Theologiae moralis compendium ab ... Josepho Segna breviter concinnatum ad usum Seminarii suae Dioecesis

발행: 1833년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

tractus innominati : do , ut des et facis , ut facias. Sicut ob eamdem rationem teneretur ; etiamsi mulier esset inaequalis , Si vir juramento pro missionem firmasset. Rcquiritur denique , ut promissio sit deliberata , et libera ab omni coacti ne , et gravi metu. Ut enim praescribit Alexander III. in Cap. Cum locum et q. de Sponsal: Ubi metus , pel coactio intercedit, Iocum non habet consensus: qui, ut diximus, est tam necessarius in Sponsalibus. Et hic nota , quod , quando Spo salia non sunt uvida, non inducunt Impedimentum publicae honestatis, ut statuit Tridentinum

Sem. a . cap. 3. de Res. . 3 o. Q. Quid requiritur , ut Sponsalia sint Iiacita pu. Requiritur , ut adsit eonscnsus genitorum , aliorumve majorum , aut Tuiorum , ata quos Cum filii, vel siliae spectat. Quamvis enim do juraeommuni Sponsalia valida sint etiam absque consensu dictorum majorum; imo etiam ipsis insciis . atque contradicentibus, ut communiter docent

Doctores eum Benedicto XIV. ibid. : nihil

minus cum ex nuptiis absque parentum consensu factis a et multo magis ipsis invitis, et contradicentibus , multa scandala, et inconvenientia A Ieant oriri; atque etiam ob rcverentiam , et ob dientiam, quam filii debent 'in Parentes, et non curant; omnes conveniunt, hujusmodi Sponsalia illicita esse , et peccaminosa. An autem sint graviter , Vel leviter peccaminosa , quaestio est inter Doctores, ut videre est apud B. Ligorio n. 849. . Certum est autem , si fiant in parentum

contemplum , graviter esse peccaminosa : sicut non Peccaminosa, si contrahantur cum conditione, si Parentes asseutiantur.

402쪽

C pu T II. De Obligationibus , quas Pariuna Sponsalia. 3 r. Q. Quas obligationcs pariunt Sponsalia . . Varias. Primn obligatio est , quod , quando

sponsalia sunt valida , iluarti vis occulta , obligant virum, a C missiorem ad Contrahendum temporct praefixo Matrimonium. Et si nullum tempus fuit praefixum contrahendum est quam primum fieri potest, altera parte exigente; vel juxta consu tudinem patriae : dummodo ad dilationsem vel invicem , vel una tantum ex partibus expresse , Vel tacite non consentiant ; vel justa disserendi causa non adsit. Promissi S enim mutua , et utrimque onerosa in rc gravi, ut est praesens, graviter

obligat ex justitia. Et, si quis injuste velit resilire , post debitas monitiones etiam per Censuras Potest ad instantiam partis compelli. Ceterum cum coactiones dissiciles solent exitus frequenter habere , ut bene advertit Lucius III. Cap. Requisiuit i . de Spons. ); et Matrimonia debenne

esse libera ; pars resiliens monenda est Potius , quam cogenda. Vide Iura apud Ferraris V. ou- Salia a n. 4 h ad 6 r. Semper autem teneretur re sarcire damna , si quae pars innocens passa sit. 37 a. Q. Quid dicendum , si sponsa esset inserioris conditionis Si haec inferior conditio nota fuit sponso ;generaliter loquendo pariter sub gravi teneretur Sponsus eam aucere : quia Volcnti , et consension-ti nulla fit injuria. Et sic vicevcrsa; si sponsi conditio osset inferior conditione sponsae. Dixi

generaliter loquendo et quia si Ox hujusmodi Ma

403쪽

trimonii celebratione mali timeantur exitus , ri-Σae , perturbationes , discordiae inter propinquos , aut alia gravia inconvenientia , ut plorumque -- Ict inter valite disparia Matrimonia ; tunc Spomsa Ita utpote de re illicita non obligarent. Sic La

tamen advertunt caute considerandas esse has mi nas , rixa S etc. : saepe enim minae, et discordiarum

pericula jactari: ur ; vel si is uni Vera , Post Contractum Matrimonium iacile cessant, et ara imi conciliuntur ; praesertim , si sponsi non sint valdα disparis conditionis. Si autem sponsa sic derelictatilium sponsum paris Conditionis non inveniat ; aut aliud damnum patiatur ; teneretur Sponsus reSar-ciro , dotando , dotem augendo aut aliis modis

373. Q. Quaenam est secunda obligatio Sponsalium 8Εst, quod , si vel sponsus, Vel sponsa aliquo occulto desectu laboret , qui perniciosas redderet nuptias ; ut insanaia , morbus gallicus , lepra , aut

alia contagiosa infirmitas; tunc, ut cum communi

sentit idem Beatus n. d64. , vel hunc defectum

man instare tenetur ; vel abstinere a Sponsalibus , vel , si sint contracta , Matrimonium . non Contrahere ; nisi, ut advertit Sporcr cum alii, ibid. ,

etiam ultera pars eodem desectu laboret. Ratio :quia , Sicut peccat contra justitiam qui vendit merces noxias pro bonis ; ita a sortiori qui singenS SU Sunum , Cum pernicioso desectu vult sojungere cum alia parte, quae vere est sana. Dixi rsi desectus perniciosas redderet nuPtias : quia , si tales non Iredderet ; pars desectu OSa nou tene retur suum desectum manifestare. Ilinc mulier . quae creditur virgo, sed est corrupta; quamvis non possit decipere sponsum , se Virginem aSSe

404쪽

Tendo non teneretur tamen suam infamiam manifestare ; dummodo non sit incincta ; sed potest etiam interrogata dissimulare aequivoce respondendo : tunc enim non sinsit , sed occultum desectum occultat. Et sie do aliis desectibus occultis nouPerniciosis. Beatus ibid. n. 865.

374. Q. aliud obligant Sponsalia 2

s. Obligant sponsos ad se invicem sancto amore prosequendos ; et ad nihil faciendum , quod ,

si sponsalia Contracta non essent, foret peccatum. Et idcirco occasiones fugiant peccandi ; conver- Rationes non necessarias evitent. Et , si quandoque sponsus ob necessitatem , vel etiam ob solam convenientiam sponsam vipere debeat; nunquam solus cum sola , sed adsint semper parentes , vel alii majores. Fugiant etiam occasionem peccandicum aliis. Et meminerint sponsi, quod Peccantes cum aliis , liraeter peccatum contra Castitatem , etiam contra Iustitiam peccarent; et foret circumstantia mutans speciem in consessione ex-Plicandam et quia , ut probabilius sentit Henno eum aliis apud Ferraris V. Luxuria n. 9. SPonsus , et sponsa Post contracta Sponsalia , non sunt amplius personae liberae, et plene solutae; sed jam promissae; et idcirco Peceans cum alia Pursona , injuriam iacit comparti , praetor alia inconvenientia , praesertim , si mulier cum alio pec-

Caret.

3 5. Q. Sunt ne aliae obligationos Sponsaliorum 2131. Si Sponsalia juxta dicta n. 366. etc. sint valida ; nec Sponsus , ncc Sponsa possct alia Sponsalia inire ; et si iniret , juxta communiorem , et probabiliorem sententiam , secunda Sponsalia

sunt iuvalida , utpote de re illicita , et contra

405쪽

fidem in primis Sponsalibus datam. Et quamvis secunda Sponsalia forent juramento firmata ; aut coinpula intercesserit cum muliere secunda ; semper

forent invalida , et ad prima Sponsalia rodeundum rquia quoad juramentum ; hoc non est vinculum iniquitatis ; et quoad copulam sornicariam , haec non potest adimere jus a prima muliere in Sponsalibus acquisitum. Sic Layman , Sporer , et alii, quos citat , et sequitur B. Ligorio n. 848. .

Bene tamen dicti Doctores advertunt , quod si a cunda mulier ob denorationem grave Passura esset detrimentum ; prima mulier , quamvis non te- Neretur ob impediendum tamen hoc gravissimum proximi detrimentum , et ob quamdam aequitatem . bene saceret juri suo cedendo.

CApu et III. De Dissolutione Sponsatium. 376. Q. Sponsalia possunt ne dissolvi 2

v. Maxime ; et multis de causis. Primo sponsalia , etsi jurata , dissolvuntur , Seu Potius su- Sliendiintur per subsequens Matrimonium cum alia Persona valido contractum Cep. Si inter 31. do Spons. . Licet enim , cum Sponsalia suerunt valida , illa persona, quae Matrimonium contraxit , alia rationabiliter invita , graviter peccaverit contra Iustitiam , violando sidem datam ; hujusmodi Matrimonium tamen non potcst dissolvi , ut coim stat ex dicto Cap. Si inter. Dixi seu potius s venduntur: quia etsi aliqui sentiant, Priora Sponsalia penitus extingui per subscquens Validum matrimonium ; sententia tamen oppoSita, quam com-m uuiorem , et veriorem crudit B. Ligorio cum a

