Placitorum summae apud Gallos curiae libri 12. Per Iohannem Lucium Parisiensem. Lutetiae apud Carolum Stephanum, typographum regium, 1553

발행: 1553년

분량: 218페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Index libro eum ac titulorum.

LIB. I.

De re diuina & aedibus sacris. Tit. I. De his qui ad sacras aedes confugiunt. Tit. II. De reliquiis δἰ veneratione sanctorum. Tit. III. De Pontifice maximo eiusque legato,Cardinalib. Sc aliis a maximo pontificibus. Tit. m I. De sacris sodalitiis,vel canonicorum collegiis & asseclis eorum, deque curioni b. Sc aedituis. Tit. V. De sacris quatuor mendicantium familiis. Tit. v I

De potestate ac Iurisdict.ecclesiast. Tit. i. Ecclesiasticam potestatem ac iurisdictionem, ipsas etiam personas ecclesiastiscas, certis in ipeciebus, ciuili ac profanae potestati & iurisiictioni esse obnoxias. Tit. II.

De appellationi b. quae a Pontificibus eorumve iuridicis, apparitorib. & ministris interponuntur,&a veluti abusu nuncupantur. Tit. III. De variis circa sacra beneficia controuersiis,ut iudieatum fuerit. Titi III I. De decimis. Tit. V.

LIB. III.

De Principe. Tit. I. De Principis potestate circa Ecclesiae ministeria. Tit. II. De Vectigalibus publicis. Titi III. De Augusta,vel de Regina. Tit. III I. De Patriciis. Tit. V. De magistro militum Tit. v I. De Cancellatio & codicillaribus officinis. Tit. v II.

L I B. IIII.

De Curia. Tit. MDe Curia in publicum prodeunte. Tit. II. De quatuor Curiae primis. Tit. I II. De classium inquisitoriarum ductoribus. Tit. II D. De Curiae Conscriptis. Tit. V. De ordine sedendi. Tit. VI. De his qui praeter Conscriptos in Curiam admittuntur. Titi VII. De libellaribus ad Basilicam recuperatoribus. Titi v I ILDe Regiae procurationis Triumuiris. Titi I x. De actuariis S amanuensibus Curiae. Tit. αDe Curiae apparitoribus & ministris. Tit. X r. De albo Curiae eiusque ministrorum conscribendo. Titi x IL

L I B. v. .

De Curiae causidicis. Tit. I. De Curiae procuratoribus. Tit. II. Quibus in Curia diebus, quasque causas agi oporteat. Tit. II LDe Curiae placitis vel decretis. Titi I III. De tragematis. Tit. v.

12쪽

Index librorum ac titulorum.

De supplicatione erroris obtentu. Tit. V I.

De summis vectigalium Iudicibus Sc quae sit eorum iurisdictio. Tit. I. De officio Octouirorum Monetalium,& aurificibus, Tix ii'. . . e nDe officio Praesecti urbi eus ue Legatorii ac Recuperatorum,deque Prae Iecto vigilum de Conquisitoribus urbanis 3 Signatore. Titi I IT De Praefectis prouinciarum,& aliis Regiis Iudicibus. Tit. II II. De honorariis Iudicum obnoxiae sententiae. Titi V. De Regiis Subcausidicis 3e Procognitoribus. Tit. V I. De militaribus rerum capitalium Quaestoribus. Tit. V II. De Inquisitoribus in genere. Tit. vi De pactorum perscriptoribus. Tit. I X. De secundariis vel non Regiis Iudicibus. Tit. T.

De viatoribus. Tit. XI. De carcerum custodibus 8c carceratico. Tit. X II. De Magistratibus municipalibus. Tit. XIII. De publicis iuris Professoribus. Tit. X IIII. De Medicis. Tit. XV. De gymnasiis de Gymnasii archis. Tit. XVI. Politica alia quaedam. Tit. XVII.

De statu hominum. Tit. I. De minoribus viginti quinque annis. Tit. II. De verborum significatione. Tit. III. De praediis clientelaribus & patronis Sc clientibus. Tit. IIII. De praediis solario iure vectigalibus. Tit. V. De priuatis vectigalibus de pensitationstus. Titi VI.

Devsu nemorum. Tit. V M. - L I B. VIII.

De dote. Tit. I. De donationibus propter nuptias. Tit. II. De commissa inter coniuges rerum communitate. Tit. III. . . De diuortiis. Titi IIII. De donationibus inter vivos. Tit. V. De legatis Sc mortis causa donationibus. Tit. v I. De curatoribus testamentorum. Tit. V II. De conditionibus insertis. Tit. V III.

De fideicommissariis haereditatibus. Tit. I x. De haereditatibus quae ab intestato deseruntur. Tit. αFamiliae erciscundae. Titi x I.

Apud quem rei venditae autoritates siue cautiones esse debeanti Titi LDe paetitia redhibitione. Tit. ii. 'De gentilitia redhibitione. Tit. III. De euictionibus. Tit. LIII.

13쪽

Index librorum ac titulorum.

De fiduciaria mancipatione. Tit. V. De noui operis nuntiatione. Tit. VI. Vti possidetis. Tit. Vo. De sequestratione. Tit. V DI. I. iDe vindiciis. Tit. I x.

De his qui nexum corporis intuerunt. Tit. I. De pigneratione. Tit. II. De pignoribus & hypothecis. Tit, i ii, . De pactis pignorum Se lege comissoria in pignoribus rescindeda. Tit. IIII. De Senatusconsulto Velleiano. Tit. V. De solutionibus,liberationibus Se compensationibus. Tit. v I.

L I B. XI.

De edendo. Tit. I. De alienatione,iudicii mutandi causa,facta. Tit. i I. Quod cuiuscunque uniuersitatis nomine, vel contra eam agetur. Titi II uDe iudiciis,3c ubi quis agere vel conueniri debeat. Tit. iii LDe curatore in litem. Tit. v. De exceptionibus Se praescriptionibus Sc praeiudiciis. Tit. v i. De litigiosis. Tit. v O. . . De testibus. Tit. v . De fide instrumentorum. Tit. IX. De appellationibus. Tit . Nihil innovari appellatione interposita. Tit. XI. Appellationis necessitatem non remitti. Tit. X II. Apud eum, a quo appelletur, an aliam causam quis agere compellendus sit.

De re iudicata Se effectu iudiciorum. Tit. XIIo. De vitilitigatoribus. Tit. X V. De fructibus Se in rem litemque impensis. Tit. x De auctionibus publicis. Tit. X v D. Quae in fraudem creditorum facta sint, ut restituantur. Tit. x viri.

L I B. XII.

De criminoss iudiciis. Tit. i. De dolo malo. Tit. II. De iniuriis 3e famosis libellis. Tit iii. De furiis. Tit. I ID. De falsis. Tit. V. De adulteriis. Tit I. De raptu quem in parentes appellant. Tit. vis. De poenis. Tit. v ID. Poenis fiscalibus creditores praeserri. Titi IX. De cadaueribus punitorum. Tit. M

14쪽

Placitorum summae apud

GALLOS CURIAE

iuina & aedibus sacris

s CEPTABAT v Ran sacerdoti, quod sacro Q quam Voce, ut nonnullis videtur, ab Hebrans oblationem significantibus mutuata, nempe naz, vulgo Missam

appellant opera dedisset, mercede petere liceret: necnon eius rei, cuius esset iurisdictio. E T PETERE licere placuit sed a profano apud profanu iudicem. Petere inqua non iplius quidem Charisterii nomine : esse quippe ίως πι/m εφοι,&nos confidimus sacrosancti corporis &sanguinis Opt. Max. Iesu Christi seruatoris cosecrationem, eiusque Deo Patri oblationem pro peccatis & offensionibus nostris, quae res nulla alia commutari compararsue possit: sed operae veluti locatae pretiit, quam nec sacerdos gratis praestare tenetur:quis enim unquam suis stipendiis militat Quanquam Christianae modestiae de sacerdotis dignitati longe conuenientius est, si aliunde habens unia de se exhibere queat, ea in re potius iniuria patiatur, quam litigct. Ex

tepore,lite a Boeuino & Bariolo perorata, v I Id. Iul. Μ. D. x x

X I. Cal. Feb. M. D. L. Regius actor ac publicus verba fecitriam, de iis, qui ad deambulationes negotia, aliaque prὀpudor silentio potius praetereunda, quam apertius vel scripto vel oratione

15쪽

De re diu.&aedibus sacris. ii

ac per impunitatem contemptis legibus, improbiores fieri homines ac sceleratiores. At vero quae Istica id monstri nobis pepererit, prudenti cuilibet rerum aestimatori relinquimus coniiciendum. Quod autem indulgentia snimiam semper intelligo, nec enim v quead eo sum rigidus, ut nunquam indulgendum existimem) sem per aliquid adserat mali vel hoc unum argumento esse potest. Grauissime sanctissimeq; Cosulto decreuerat Amplissimus ordo, quod postea Princeps Opt. Max. in legem transtulit, de aedibus sacris, ad

deambulandum ac confabulandum non amplius abutendis. Sed quibus exequendi consilii,&legis exercendae prouincia erat imposita, tam eam vel non susceperiit, vel susceptam desunctorie administrarunt,tamque parum aut nihil severitatis adhibuerunt, ut consulto & lege res deteriore quam antea loco esse videretur. Feriis Pentecostalibus M. D. L Ii. contigit ad diuae Virginis matris, ut apparitori lege agenti, & nonnullis inter sacra deambulantibus ac consa bulantibus, ut temperarent imperanti, denuntianisque ni facerent

eos a se ductum iri alii consectim genua ponerent, alii ad sacella secederent. Vnus thrasunculus, non modo coeemneret, veruin etiam

minitaretur,quod postridie conatus est efficere. Ex insidiis enim apta paritorem adortus, eum ita vulnerauit, ut illi moriendum esse dicerent. De quibus v. Id. Iun. quae proximae suerut clim Riantius, Regis Causidicus de collegii sentetia, mediis causaru actionibus apud amplissordine grauiter expostulasset. P Curae, consultu ac legem iterum per copita promulgari, Regisque ac Curiae verbis ima perari, ut eis summa cum religione pareretur. Eos qui posthac in aedibus sacris,dum sacra fierent, deambularent ac confabularentur. officii sui esse admonendos : nisi parerent, protinus ducendos. Eam in rem priuatum quemlibet apparitori lege agenti praesto fore,&quatvira in se esset, operam dare, ut Numini debitus honos, Principi. Amplissimoque ordini authoritas conseruaretur. Caeterum quod

ad facinoris ultionem pertinebat, reum absentem require dum adnotari censuerunt: & ne usquam nostrarum gentium latere posset omnibus qui eum receptarent, receptariue nossent, ni proderent, diras Pontificum execrationes esse interminandas. Egregium, mehercule, decretu, &diuino cultui sacrsique ceremoniis magno vii B. ii.

16쪽

16 Placitorum Curiae Liber I.

suturum,si tanta seueritate illud exequamur, quanta grauitate ac dignitate constatum est ac pronuntiatum.

De his qui ad sacras aedes confugiunt.

PER1NIQIVM esse, asylo excipi eos,quorum scelera suos aut res in exilium abegerint. Esse enim quandam legum ac iudiciorum frustrationem,& improbis ac perditis hominibus abunde magnum impunitatis argumentum. Quamobrem Sodalibus apud Turones Martinianis vetuera, ne quem exilio affectum apud se in asylo haberent. postea quam exilii sententiam rescirent. Quod si exules asylo excedere detrectarent, eos & Potificiis animaduersionibus & M gistratuum ciuilium corrogata manu quamprimum exigerent. V.

Cal. Martias. Μ. CCCC. LXXIX. I I.

IEPO'ΔΟΥΛ ON a rem των, summi Pontificis diplomatum sublectorem signorumque corruptorem,asylo,unde abductus sue

E v M qui ob aes alienum,nexu corporis & fortunarum sese alligauerit, etiam in loco sacro posse comprehendi. Prid. Cal. Iulii.

N. CCCC. LXXV.

De Reliquiis δἴ Veneratione San-

Qv A M Diuoru reliquias colere, quam Diuos ipsos venerari debeamus, quam suis ad Deum Opt. Max. possint patrociniis, quam impiae fraudis se alligant,qui Diuorum reliquias no modo floccisaciunt, eorumque simulacra detestantur verumetiam Diuis ipsi eo-nimque precibus nihil omnino tribuunt, nemo est qui nesciat, nemo qui eat inficias, nisi si quis est qui nomine tenus, nihil praeterea Christianus sit. Sed veroSacerdotes aliquando fuisse non negauerim eo cupiditatis atque auaritiae perductos, ut diuorum reliquias

17쪽

cmentiretur, earumque rumore hominibus accitis,& undique confluentibus, vim aeris ingentem contraherent, piis interim mentibus imponentes egregie. Quod sane inter caetera, quaeiandiu a multis sacerdotibus, contra ius&fas designata sunt, quaeque a religione desciscentibus, ansam calumniandi praebuisse videmus, argumentum fuit, nec leuissim v, mea quide sententia. Ante annos C x II. inter coenobitas diuorum Petri & Lupi suborta est cotrouersia quod

utrique diui Lupi reliquias apud se esse praedicarent, stipemque co

geret eo nomine. Ill. Non. Octobris M. C C C C. v. PLACUIT

utrosque stipem quidem posse cogere sed si a reliquiarii iactatione

temperarent. Decretu interim Archiepiscopum Senonensem, praesulibus aliquot prouincialibus incolitium adhibitis, de reliquiis inquisiturum ac relaturum. Venit in metem nonnullius sacerdotis, eius quam dicebam,sarinae, qui rei illius ergo, ligneum sacrosanctae Virginis matris simulacrum,carie vetustateque propemodum consectum, ad pictoris tabernam occupandam potius quam instruendam multos iam annos propositu, tribus aut quatuor assibus emit,& capite, geminis foraminibus ab occipitio ad oculos terebrato, totidem vitibus recens ob eam causam putatis, in horto Curionicae

domus ad sacram aedem, praestigiis aliquibus aliis etiam adhibitis, applicuit. Postridie, impostore, nonnullisque aliis,quos ille induxerat hominibus ut aiebant minime malis, in pergula deambulantibus, cum vites, ut e recenti putatione solent, stillarent, Hui sinquit divae Virginis imago, en, illachrymat. Illi statim credere, demirari, obstupescere: neque segnius rei fama peruagata est. Votis omnibus

ferme omnes eo loci religionis causa cotendunt,Vt non longa temporis intercapedine, etiam pictori ea ipsa incesserit religio. Venit is, venit uxor, famulus: qui vota cum dissoluissent, pictor ad uxorem& simulum, Num sinquit) cariosa illa est Icon,quae tot annos tabem nam occupauit e Illa ipsa, inquiunt. Taciti domum redeunt, ne aliis peregrinis essent offendiculo. Paulatim invulgatur quod pictor deprehenderat. Inquiritur in sacerdotem. Ille tandem criminis compertus, danatur. Succurrit etiam Renaldus ad diuae Virginis a campis, propter Lutetia: Succurrit & Donaeus Briesis diuae quoque Virginis erigies in dies Dionysii suburbiis, quae χλο - πιωLς σμύης, B.iii.

18쪽

18 Placitorum Curiae Liber Ι.

hoc est,ab omnimoda laetitia est appellata. Succurrui& aliae multae id genus imposturae,sed quas hic enumerare non est Operaepretium.

PIETAs an cupiditas effecerit, ut Magnae Mattis Sodalitium aduersus hetaeriarchum & coenobitas Dionysianos, ex diui Dionysii Areopagitae quem nos Apostolum peculiariter nostrum appellamus, &praecipuo inter diuos tutelares loco habemus) reliquiis, se caput habere contenderet, eius quidem certe seculi moribus relinquimus: quos tamen non usqueadeo inuenimus inculpatos,ut nihil omnino lit, quod non aliquid sacerdotale redoleat auaritia. Verum victique sese res habuerit, inserius Sodalitiue forensi praelio recessita Placuit enim controuersum caput, diui Dionysii quidem esse, sed Corinthii, non illius Areopagitae. x III. Cal. Mati M. CCCC. X.

De Pontifice Max. eiusque lega-

TO, CARDINALIBUS, ET ALII s

a Maximo Pontificibus, TIT. I I I I.

OCTAVO Id. Sept. M. C c C c. V I. regio ac publico actore postulante, factum est Curiae consultum de praesectorum Ecclesiae cupiditate altius iam radices agente. PLACERE, ut Benedictus Poti- sex Max. ab antistitiorin aliorumve sacroru beneficiorum fructibus, quos primo quoque creati Antistitis anno percipere solebat, temperaret. Cardinet ordinis purpurati, non amplius caperent,quae primo adeptae dignitatis anno capiebant. Antistites& Archidiaconi, rerum sacrarum inuisendarum, ac procurandarum nomine, nihil in praeteritu prorsus nihil in posterum exigeret nisi fide bona, id sui muneris obirent. Dixerit aliquis, placitum teporibus expressum: nam schismate quod x x x v. plus minus annos, tribus de summa potestate contendentibus viguisse tradunt, Ecclesia conturbabatur. Edicto regio, pontificiae res erant imminutae . Inde nata epistola, in Regem, Clerum, Academia inuehens: quae famosa iudicata, pro tribunali in ore atque oculis omnium discerpta sierat. Sed quale id cunque suit,quoa iudices permoverit numini sane ascribedum puto.Christus enim Pontifex Opt. Max. terras iamiam relicturus,&ad

19쪽

patrem rediturus, Petro,quem caeteris animo vehemetiorem com

pererat, & in cuius persona, omnibus apostolis,liorumq; successoribus, germani atque absoluti pastoris idea exprimere volebat, oves suas, quas sanguine suo redemerat, pascendas non ante commisit, quam ab eo sui ter amorem stipulatus esset: ut ostenderet in has a Petro declarandum, quanti Dominum faceret, quem sibi ter charum professus suisset: pastoremque agendum non Dominum, &pascendas ut seruaret, non machadas aut deglubendas ut perderet.

