Placitorum summae apud Gallos curiae libri 12. Per Iohannem Lucium Parisiensem. Lutetiae apud Carolum Stephanum, typographum regium, 1553

발행: 1553년

분량: 218페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

i a Placitorum Curiae Liber X.

causam non sit intercessum. Placitum pronuntiatum Habetur

in actis anni M. CCC. LX v M. I I.

o D moribus comparatum esse dicebatur, hypothecam diuidi posse, danari placuit, vetarique ne unquam tale quicquam usur

paretur. V I. Id. Iun. M. C CC. LXXXVI. I II.

c o E N o B I T AE cuidam primario, soror centum mutuo dedit, sine chirographo. Ille, post aliquod tempus, epidemia correptus, a sorore debiti admonitus,vasculum,quo sacra faciebat,suum pignori milit,& interiit. Archimandrita, exuuiarum iure, quasque pro haerede creditrici de vasculo, iudicium intendit.Haec nihil se morari pignoris restitutionem, si modo lueretur. Ille, vasculum semel consecratum, nec profanatum squod diuini iuris esset) oppignerari non potuisse. CL Assi Bus omnibus consultis, Curiae pericripta est autoritas: Archimandritam vasculum recepturum, sed centum

ante numeraturum. Pronuntiata V II. Id. Sept. M. D. X I. v III.

De pactis pignorum 6 lege com-

M Isso RIA INPIGNOR Inus rescindenda, T I T. IIII.

c E N T v M a Maevio mutuatus promisit Titius, intra annum se soluturum, & ei hoc nomine landum oppignerauit: causique, ut si intra eum diem, credita pecunia non exolueretur, ea sendus esset emptus. Cum autem se Titius no liberasset, coepit Maevius fundum pro emptore possidere,atque de eo,etiam interdicto agere.Quo Titius superatus, prouocauit, causatus propriam cuiustibet contractus esse naturam, neque in aliam posse degenerare. Mutuum semper esse mutuum,quancunque persenam induxeris. Pactum quod de venditione adiectum erat, instar esse commissoriae pignorum legis: quam infirmari, & eius memoriam aboleri, iadudum placuisset, reque amissa creditores recipere quod dedissent. Diuersum fortasse

fore si hypothecae datio ita facta suisset, ut, si intra pactu tempus pe-

172쪽

De Senatu ons. Veli. Tit. V. I

cunia soluta non ess t: creditor rem possideret,iusto pretio tuc asi- mandam. Hoc enim casu, videretur quodammodo conditionalis esse veditio. P LAcva T quidem veditionem non valere:sed media quadam iurisprudentia, & sui cuique tribuendi compendio, decretum est,ut, si intra duos menses Titius non solueret, sendus Maevio

tanti emptus esset,quanti aestimatores,earum rerum callentes, arbitrarentur. Ex tempore X II I I. Cal. Iun. M. D. L II.

De Senatusconsulto Velleiano,

TIT. V.

s i mulier Senatusconsulti Velleiani beneficium eiurauerit, rametsi verbis generalibus eiuratio concepta sit, tamen non esse resti tuendam pronuntiatum est, mense Febr. M. D. XLIIII. Litigatoribus Crepecordio κ

o T I E s in obligatione, praecedit iussus mulieris: eam Senatusconsulti Velleiani beneficio non iuuari placuit. Placitum recitatum v II. Cal. Decembr. M. D. xx V. Litigatoribus . Rolando&Merciarii Vidua.

REM alienam mulier cum alio in solidum vendiderat. Senatus. consulto Velleiano locum non esse,tertiae inquisitionum classi placuit. Nec mota est, quod emptorem mulier non decepisset: erat enim expressum, ad quos ea res pertineret. Sed visum est sussicere, mulierem vedidisse: & aliud esse, mulierem pro alio intercedere, aliud eam aperte vendere. Nec vero non esse simile, emptorem, qui mulieris fidem, sortunasque sequebatur, non aliter empturum fuisse, quam si & ipsa venderet. v I i. Calend. Martii M. D. x L v. Litigatoribus Iohanne oleario, & haeredibus Annae Collignior.

173쪽

i Placitorum Curiae Liber X.

lo procrastinatori dictat iudicium Fladrus. Ille detrectare, tergiversari. Hic horis omnibus ac momentis instare,urgere. Bello interea suborto, inimicorii rebus ut assolet) quae apud nos erant,fisco addictis. Quaestor aerarius nomen exigit. Icto postea foedere, Fladroque litem repetete, Gallus excipit solutione Quaestori factam. Respondet Flandrus Galli dolo culpave lata esse factum, ut eo res deueniret: atque ita eum teneri, saltem quanti sua intererat, Gallum non suisse tergiversatum. Reserebat Gallus, non modo nomen, sed &actionem omnem a Flandro, hoste proclamato, perfidiae nomine commilsam esse. De pulsus exceptione Flandrus Curiam appellauit. ET repraesentato Curiae ipsius iudicio, prouocatio, sine fraude, circundutia est,iaque unde prouocatum erat comprobatum .Quia tamen a Gallo, Quaestor aerarius adumbratus suilla dicebatur: receptum est, quod e re Galli factum esse comperiretur, eum resti

tuturum st Augusti M. D. X L V I M.

T v N i c A E muliebris partem anteriore sdicamne antilenam ρὶ acu pictam, Caius Seio vendiderat aureis quinquaginta solatis in lana per libras aestimata,certo tempore persoluendis. Moram faciente Seio Caius ei pecuniae dicam impegit. Desendebat Seius,se non pecuniae debitorem, sed lanae: quam offerebat, quantique intererat, eam tempore solutam suisse. Reserebat Caius, per se, moram Seio purgare non licere, atque adeo eum pecuniam debere. Victus Seius frustra Curiam appellauit. Nam& pecuniae &mulctae damnatus est: multa tamen, ob causam ex sexagenaria vicenaria facta.

RE i priuatae Quaestorem, seu, si mauis, prouetus alieni coactorem, eumque reliquatorem, aeris alieni in annum soluendi, veniae candidatu diplomate eam in rem impetrato submouendum, Riantius Bernagius, Lallierius, multis aliis cotra sentietibus, responderui:& ita postea Curialis Tholi Coscripti omnes ad unum sui erat cospicere censuertit. Reliquatori tamen ex causa creditore nec ad modii reclamante semestre indulserunt, x I X. Cal. Febr. M. D. XLVII.

DEBITORI creditor indulsit,ut quod rei iudicatae nomine,prae-

174쪽

De solutio nil, liber. 3 C. Tit. VI. IT S

senti die, solidum debebatur, certis intra biennium diebus, in parteis dissolueretur. Creditori, postea certae litis impendiis mulctato&c6pensationem postulati, debitor obiecit, perinde esse compensare atque soluere. Caeterum,solutionis quidem cessisse, non venisse diem: & creditorem compensare de*derantem, plus tempore petere. Dicebat creditor, humanitatem suam in se non esse torquendam. Debitor contra, prioris nominis nouatione qua ratione cunque facta, standum esse. p LAc vi T, nihil obest e copensationi, quod dies solutionis non venis et. Placitum pronutiatum x II. Cal. Mart. M. D. L. Litigatoribus Iohanne Foliolo & Olea Pontiueo.

P A v L v M respondissae, testatum habemus, creditorem in aliam formam numos accipere non esse cogendum, si ex ea re damnum

aliquod passurus sit. Quod etiam lia rei venditae pretio, si ea redhibenda sit, restituendo,locum habere, hominem est qui dubitet arbitror neminem. Sed si tum eiusdem serinae numi pluris a Principe indicati sint, quam cum venditio fieret:quanti intersit, quo spectare dicemus 3 an ad redhibetem, an vero ad eum qui pretium restituite

Qua de re quid iudicatum fuerit,videamus.Annuam cetum aureorum amico vendenti pessitationem, Dormatius, Curiae Conscriptus, nomen accommodauerat, seque nexu prorsus eodem quo venditor obstrinxerat. Post ali uiod lepus, ipse venditoris cessationem ad

se pertinere prospicies, redhibendi pactu venditioni adiectum exercuit, solatis mille ducentis aureis a se renumeratis. Cum autem se collegis et animaduertit, aestimatos aureos venditori fuisse datos: quos cum ipse rependeret, pluris aureus asse constaret, quam cum venditor accepisset: itaque quod eo nomine plus solutu esse existimaret, condixit. E' diuerso proponebatur, non plureis quam datos aureos fuisse receptos. Caeterum nullam aestimationis rationem haberi licere ubi certa num orum specie, desinitoque numero res acta suisset. Victus apud libellares ad Basilica Recuperatores Dormantius, prouocauit. E T vi optimo iure condictum, ita & prouocatun esse placuit. Arestis Natalitiis. M. D. L I I.

P. iiii.

175쪽

i76 Placitorum summae apud

GALLOS CURIAE

L I B. XI.

De edendo, Tit. I.

Quo D Fraciscus Valesius, primus,pactorum perscriptoribus vetuit, ne contractus a se perscriptos cuiquam ederent, praeterquam contrahentibus, eorumve haeredibus, aut ab eis causam habentibus, ita temperandum est: vi, ex causa, etiam extraneo edere teneantur. Quod St ipsa lege, postremis CL xxvii capitis verbis,in iudicantis religione satis aperte positum est. iTA E Clauierio numarium sodalitii Sacerdotii comercium incusanti, Laurentium edere placuit . M. D. XLV MI, Mommiratio litis enarratore.

CONVENERAT ut exactor stato tempore, ubicunque domina esset, ipse ei rationes ederet. Is a suo iudice, id Matinis Flandrorum, ubi dominatum ageret, teporeque obligationis agebat, sacere iussus, Curiam appellauit, Regiumque ac publicum actorem subscriptorem habuit: causantibus ambobus id nihil aliud esse, quam indigenam exoticae iurisdictioni subiicere: & generalem edendarum rationum obligationem ultra Gallici imperii fines non esse proserendam. P L A C v I T, etiam Matinis rationes edi: sed si quid in eis dispungendis controuersiae suboriretur, sere, ut exactor ad suas leges reiiceretur. Placitum extemporale, III. Non. Decembr. M.

D. X L V III.

De alienatione iudicii mutandi

REx Lodoicus xii, Pius, Fel. Aug. P. P. sanciuit edicto, ut transcriptiones quas a patre in filium a statre in fratrem, a patruo

176쪽

Quod cuiuscunq.&c. Tit. III. 177

in nepotem, studiorum gratia fieri cotingeret ne sub eiusmodi obtentu latius eorum grassaretur improbitas,qui cum rem habere velint, litem ad alium transserunt, ut molestum aduersarium pro se subiiciant) ita demum valituras, si fraus abesset, & de integris debitis essent factae. Sed si quis cuiusuis annuae pensitationis obuenta, non etiam pensitationem trascripserit: hac in specie, scilicet ut studiorum causa, iudicium mutari possit, an aliquid egerit, videamus. E T nihil egisse iudicatum est. Integrum enim debitum non esse transcriptum, nisi & pensitatio ipsa cum obuentis transcribatur. Vnde & hoc colligitur, edictum non de debitis tantum quae in personam, verum etiam quae in rem concepta sunt, esse intelligedum.

Ex tempore, V. aut IIII. Cal. Mart. M. D. XXXVII.

Quod cuiuscunque Universitatis

NOMINE, VEL CONTRA EAM agetur, TIT. I I I.

M v N I C I P E s, Comopolitanos, Vicanos, litis exercendae alliisue negotii agendi causa, non in extraneos modo, verum etiam in dominum,suo iudice autore comitia habere,&, consulto Principe, sibi ipsisnumos imperare posse, aequissimum est. Sed siqui sint ex eis, quorum nihil tum intersit: ut exempli causa) si ex certis praediis dominus vectigal inauditum petat, &sint qui nulla prorius, aut nisi optimo iure praedia habeant,quaeso, an conserre debeant E T magis esse visum est ut debeant. Iam enim sua satis interest, quod fieri potest ut habeant. Ex tempore, x v III. Calend. Iul. M. D. X L v III. Litigatoribus Comite & ciuibus Tonitru ensib.

svnniri de dominis queruli, Regiae tutelae se credi petentes, non sunt audiendi: sed & domini & subditi pro officio ac potestate monendi, ut habita sui utrinque ratione, in ossicio sese contineant. Sed&si quid animaduersione dignum, factum esse dicetur, quae rendum est ac vindicandum. Ex tempore, eodem die, iisdemque litigatoribus.

177쪽

178 Placitorum Curiae Liber XI.

s i famosus, uniuersitatis nomine, libellus in dominum editus est.& ipse iniuriarum acturus, quod gestum est,petat ab uniuersitate probari vel improbari: non sufficit maiorem partem generatim, sed singulos speciatim de ea re dicere oportet. Auctores enim &conspiratos tantum plectendos esse constat, non uniuersitatem: &ita placuit. Ex tempore, iisdem &litigatoribus:&die.

si in vicanos pecuniae danatos lege agatur, nec quicquam sit in corporibus nominibusque publicis, unde ea redigi possit: aedituis, necnon Regii vectigalis diuisoribus, collectoribusque prouinciam iniungi licere receptum est: vi pecuniam intra certum diem, instar vectigalis, conficiant ac dependant: alioqui eos a se numerare debere, postea ab hominibus suis recepturos. Sed videndum est aedi- tuis & diuisoribus nihil praestantibus, sitne collectoribus quod imputetur. E T non esse placuit: nec enim diuisionem collectio potest

anteuertere. Placitum pronuntiatum xv. Cal.Sept. M. D. XLVIII. Marandeto altero litigatorum, Harlato litis enarratore.

De iudiciis, δ' ubi quis agere Vel

GERGovi AM, prouinciis quae legibus, & ciuili iure Romanorum reguntur ac disceptant, annumerari placuit. Non. Septembr.

cvLiEL Mus Merlinus, Academiae Lutetiana tabellarii personam suscipies, ad Praefectu urbi, academicoru priuilegioru vindicem ac Coseruatorem, Antonio Luceburgio dixerat diem, manu ut agnosceret suam. Lucenaburgio, seri praescriptione summoto, Curiaque hoc nomine ab eo appellata:coepit Merlinus veluti quodam vindiciarum iudicio, idipsum a Curia, quod a Praesecto petiturus erat libello postulare. Lucenaburgius serum rursus praescribere: di

178쪽

De iudiciis, 3 c. Tit. III. I79

cere hoc illaesa prouocatione fieri non posse:quam in praesentia sne quid moradi causa facere videretur) vel orare,vel de tertii cosultoris sentetia decidere offerebat. A' Merlino reserebatur, x C i I. capite legis.a Fracisco Valesio latae anno M. D. x x x I x, iudices omneis, chirographis agnoscendis, iustos ac legitimos ei se factos. Actione secunda, dicebat Lucenaburgius, id quidem esse verum, si ibi reus ei set, ubi in ius vocaretur: alioqui sore, ut aliis alios vexandi senestra quaedam aperiretur, &cuiusuis prouocationis obtentu, earum rerum quae ad Curiam non pertinet, ea iudex efficeretur. PLACvIT Lucem burgium in Curia chirographum agnoscere, vel abnegare

teneri. I II. Non. Iul. M. D. L.Macrulo recuperatore,&prolusoriae litis huius enarratore. 1 I i.

scuo LAs Ticas de priuilegiis, iudicibusque ad eorum tutelam a summo Pontifice costitutis, lege lata, comprehensum est: ne quem longius quam dierum quatuor itinere, liceat euocare. Vnde in controuersiam adductum est, an id quoque ad iudicem, priuilegiis ab ipso etiam summo Pontifice, aulico ministerio irrogatis, ad diuae Genoueses, Lutetiae, datu porrigeretur. E T nequaquam porrigi placuit. Principis enim beneficium, quod a diuina, scilicet, eius indulgentia proficiscitur, cuique huiusmodi cancellos nec ille praescripsit. nos quam plenissime interpretari debere. Placitu exteporale, partim prouocatoris detrectatione & quas deditione, partim etiatrant latitia ratione conflatum,cum id a Francisco Odone, & Sim ne Nanquiero disceptatum esset, I X. Cal. Mart. M. D. XL I.

Eos iudices, quos res iudicanda, si vinoa ον, vel sola speciei s- militudine contingit: de ea re, sententiam dicere non debere. Esset enim sibiipsi quodammodo ius dicere. Et difficile est nobis aliquid cupientibus, nos aliqua in parte non obsequi: nos, iam aliquam in partem inclinantibus nobis, nihil persuadere :&iura, potissimum

euariantia ad id quod maxime velimus, non contorquere. v II. Id.

Ian. M. C C C C. X X VI II.

PRIMA sacie, vix est, ut qui a patre iudice prouocauerit, filium

179쪽

18o Placitorum Curiae Liber XI.

prouocatoriae litis iudicem serat. Quid ergo prouocator Conscripti reiectione summotus est, cuius pater Unus erat e basilicanis, Recu peratoribus, unde prouocatum esseti Et sane quantum coniectura assequi possumus id causae suit,quod Recuperatorii collegii sententia esset, non illius refutati Conscripti patris, qui unici tantum puncti numerum obtineret,& fortassis non ita censuisset.

v a i causam consilii esse pronuntiatum est, eamque ob rem litis instrumentum proserri iussum praecisa instrumento contradicendi facultate : P CvIT utrunque litigatorem, re integra, ipsi instrumento , sine ulla denuntiatione, quod libuerit, addere posse. v I i.

Id. Aug. M. D. II. v I I.

D E iis, qui post litis instrumenta, inspectoribus enarrantibus &custodibus adhibitis,ad pluteum de more perlustrata, nouas copias profereban Ratque ita magno diuersarum partium malo,ac sortasse etiam suo, lites suis satis eripiebant : PLACvIT, hoc amplius non esse seredum. v II I. Cal. Mart. M. C C C C. X c v.Quod lege quoque postea sacratum est, & aliquo tempore valuit:sed,ut mali mores explosi facile solent recurrere, iamdudu res eodem reuoluta est. Initium reuolutionis suisse dicitur Antonius Pratesis, Curiae tum temporis Curio summus, postea Nomophylaciae praesectus, & ad summum prope Pontificatum euectus, veri & atqui usqueadeo studi sus ut diceret,si quicquam inter iudicandum,quacunque, vel de nubibus, in pluteum delaberetur, id nunquam se praeteriturum. Quod certe summam aequitatis speciem habere videtur sed nonihil etiam iniquitatis admixtum. Est enim inter caetera non minimum litium

extrahendarum argumentum.

v III.

pos TE A quam ad instructae litis coronidem peruentum est, diplomatico iustitio quod belli peregrini, vel legationis causa dari s

let,non esse locum. x v i. Calend. Apr.Anno M. C C C C. L v I .post Martinalia.

v NIvERsAM intentionem Annae Menipeniae Iohanes Stuar-

180쪽

De iudiciis, 3 c. Tit. IIII. 181

tius una haeredis asserti pernegatione depulit:& postea, militiae causa, peregre prosectus, trimestre iustitium ex Regio diplomate postulauit. Dicebat Menipenia, nihil desyderari praeter iudicum oscium, ad litem inficialiter constituedam. Quancunque iustitii causam, siue militiae,siue seriarum praetexere libueritmos saltem ad hoc cogi aequum esse,ut lis contestetur, & inquiredi potestas sat, ne quis probationu suarum .periculu adire cogatur. Posse quide testimonioru anticipatione mederi: sed no sine dispedio periculique suspicione. Absentiam Reipub .causa, ut absenti, ita nec alii danosam esse debere. Adversario domu reuerso per se licitu sore si quid allegationii omissurn esset,supplere. s TvAR Tio diplomate ac postulatione summoto litem inficialiter costitui placuit, inquiredique fieri potestate: ea tamen,quam Menipenia tulerat coditione. Ad exhedram publico Principis patrimonio adscriptam, x I X. Cal. Febr. M. D. L I I.

EPIs COPUM, nonnullosque alios Cameraceses,reos Curiae delatos, domum, quod alienigenas se dicerent, reuocantes, iudicium suscipere debere. Nostrae enim esse ditionis ac imperii. Prid. Cal.

Maii. Anno a Martinalibus M. CCCC. xx.

D o M i N v M postulatem, ut subditus ad Regium iudicem vadatus, ad sua iura relegetur, non esse audiedum, nisi subditus obeat vadimonium. Alioqui fieri posse, ut dominis ad seorum scelera conniventibus ne quid peius interea dicam Iustitiae numini, nec infreque ter illudatur. Placitum extemporale, Duce Guiso, altero litigatorum anno η Riantius admonuit.

PIs CATOR Inus, de piscibus a se captis, in litore rixantibus, alter alteri manus attulit. Concertabatur, eius sceleris, cuius esset animaduerso, Praesecti maris, an germani iudicis,seu, si mauis,ordinarii. Et Praefecti maris non esse placuit. Id enim ad rem maritimam nihil omnino pertinere. Ex tempore,ad classem rerum capitalium, x I. Calend. Iul. M. D. L.

XIII.

DEBITOR abductus,aram cessionis arripiens, eo nomine credi-

SEARCH

MENU NAVIGATION