406쪽

iis , quos citat n. 875. ) , dicit priora Spon

salia non extingui sed suspendi : ita ut, si hujusmodi matrimonium per mortem , aut alias dissolvatur ; pars innocens , si velit , posset obligare aliam ad Matrimonium cum se Contrahendum. Ratio : quia nullo jure probatur, Sponsalia per sui sequens Matrimonium Prorsus irritari. 377. Q. Quaenam est secunda causa ut . Si Sponsi sint puberes , idest, si vir quartum docimum suae se latis annum compleverit ; et mulier duodecimum ; Sponsalia , etiamsi jurata , ut legitur in Summario Cap. Proeterea u. de Spousat. dissolvi possunt per volontarium , et liberum utriusque Sponsi consensum et cum uterque possit hedere juri suo. At si unus tantum vel Ict absque justa causa , ut in Da , resilire ; ctiam si Sponsalia soluta non censeantur , liberum autum erit alteri parti sic irrisae vel resilire , vel ad Matrimonium

aliam partem obligare. Sic B. Ligorio n. 855.

cum Communi.

378. Q. Quare dixisti : si sint puberes

u. Quia , Si ainbo Sponsi sint impuberes , aut alter ilisorum ; tunc , ut statuit Alexander ΙΙΙ.

Cap. De illis et . de Desp. , ctiamsi Postulent

se arari; non Sunt ullatenus audiendi: et merito, ne ob inconstantium, et levitatem aetatis nova se in per ineant, ct dissolvant Sponsalia . Culinautem ad pubertatis annos ambo pervenerint; tunc ob eamdem rationem possunt se invicem liberare. Hic autem nota , quod, Si unus tantum ex Sponsis sit impubes ; iste solus iactus pubes habet privilegium rosiliendi : dummodo reclamet intra tres

dies post habitam notitiam privilegii resiliendi :1it apud Beutum ibid. . At si costula carnulis intercesserit; sicut habetur in Summario Cap. A

407쪽

nobis 8. de Despons. ivahub. , inon haberet hic sa-

cultatem resiliendi. i3 9. Q. Quaenam est tertia causa γ, M. Est , si post Sponsalia superveniat impedimentum dirimens, quodi possit probari saltem e fama , idest, a majore Pario Viciniae ; ut Docto res apud B. , Ligurio n. 857. e S. gr. ι; si

sponsus carualiter cognoverit . consanguineam. in primo. vel . Secim O gradu Suae SPqnSaei; et e Converso iii faciat mulier cum consanguineo in eodem gradu sui sponsi I tunc ex Parite innocentis remanent soluta Sponsalia; ita uti non teneatur admittere dispensntionem ; et aliud posset matrimonium contrahere e etiamsi Sponsalia suerint jurata. Sic . Iii nocentius III. in C. Quemadmodum II. de Iuror. Noni remanent autem soluta ex parte nocentis, ut communius, et, probabilius notant

a clur in C. Intelleximus 7. de Iudiciis.. Et proinde pars nocens ad petitionem alius partis senoretur propi iis expensis dispensationum petere ; prae fieri u . Si spou am denoraverit bub promissione inq-

a 38o. Q. Quid dicendum, si Impedimentum Syoi salibus super vultions sit tantum impediens 7 4s. Si hujusmodi . Impedimentum dispensatione

cindigeat . ad Inatrimonium contrahendum s ut , si quis post sponsalia simplex votum emisisset Castitatis; Religionis; non nul undi et quamvis e Parte Voventis i Sponsalia non sint absolute soluta ;et si voti dispunsationem is oh tineat , ad promissiora eiu tu primis Sponsalibus, datam tene*tur ; ut Docturus apud Beatum n. 8 o. i ux parte i ta anuia n0n voventis soluta remanent ; quia vovens Tu. MOR. T. II. ab

408쪽

sno juri cessisse censetur. Imo , si voVm S spe main trimonii sponsam denorasset ; Votum , utpote emisissum in multoris injuriam non teneret ; ut Commune est apud Doctores B. Ligor. I b. 3. n. 64 3. ,

et ad conjugium teneretur. Notanter autem dictum est y si impedimensunt Donscitibus Ave fruat et

quia si praedicta duo' Impedimentas Sponsalia praecedant : Sponsalia , ut de re illicita , essint nulla ; 'et tamquam non facta. Vide Beatum Lib. s.

38r. Q. Quaenam est quarta causa - Est notabilis rerum mutatio ; quae , si ' a principisi extitisset, ver cognita fuisset; Sponsalia non es ni contracta ; sive haec mutatio contigisse in bonis animae, ver corporis , vel sertunae. Hinc, si graves inimicitiae , aversiones inter sponsos , eoriamque consanguineos ortae fuissent ; si quis ex Sponsis incidat in paralysim , lepram , aliumve gravem morbum contagiosum , incurabilem ; si amittat oculum, manum, aut aliud membrum I si Suphrveniat praesertim sponsae notabilis deformitastitem si gravis bonorum jactura etiam inculpabiliter superveniat; si dotem promissam sponsa nonii abcat ; his , et similibus causis Sponsalia, etiamsi jurata , ut colligitur ex citato. Cap. Quenurdmodum. Possunt diss6lvi. Et idem dicendum , si aliquis ex dictis desectibus extiterit ante Sponsalia ,

et fuerit malitiose occultatus. Ratio : quia ordinarie Sponsalia non c6ntrabuntur i, nisi sub hac tacitaeonditione: si non temergat notabilis mutatio.

ma: Q. Quid e)c dictis deducitur 7 Deducitur , quod si quis ex 'sponsis se alliget crimine haeresis , apostasiae , schismatis , lavnicationis , homicidii , grassationis aut alio crimine , quod insanitam pariat vel grave damnum

409쪽

eauseh. ut si 'ebrietatiluisti listi ludis se dederit ;'Pars inno ns , potest , sit veliti, a Sponsalibus r allire. Communis. Piae enim notabilior mutatio dari potest, quam ob dicta crimina 8 Et hic nota , quod , si sponsa suerit ab /liquo violenter ompressa; quamvis aliqui negenta communiter tamen , et verius S. i Antoninus eumaliis , quos citat, et sequitur B. Ligorio' n. 86i. , dicunt , t Ome Si, 3nsum eam dimitterer licet enim potuiti accidere sine culpa; 'tonsa tamen semper deturpata Censetur , et notabiliter mutata ; eo mugis quod Sponsus periculo se exponeret alienam prolem habendi pro sua. Item, ut sentit Lasmaneum aliis ap. Ferraris. V. Sponsalia n. I 6. Posset sponsus sponsam dimittere, si lis . voluntarie, et libere oscula , tactus , amplexus impudicos abi aliquo admitteret; et multo magis , si ipsa haec exerceret: quia merito impudica, et vilior repu

laretur.

383. Q. Quaenam est quinta , et sexta causa u. . Si alter ex Si,onsis , inscia, vel contradicente Parte , alio proficiscitur , Alexander III. corrigens jus Civile , in Cap. De illis 5.' de Spon-- Sal. statuiti, liberum esse parti relietae aliud con- . trahoro matrimonium. Ad removenda tamen .in D

Venientia , Lambertini postea Benedictus XΙv. Institui. 46. n. 5. variorum Doctorum seu lenitiam reserens, explicando dictum C. De , illis , sapienter dicit quod his casibus i pars reIicta ad Episcopum recurrat , qui parti absenti determinatum tempus assignet, quo redire debeat quae Si non rediverit, liberum erit alteri pati quod libuerit, eligero. Sexto dissolvuntur Sponsalia ,

si intra tempus statutum Matrimonium non Contrahatur ; cum hac tumuli dissereulia ; quod , si

410쪽

- 4riter' si mos , . quod telapso' tempore praefixo null1 rara ansati obligation tune unusqui que e sponsid di bor i remanet. Si autem sit statu tum ut tempore i ipraesim Matrimonium sit co trahendum; tunc, ibi una ex. partibus culpabiliter ivesit disserere glietiamsi ipsa per hoc nequeat

liberar I; attenti: pars: autem remanet libera , etiamant caim , quo Spontalia: syerint jurata. Sic lex C. Sicua. 22. de 'Sponsal. ii serunt Doctores cum S. -Thoma ap. iB. Ligori n. 867. . , 584. Q. Suut ne aliae causae , ob quas Sponsadia dissolvi possunt 2 O . . ii*. Dissolvuntur 7. lper ingressum. in Religio--gionem iunius ex Sponsis sed ex parte tantum remanentis in Saeculo I quae ad sui, libitiim ad a- Iia vota potest transire. ει parte tamen, ingredie 'tis non solvuntur, nisi post professionem: ita ut, 'si non profiteatur, et ad Saeculum revellatur; ad potitionem alterius partis teneretur stare Sponsalibus.' Sic communitis sentis. B. : Ligorio cum aliis quos citat in .i 8 7o. Solvuntur 8.' si sponsus ordinetur Subdiaconus : quia hic invalide contraheret. Tandem possunt dissolvi posti sententiam Episcopi , si Ox talii Matrimonis , vel ob disparitatem sponso-xum . vel quia parentes dissentiunt, minantur etc.,

gravia scandala timeantur, ut communiter sen-

iunt Doctoros cum Beato in 877'. . Vide tamen quae diximus n. 37 a. Et hic nota , quod qui Hujusto a Sponsalibus resilit, i tenetur Compensare damna' , si quae alteri Parii Eueuerunt; et perdit arrhas, Seu munera , quae alteri parti dedit; et restituere debet quae ipso recepit. Communis.

SEARCH

MENU NAVIGATION