Quod certe ille, nonnullique alii eius successores, nec admodum multi praestiterunt. Sed postea venere squod& tum Dominus sub- indicabat qui pro dolor non iplius amore sed rei suae causa, custodiendi populi Christi in i prouinciam subirent, imo vero inuaderet,& non modo pastoris, sed & serui seruorum Dei nomen praetexentes tyranis interim ac praedonibus si dicere fas est) sere nihil essent absimiles. Huiusmodi suit iste Benedictus, qui aut suapte libidine, aut iisce animaduersionibus accensus, diploma in Gallia misit quo Regem, Regssque agnatos ac getiles diris proscriptionibus omnes asceret. Atqui Curiae Academiaeque habitis a Rege comitiis, pro uniuersi consessus sentetia,diploma damnatum suit, ac discissum iiii. Cal. Iunii M. cc C C. v i D:&x i i i. Cal. Septemb. qui illud attulerint,in aream regiae Parisiis traducti, calamidiati,infamati. 1 i. V I. Id. Nouemb. M. c c C C. x I i i. verba facta sunt in Curia de profligatis Sacricolarum moribus emendadis, atque in primis summi ipsius Pontificis: qui superiore quadriennio, quinquenniiae, nostratibus ex antistitiis, tricies centena millia num um aureorum, caduci nomine corraserat. o voraginem exhaurientem l Placuit delectu in collocassis antistitiis haberi iussum, obseruari religiosissime:

siquidem operaepretium, ac totius emendationis esse neruum. Caeterum viros aliquot esse praeficiedos, auro Gallico retinedo, nec amplius Romam exportando: quod ne fieret denuo vetitum est: suae quadruplatoribus portionis, ad suum strenue munus obeundum, pollicitatione inuitatis.

III.

v II. Cal. Decemb. M. CCCC. xv II. fere iisdem de rebus, sere

20쪽

eto Placitorum Curiat Liber I.

eadem placuerunt. additum est sacra beneficia, non nisi idoneis ut committerentur. Vt quemadmodum caduci, ita & gratiae faciendae nomine, nihil Romam exportaretur. Vt pecuniae exprimendae rationes facesserent omnes. Vt eius sententiae tot diplomata evulgaretur, ut neque ea legatos a Rege Constatiam in illos praeterire posset, neque ii contra quicquam agerent. Receptum tamen, si summum pontificem aut ecclesiam Cecum enicam alicuius egere contingeret, Gallicam ut si qua alia) in officio permansuram. De quibus omnibus abrogandis postea tractatum aliquid, & fortasse consectum erit reperire: sed habemus in tabulis, quo affirmare audeamus,id omne, temporum iniquitate fuisse expressum.

L E G A T i a Pontifice maximo potestatem, non ab eius diplomatis palam in Curia recitatis atque in acta publica regestis:sed ex quo ipse a rege exceptus est, accipiedam esse. Placitum unius quidem classium, sed caeteris de ea re consultis ac conspiratibus pronuntiatum v I. Id. Mart. M. D. x L v I I. Gulielmo Pratensi & Vigilio Maria de primatu fani Eusebii Altissio lorensis contendentibus.

s i apud summi Pontificis legatum,etiam mensibus,qui Academicis, gradu insignibus, nomenque de more proseisis ascripti sunt, sacerdotia pure eiurentur: In eis attribuendis eum regulae cancellariae apostolicae, quae dicitur, Si quis in infirmitate costitutus)gratiam facere posse iudicatum est. Placitum pronuntiatu IIII. Non. Iun. M. D. X X X V l. Florentino Paramentario, Rodolpho Tabario, & Lodoico Clerico, de grandisiiui Curionatu dioeceus Noviod nensis possessione contendentibus.

pos τε Α tamen ad maius Curiae tribunal in summam controuersiam adductu est,hocne vel Pontifex summus ipse possetvdque, cum variis ac firmissimis utrinque argumentis, tum eo maxime, quod & decretis Ecclesiae panegyricis, quorum Potisex summus ille quidem, sed sanctae Synodo oecum enicae obnoxius, gratiam facere , &pactis inter se & Regem,regiuque Ecclesiam initis, quibus α

SEARCH

MENU NAVIGATION