x.Cod. ad verbum utilitatem, i glossulario, nescio quo adnotatum fuisse, alias legi,vilitatem. Ex qua varia atque adeo incerta lectione hoc ille indistincte collegit, ac in uniuersum pro axiomate tradidit. Sed, me Deus, nemo est vel mediocriter in iure versatus, qui nesciat, procuratorum duo esse genera: alterum, iudiciorum: alterum, negotiorum. Iudiciorum inquam)alios, inferiorum: alios,superiorum: nemo,vel minimum Latine doctus, nisi pland bardus Sc stupidus, qui de negotioru, non de iudiciorum is procuratoribus ria riptum esse neget. Sic enim habet, Si quis procurationem .. facultatum se arum Curiali crediderit esse mandandam, totius dignitatis exce- ptione depulsa grauissima poena plectetur: ille vero qui immemor libertatis geis generis infamissimam suscipiens utilitatem, existimationem suam seruili ob is secundatione damnauerit,tradatur exilio .Et gladio suo hoc est, alio rescripto, Iod ille mei glossularius adducit, confoditur, cuius quidem verba sunt haec: urialis neque procurator, neque conductor alienarum rerum, nec fideiussor, aut mandator conductoris existat. Quod Sc Andreas Alciatus nostra aetate iuris interpres Graecὸ iuxta ac Latine doctissimus, sensit, citin de vilibus personis eleganter tractaret. Illi enim, vel ex priore rescripto , huiusmodi procuratores ille constat, quos vulgo factores appellamus. Caeteriam postulandi verbum. quod est de*deri usuum vel amici, in iure, apud eum qui iurisdictioni praeest, exponere,vel alterius desyderio cotradicere, non de aduocatis modo, sed etiam de procuratoribus dicimus, neque id quidem iniuria: hoc enim uterque ordo facit: sed alter altero fateor amplius,honoratius, nobilius: quanquam Sc hic sine altero, non satis potest, cum ille ut aiunt litium dominus sit. Quod autem ad literas attinet, non negauerim cognitorii ordinis istius homines, ut plurimum e v. n.: P Sed si quis est ingenio non usquequaque in elici, literis iam inde ab infantia deditus, quem pii ac fortasse plus aequo soliciti parentis immatura prouidentia, ali iidue aliquod fatum, ad fori puluerem, musis forsan iratis Ze reclamantibus, transtulerit: quarum tamen semper ille meminerit,easque quoad eius per loci negotia licuit coluerit, quid aliquid vel Latine non edat, earum maxime rerum, in quibus, multos annos sit ipse Versatus Et cognitoris, inter caetera, non est, obseruare, atque etiam, si datum est,edere, quibus de rebus quid iudicetur, siue ipse eas. siue alius tracteti ecquis eum, qui obseruarit, neget, quid agat, quidue acturus sit longer perspicacius,uti-

10쪽

Praefatio.

lius, tutiusque cogniturum' neminem Iiterae dedecent, neminem linguae, neminem disciplinae:ubicunque positae fuerint, lucent: & qua ncunque Spartam quisque nactus fuerit,eam se ipsis non dedignantur exornari. Postrema specie, vel de media nostri istius ordinis turba, mini consurgens apparebat, qui dic ret, Rectene de Lucio iactabatur,eum non nis literis incumbere, & quam professus esset,cognitoriam aspernaritEn Iuriscosultum agit, in causidici speciem se comparat, rerum iudicatarum commentarios edit: qui si tanto studio cognitoriam suam, quanto literas, amplexatus fuisset, Deus bone, rem familiarem quam maiorem fecisset i Ad quem alius, qui intus N in cute me nosse, nec odisse mihi videbatur. Tantsimne est abs re tua otii tibi, aliena ut cures, eaque nihil quae ad te attinent e ut unum quenque aliquo sua fata vocant, eli Lucius animo ad literas natura valde propenso.Quod cum fortasse magis consectandum esset, tamen humanioribus, pro illius modulo, ab ornatissmo viro, Petro Remonio, eliciter tum docente, nunc vero summi Curiae Rothomagicae Curionis ac Principi ab interioribus consiliis, instructum, & cui eas iple uti par est magna cum laude, accepto ferre solet, a iuris ciuilis studiis, postea dum licuit repetitis, ad forum,cognitoriae capessendae causa, iuuenem admodum per

traxerunt. Qisam ciam-adeptias esset,si eam ut tu obtrectas contempsisset, ce

te triginta perpetuos annos ut etiamnum facit non exercuisset. Si quam autem interea literis operam dedit, sic temperauit, ut cognitoriam exornaret, Scfori negotiis nihil unquam detraheretur:quod fortassis ali uste melius si aesti maturus.Caeterum quem se faciat,ut se componat, quid edat vel non edat,parum refert: tu, si vales,tantundem praestato. Quae omnia cum exacte perpenderemus, inuenimus nisi plane fallimur respondentium rationes suo pondere, alioni obiectiones eleuare, & grauissimae Truchii sentetiae fauere potius quam aduersari. His igitur aliisque nonnullis, qui accesserunt, primae notae calculis freti Sc de tua,Lector,beneuolentia, licet immeriti,tamen plurimiim confidentes, permittimus vela ventis, nostris quantuliscunque Placitorum commentariolis in vastum pelagus hominum oram soluentibus bene precamur: non eam gratiam aucupantes, quam olim Sextus Papyrius, qui curiatas Romuli, regumque sequentium leges sine ordine latas in unum composuit: aut Cneu

Flauius, Appii Claudii Scriba, Libertini filius, qui surreptum legis actionum

ipsi Claudio librum, populo tradidit, munus usqueaded gratum, ut Tribunus plebis fieret & Senator & AEdilis curulis: nec eam quae insperata coligit Martiali Arverno nostri ordinis homini non ii Iaudato, qui unum &quinquaginta Amorum placita, a se conficta, literis mandauit, quae longo post tempore Benedictus Curtius Symphorianus Iurisconsultus suis commentariis non indigna esse existimauit: sed hoc unum a te contendentes, quod alter alteri debemus ut si quid offendimus quemadmodum in multis, pro nostra imbecillitate, offendisse non dubitamus tu pro tua humanitate condones,& Christiana modestia vel emendes. vel me perlibenter emendaturum admoneas: certa spe concepta, si feceris, nos alia multa quae habemus,libi,ut primum dabitur,exhi bituros,& fortasse gratiam cum foenore reposituros. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION