Rerum Anglicarum Henrico 8. Eduuardo 6. et Maria regnantibus, annales F.H

발행: 1628년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

3o RERUM ANGL. ANNA L. Lib. et .

ea structura, quod annales nostri abunde testantnr, splendidisesinis Angliae civitatibuspraeserend3. Nunc vero talis est, ut quaerere libeat quomodo tantopere imminuta sit, &a tanta magnitudine in tam paucorum annorum curriculo exciderit. Ciuitas Londinensis tanquam lien intumescen S, caeteras regnivrbes omnes exangues & exuccas reddidit, incredibile quantum augescens quotidie, tabescentibus illis Scindies magis magisque des riis. Cantuaria vero multum etiam splendoris amisit.

euerso Diui Augustini monasterio, Caleto postmodum amiliati B chetli Archiepiscopi sepulchro diruto, quae res magnam

commeantium frequentiam eo attraxerant. Manet unicum ciuitatis ornamentum, Basilica Cathedralis&metropolitica,tanta maiestate se in coelum erigens, inquit Erasmus ut procul etiam intuentibus religionem ineutiat. Haec Christi nomini antiquitus dedicata, ante aliquot secula in S. Thomae titulum deis generauerat. Is Thomas cognomento Beckettus a militibus in hoc templo trucidatus est, quod se Regi Henrico II. pervicacius opposuisset et deinde sepultus ibidem, & in catalogum Sanctorum ascriptus, magnam loco claritatem conciIiauit. Etenimiam inde ab eo tempore, ad nostram sere aetatem, superstitioni gratia, confluebant eo certatim cum amplissimis donarijs, summi, infimi, ex omni genere hominum per uniuersam Europam. Hinc adeo ditatum est coenobium, ut de eo & ecclesia, his temporibus sic loquutus suerit Erasmus: gemmis cinquit ille)raris& praegrandibus collucebant,micabant & sulgurabant omnia,& templum universum plusquam regijs opibus abundavit. Ip-daque praecipue Theca in qua conditae fuerunt S. Thomae reliquiae, ita monilibus pretiosissimis fertur cooperta, ut auro nihil vilius circa eam spectaretur. Huc igitur venit, comitante Rege Henrico, Carolus quintus Augustus, utrum religionis pintius, an visendi loci gratia, non habeo pronuntiare. Hoc vero certum est, primo statim adventu, ad ecclesiam, deducente Cardinale cum uniuerso claro, recta perrectum, ibique in venerati one,& munerum ad Bechetli tumulum oblatione,multum tem Poris absumptum, non tantum ab imperatore, sed ab eo ipso

etiam, qui paulo post tumulum ipsum euertit, & multarum aetatum donaria immensi pietij,gazam plane regiam, abripuit. Sed perso. Ab ecclesia ad palatium Archiepiscopale omnes proficiscuntur,

42쪽

ciscuntur, ubi Regina Imperatoris amita, eos praestolabatur, & rsao: advenientem nepotem magna cum laetitia excepit. Totum eum triduum in convivij s& omni hilaritatis genere transegerunt: tumque Imperator Sandvicum ad clatsem suam contendit. Rex& Regina Doveriam, & inde Caletum traiecerunt, ut colloqui. um cum Gallo iam pridem destinatum,debitum tandem sortire tur effectum. Dies constitutus erat septimus Iunij, & Iocus cui diximus inter Ardream & Guineas. Tunc reges ambo equis sis Hispanicis invehentes, comitati utrinque maxima nobilium cisis imultitudine, quanta ante IOD. annos conspecta simul non fue rat, florentes aetate, omnium totius orbis terrarum pulcherrimi& ad arma omnis generis tum equestri tum pedestri certamine aptissimi, sese coram conspeXerunt. Quae suerit utriusque regis ornatus magnificentia, dicere nihil attinet,cum tanta in ipsis coamitibus esset copia, ut locus ille castra aurea dictus sit. Vti sese ex equo complexi sunt, descendunt in tabernaculum ad eam rem comparatum, cum Rex secum duntaxat Cardinalem Ebo racensem. Duces Northsolcium & Suffolcium haberet, Gallus Ammirallium Bonivetum, Cancellarium Pratensem, & alios a. liquot consiliatios. Illuc ingressi; & de priuatis rebus familiari ter colloquuti iubent eo loci fieri theatra & hippodromum ad decursorium certamen, ut sese fit ma laetitia toto eo tem pore oblectarent,quum utrinque delecti grauioribus rebus dec, dedis incumberent,qui singulis diebus de iis quae transacta erant, reserebant. Quatuordecim dierum spatio duo principes concurrerui,& adsuerunt magno numero viri bellica laude praestan- tissimi. Postea Rex Gallum epulo excipit ad Guineas in aedibus ligneis quaequatuor mansionibus costabant. Has in Anglia,paristim partim in Hollandia aedificari,indeque apportari curauerat. Exterior domus circumtecta erat tela picta, quae speciem quadrati lapidis praeferebat, isterior aulaeis pretiosissimis circustrata,

ut nemo essit cui non videretur aedificium summa arte constructum: Fuit autem ad formam comitii mercatorum quod visa- .

tur Caleti composita. Eam postea disiunctam & in Angliam reportatam dicit Bellatus Padeoq; nihil regi constitille, Cum certum sit & a nostris memoriae proditum,ex Angliamillas in

Galliam cementario S goo.fabros coo. pictores, vitriarios alios que opifices roo. ut uniuersi IIo o. virorum numerum com-

. ' D 4 plerent,

43쪽

vi venti abripuit, ardentes supra mille cereos extinxit, sedes is et O. sumptuosissimo apparatu principibus extructaS deformauit, ex ἀ- pectationem populi in theatro congregati elusit, & alio denique migrare coniiivium coegit. Sex dierum quas Caleti Cauar transegit,certamina ludicra, choreas personatas, epulas splendi.

dissimas & plusquam Sybariticas quid attinet dicere Iloe, unicum serium in ter principes io isto duplici congressu actum est, quod pax usque quaque firmat , findu S perpetuum sancitu,& amicitia fida iniri visa est. Neque enim qui siquam erat integro iudicio praeditus, qui suspicaretur inter nostrum & istos,inb, micitias aliquando ullas exorituras, praesertim cum uterque tantum illi deserret, ut eum controuersiarum suarum c si quae sorte contingerent P arbitrum constituerent.Caeterum quam parum fidendum sit pactis & conuentis Regum, ubi alia quam fidei datae vincula non conitringunt religionis puta, amnitatis aut manifestae utilitatis P exemplo esse pol sunt Leda istorum dissidia, & acerrima bella, quibus Europam uniuersam postmodum diuexarunt, &Christiani nominis hosti Turcae occasionem praebuerunt, ditiones nostras passim occupandi. Cauar .post omnia humanitatis officia ipsi a rege exhibita, equum, quem

dono ab eo acceperat generosissimum, panno stratum aureo

magni pretii gemmis distincto, conscendit, & Gravelingam

heius reuertitur, amitam sepe praedicans scelicem, quae tanto principi matrimonio iungeretur. Rex deinde post Imperatoris discellum .paucis diebus Caleti commoratus. Doveriam vento usus secundo traiecit,& Londinum brevi postea incolumis pervenit,cum ingenti illo suo Comitatu, quorum scelicitati non possum non inuidere, quod tam paruo temporis spatio, tres Μonarchas totius Europae Potentissimos, coram contigisset conspicere, quique propter res gestas, & magnas stib illis mutationes fact as, nomen clarissimum apud posteros hauddubie obtinebunt.

ANNO CHRISTI Isai. REGN. I 3.

DV c E M Buckingliamiae, E ardum Staisordum, res no- Bac ingha-uas moliri sub hoc tempus compertum est. Familia is na-tus est nesciodicam antiquiori an HatisrhSiquidem a Roberto proditionis E de arcessitur

44쪽

HENRICUS OCTAVUS 3 s

mouille, ducem, dum in vestium splendore & conu uiorum

magnifico apparatu, cum ipse certare non vereretur. Cardina-

Iis vero fastum & elationem aper contempsit, quod nescio an perniciem illi magis accelerari qbia ipsius Regis offensio.Tutius enim tape laeduntur ipsi principes, quam illi a quorumpendent consilio & authoritate. Multis in ore est, cum manus

aliquando lauasset Rex, in aquam qua usus is fuerat, Wolfium protinus manus immisit Duceisque qui peluem interim ten bat, indignatum, se sacerdotis factum esse ministrum, aquam effluere palIum in calceos Gardinalis, ecque facto irritatum illum initatum postea Duci, se tunicae eius laciniis insessurumi ada gium id est apud Anglos, vindictae occasionem captantis. Dux igitur, ut simul minas hominis aspernari videretur, & male u lentiam eius principi ostenderet z postridie venit ad Regiam splendide ut solebat vestitus,nisi quod Omnes tunicae lacinias absciderat. Tam deformis habitus causam multis percontantubus ac ipso in primis Rege, respondit prompte, cauisse iam sediligenter, ne Cardinalis tunicae suae lacinijs insiderenta nempe facetia Cardinalem putabat irrisum, dc Obtrectationibus eius omnem in posterum fidem apud Regem derogatam, tanquam ab inuidia & malevolentia prouenientibus. Verum optinone' adeo saltus est, ut Cardinalis inimicitia, quam suo crimine, grauius pressum, plurimi non imprudenteS tunc temporis autumarenti Ut ut suerit, Rex qui hucusque gesserat imperium, ijs quas primum retuli causis inductu, ita saltem publicae testantur tabulae summi istius viri sanguine, cruentari manus suas non difficulter passus est . multis querentibus nobilissimam familiam, ob unius hominis facinus, magis in

consultum quam nefarium aut graue, eversam penitus concidissessigo certe ii fas esset eo usque in iudicia diuina inquirere, huius cladis causam non. dubitarem sceleri paterno imputandam pronuntiare,qui legitimum principem Ed ardum quintum regno spoliandum curauit. Cuius facti cum eum postmodum poenituisse constet nam in oppugnando tyranno quem extulerat ipse, peri jt misere huic eius resinascentiae astrahendum duco, quod posteri eius a procerum ordiue haud omnino exciderunt, Baronum de Staiford honore hodie illustres. Primas videlicet partes habet non peccare, secundas deinde cito E a resipiscere.

45쪽

; O RERUM ANGL. ANNA L. Lib. I

resipiscere. Sub eiusdem anni curriculum, Rex contra Maristini Lutheri dogmata conscriptum a se libellum, Leoni Pontifici munus mittit acceptis ana. Hic Leo nondum annos 3 8. natus, iuniorum aisquot s in alium conspiratione Papa renunciatus, in noua dignitate i8veniliter exultans, thesauros ecclesiae in venationibus & aucupiis ae alijs voluptatibus forte non perinde honestis) prodegit. Egesta tetiim cogente, ad corrogandam undiq; per fas & nefas pecuniam animum intendit. Cumque alia ratio non Occurreret; nullo temporis aut loco. rum habito delectulindulgentias omnis generis habuit venales quibus stilicet licebat poenas purgatorii datis aliquod nummis, ad in staurandam is enim erat praetextus )Sancti Petri eccisie-am, redimere. Quicquid vero in speciem dicebatur, pecuniae tantum a mortalidus eXtorquendae gralata ut inopiam suam subleuareturas indulgentias concedi, lippis & tonsoribus conspicuum erat,omnibusque notissimum. Ideoque cum negotium istud ab iis quibus demandatum erat, impudenter administrar tur. magnam plerisque in locis offensionem indignationem qiur concitarunt, praesertim in Germania, ubi facultas huiusmodi, animas a poenis infernalibus liberandi, paruo pretio vendi, vel in ponum tabernis aleae subiici cernebatur. Quid vero mi

nistros loquor ' Cum Ula Pontifex s qua fuit socordia ) emolumentum omne ex istis condonationibus per magnam Germaniae partem proueniens, mulierculae donare veritus nonsuerit, Magdalenae videlicet sorori suae: idque adeo propalam, ut omnibus ea res innotuerit r& per totam Germaniam fama loqueretur, eam pccuniam quae corraderetur, non ad Pontificem sacrumve aerarium c unde fortasse,ut aliqua eius pars in bonoa usus conuerteretur,fieri potuisset deserti, sed ad mulieris cupiditatem explendam destinatam esse. Erat ea tempestate Maristinus Lutherus Theolo*iae Doctor & Augustiniani ordinis M nachus: qui non ideo cucullum induerat ut haberet unde otiosus viveret, sed quod cultui diuino, relictis mundi vanitatibus, se totum consecrarat. A multis traditum repperi quam vere non dijudi accidiisequandoque, ut dum per campos animi gratia obambularet, sodalis quidam eius quocum tunc temporis sermocinabalur, tactus sulmine, mori uua subito concideret. Hoc amici casu consternatum Sc sumI admonitum, quam

46쪽

quam incertum sit tempuS quo nobis coram sum morti hi, naia IF x' .li ratio reddenda est: relicto sudio iuris ciuilis, cui ad id locorum incubuerat, monasticam vitam amplexum serunt. n ea sic vixit,ut morum honestate paucos, literarum Lientia spraesertim sacrarum rinter homines sui ordinis, vix quenquam reperite esset,eum qui eNaequaret. Quamprimum igitur ecclesiastica. rum clauiu tam horribilis innotuit abusus:pio siuccensius gelo,se non cohibuit, quin hanc impietate publice & asperrime reprehenderet. Neque vero hic sisti potuit squamuis indignanti saffatim pontificiis) quominus progrederetur ad alias ecclesiae Romanae corruptelas redarguendum,quarum nonnullas ipsi reformare iamdudum coacti sunt, alias pij principes, ab isto tanquam ex veterno superstitionis excitati,passim Deo habeantur

gratiae γ quantumlibet inuitis pontificiis & repugnantibuς,

sustulerunt. Rex noster interea, dogmatum Commotus nouitate.quae per se semper odiosa est in iis praecipue quae ad mystexta religionis spectare videntur)pulchrum simul & honorificum sibi futurum existimabat, si scripto aliquo eruditionem ' suam & cultus diuini piam curam omnibus faceret testatam. Hinc prodij i libellus ille, adeo prouectioris aetatis & exercitato aliquo Theologo dignior,quam adolescente Reges cui, quanquam maxime voluerit, non licuerit tamen in literarum studio aetatem terere ut alij Thomae Mori, alii Finierij Roc fensis, plurimi vero alterius alicuius summi viri opus id tuisse haud sine causa suspicarentur.Ut ut fuerit,edito libello sic re odit Lutherus,ut multi sanequi sanctum hominis zelum Iaud rem,modestia tamen spiritu sancto dignam in eo haud immotito desideratent, regiaeque dignitatis magis reuerentem. Enim Rbae Ais, vero Papae, haec Regis opera nauata tam grata fuit, ut eum suc- ad se λεῶ

celsoresque suos, honorifico titulo Defensores fidei postea a pias isDAsemper appellandos decreuerit, quemadmodum antea Hispa- ι nus per Alexandrum sextum Catholici,Gallus per alium nescio quem Christianissimi Regis nomine cohonestati sunt,quae Om. Leo Vmor nia in hunc usque diem ab eorum singulis usurpantur.Caeterum tur. Leo ipse sub exitum istius anni,veneno cui plerique putant sublatus interijt. Bellum interim exarserat inter Caesarem &Gallum 3 exulceratis nempe iamdudum utriusque animis, belli causas omnia suggerebant. Rex igitur Henricus, quem uterque E 3 arbitrum

47쪽

. 38 RERUM ANGL. ANN A L. Lib. 1

Is r I. arbitrum con stituerat, si quae sorte liteS inter eos exorirentur, Musam legatos milit ad utrumque,Cardinalem Eboracensem,Comitem Carae ct item Gigorniensem&alioS, ut pacem inter eos, sit commode ali' ad GaD id fieri pollet, conciliarent. Hac in re strenua ab illis opera natum O G- uata est e sed frustra sudatum. Nam cum eorum diligentia dcfamem. studio negotium compositum videretur, fama subito affertur, Fontarabiam quod oppidum est in Cantabria Caeis ianae ditionis θ ab Amirallio Gallorum B Oniveto vi captam elle. Qua- . re Caesar in pacis conditiones non prius iurare Voluit quam ea redderetur: quod cum Gallus negaret se facturum, irrita suere 'pacta & bellum redintegratum. Ab eo colloquio legati nostri recta ad Imperatorem pergunt: a quo perhonorifice hab:tilant, per spatium I 4. dierum, quibus Brugis apud eum moram secerunt. Cardinalem praecipue ita coluit, ut satis constaret, eum non ignarum, quanta eliet apud Regem suum authoritate. Atque hic lectori forsitan non ingratum sacerem, ut nunc sunt tempora, si quot nobiles habuerit Cardinalis sibi tum famulania. tes, holo serico vestitos & torquibus aureis exornatos perscriberem, quot deis de alios, coccineas tunicas gestantes, scarletum eum colorem vocamus quibus addita fertur lacinia ex holoserico palmati latitudine. Sed sitis erit perhibuitia eam suilla comitatus eius magnificentiam, ut Christiano Danorum Regi& aliis aliquot principibus,qui tunc temporis Brugis apud

Caesarem degebant, maximo fuerit miraculo. Inter caetera,

flexis poplitibus Cardinali ministrari quod apud Germanos inauditum idque a primae notae nobilibus, vario rumore dif- serebatur. Ingentem pecuniam in ea legatione absumpsit,idque ut sertur haud inuitus: quippe Imperatorem sibi omnibus modis conciliare studebat, sperans fieri posse,ut Leo Papa, quanquam se multo iunior, tamen aut suorum scelere quod euenit aut sua intemperantia,homo voluptuarius & valetudinis incuriosis, interiret, ipseque Caesia is & Regis nostri subnixus

fauore,Papatum consequeretur. Quamprimum igitur de morte Leonis auditum est e mittitur confestim Paceus Londinensis Decanus in Italiam, cum mandatis ad certos Cardinales quos sui studiosos putabat,ut hoc sibi negotium conficerent.lsse vero antequam Romam peruenire potuerit, Adrianum qui Caesaris olim praeceptor fuerat, de tum Horegem in Hispania

48쪽

HENRICUS OCTAVUS.

agebat Pontificem electum pro certo cognouit. ANNO CHRI SYI Isaa. RE G. q.

V Erum enimvero Nolisus nihilo secius anisum noudespondit, arbitratus id quod reserat Adrianum, decrepitum & infirmum senem. brevi moriturum, tempusque interim tibi datum ad cupitunofastigium viam sternendi. Caesaris proinde res, studiosius adhuc quam ante promouet, & Regem inducit ad bellum Gallo denunciandum, quod Fontarabiam scilicet non reddidisIet, & alia pacta per legatos suos conventa non servallet, cum ab eo & Caesare arbitrium sibi ex comprobmisso delatum esset, & simul decretum, ut si quid reintroversiae inter illos incideret, pro lioste haberet,qui suo iudicio stare recusaret. Gallus vero antequam bellum denuntiaretur, nescio unde praesentiens, quonam vergeret affectus Regis 3 nauibus Anglicanis per cunctos Galliae portus manus inijcit, negotiatores carceribus, merces fisco addicit; omnem pecuniam vel Regi pro Tornaci deditione, vel sorori Regis, Galliarum Resuenae pro dote debitam, apud se retinet. His Regi nunciatis, eo modo tractari iubet naues & mercatores Gallicos in Anglia ubicunque repertos, deinde obsides quos quasi Vades dederat Gallus pro reliquatione pecuniae Tornacensis, in missima custodia habendos mandat.&ipsi denique legato, ne domum suam egrediatur edicit. Tum vero ad conscribendos milites &alia ad expeditionem nece ilaria ordinanda animum conUertit, in eoque totus erat occupatus, cum adsun t ab I inperatore legati petentes, ut arma Caesariana suis coniungat: idque si placeat, Θ, n

adiuturum eum dicunt propediem in Anglia, ut de summa re- rum ipsi principes coram possint consilitare. Rediturus enim '' 'i 3 Hilpanias mortuo nuper avo Ferdinando hac transire multas ob causas decreuerat: metuebat ne recentis simultatis scintilla, se procul absente haud dissiculter restingueretur ἐν ipsius . vero pectus cum odio in Gallum plane flagraret, incendium consimile in nostro a se praesente excitari polIe confidebat. Multa deinde commodius simul & secretilis tractari constitui. que posse ab ipsis, quam ab internuncijs, quibus in re magna nemo sapiens unquam usus est, ubi ipsi licuit interella. Sed praecipuam

49쪽

sibi gratius accidere potuisse quam Caesaris optatissima con- isdia. suetudine tantillo tempore frui. Doveria post aliud biduum -- Cantuariam deinde Grenovicum domum quandam Regiam proficiscuntur. Nepotis adventum desideratissimum ibi loci

matertera Regina opperiebatur & venientem cum maxima Iaeistitiae sisnificatione excepit. Londinum inde totius Regni emporium perrechim & Iunii sexto idem honoris tanto hospiti civibus exhibentibus, quod nouo principi in coronationis . solennibus solent praestare. In festo Pentecostes ad diui Pauli basilicam ingenaem illam & magnificam potius quam eleganistem, utrique Principes adsuerunt, Cardinale Eboracensi sacrum peragente. Venationes, Convivia, ludicra certamina, &alia huiusmodi. quibus Caesarem oblectare Rex,Cives,Nobilesset agebant, quid attinet dicere ρ Postquam de ratione foederis

renovanda conventum est, Windeseram petere vasum, locum I isdesera. ad amoenitatem & omne genus voluptatiS comparatum, ab urbe Londinensi ro. millia passuum distimem. In magiia planitie arcem habet super editum collem prope ripam Thamesis fluvii extructam. Arx ea Anglicarum omnium facile prima, munitionum firmitate vix Douerensia secunda, strui hirae magnificentia di molis amplitudine illam Ionge anteit. Nam pra ter ipsam Regiam, templum habet augustissimum beatae Mariae Uirgini & Georgio Cappadoci ab Edinardo tertio consecratum, iuxta quod Collegium cernatum Decani, Praebendario- . tum, & Cantorum aliquot habitacdrum,praetereaque Prytaneisum in quo aluntur honestiori loco nati i a. milites emeritis stiis

pendiis,vestiti splendide, qui sacris quotidie interesse tenentur, ut precibus apud Deum intercedant pro equitibus illultrissimi . ordinis Garterii siue periscelidis. Ista si quidem arx quali sedescensetur huius inclyti Ordinis: quippe in qua, ex veteri instit

to, nuper cooptati investituram capere & itatis temporibus o lationes facere, aliaque nonnulla ossicia praestare tenentur. Hic

igitur in die Corpori Christi olim dicato, uterque princeps v stibus induti solennibus& equitibus eius ordinis vittatis, in suis stallis sic appellantur chori sedilia) sibique ab initio creatio nisasSignatis, sacrum audierunt, & Millae mysteria participantes, iuramentum, de paetis nuper icti sceleris notaviolandis, sibi mutuo praestiterunR Eius vero conventionis haec praecipue F capita

50쪽

, RERUM ANGL. ANNA L. Lib. I.

re M. capita feruntur : Vti vir ibus quam possint maximis uterque Galluissi adoriretur: ut regi Caesar aureorum I 3 3o o. quotan-' ς. nis penderet, quantum nimirum ipsit & sorori suae Mariae a Gal-

lia: lo debebamr: Deinde ut Mariam unicam Regie filiam c quae . . nondum sestennis, tegno postia potita, Philippo Caesetis silio .

quadragenaria nupsit eam inquam ut Caesar consobrinus suo tempore duceret uxorem; Dedique ut qui ab eo pacto matrimonia scilicet) discederet, alteri soo. millia aureorum dependeret, & Caesar ad fidem fasitendam Santaudomarum & Aream. Regi nostro oppignoraret. Quis non arbitraretur hanc coit iunctionem indissolubilem & adamantinis vinculis constri. ctam suilla, quae tamen breui dissiliat nec unquam postea firmiter coaluit. Ρostquam hic loci Windesorae dico P dies octo consumpsillant, Wintoniam iter faciunt, ac inde Hantonam, ubi Caesarem et So. nauium classis opperiebatur. Primo die Iu- iij nauem ille conscendit multis magnisque muneribus a Rege . cumulatus, & 'quod amicitiam cum eo inuiolabilem se filmalIeconfideret laetus: deinde Hispaniam versus vela fecit. Havartu Sinterim Surreiae Comes aliquot nauium clailem nactus, prope Morteum Armoricae siue Britanniae minoris Oppidum excensionem fecit,oppidum ipsum vi cepit & incendit, postquam totam Regionem ferro ignique vastat Iet,in Picardiam profectus est,ut se copijs Cesarianas coniungeret. Ab iis aliquot Castella capta & excisa,deinde H insinum irrito conatu obteillim. Nam ingruente hyeme, dysen a nostri laborare passim coeperunt, ex quo morbo indies augescente, postquam multi quotidie interierunt, ibi loci tempus nequicquam teri existimante , re in- Rhodim in Angliam reuersi sunt. In fine istius anni magna clade

D qmus - perculsa est Resp. Christiana, Rhodo insula amit Ia & a Turcis

capta dum Principes nostri circa res nihili contendentes, &sese mutuis armis conterentes, crucis Christi inimicum crudelissimum impune gralsari sinunt. O utinam expergiscantur iam tandem,& coniunctis viribus hostem communem ado. Iiantur, qui quanquam non omnibus proximus, omnium tamen ceruicibuS imminet. .

. ANNO

SEARCH

MENU NAVIGATION