Rerum Anglicarum Henrico 8. Eduuardo 6. et Maria regnantibus, annales F.H

발행: 1628년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

HENRICUS OCTAVVs. 33

clientelam reprehendat, eo facere, quod illi diuersum a Cnos το&ab Apostolis doceant quaestus & emolumenti causa, quo videlicet reliquis omnibus imperent & in summis

deliciis heluentur: hunc enim in scopum cogitationes illorum omnes atque facta dirigi: hoc etiam vulgo notum esse atque testatum, ut nec ipsi quiduis negare possint. Quod sit mores emcndarent, nec alieno cum dispendio & iniuria vitam hanc ignavam ducerent atque turpem, facile posse dissidium seda, it Germaniae principibus ac ciuitatibus non paucis dogmata sua

probari. qui bene cium hoc D E I reuerenter agnoscant: cui ere se plurimum,ut & ipse in eo numero censeatur. Quod uero Caesar&qssidamali; contra se moliantur,non esse novum: Dauidem multis ante seculis praenuncialis futurum, ut reges atque populi contra Dominum &CHRis Tubi varia meditentur & imperium eius proi)ciant. Sibi quidem ad eiusmodi Scripturae loca respicienti,mirum etiam videri, ullum et se Pri9- .cipem qui fauea Euangeli) Doctrinae. Postremo loco,responderi sibi benigne, petit. Accepta hac Lutheri Epistola, acerbe Rex respondet, inconstantiam & levitatem illi obiaciens. Li. bellum quopue suum defendit, & multis viris bonis atque doctis pergratum ei se dicit. Quod Cardinali Eboracensi r verendo patri convicium secerit, non in eo se mirari, qui neca divorum nee ab hominum abstineat contumelia. Sibi,totique regno perquam utilem ei Ie ac salutarem Cardinalis operam,&cum antehae lium valde semper dilexerit, nunc demum elle maiori beneuolentia complexurum, postquam eum ipse criminetur: nam illum inter alia hoc etiam utiliteria magna cum fide atque diligentia praestare, ne quid ipsius leprae,contagionis& haeresis in suo Regno dis Ieminetur & adhaerescat. Post exprobrat, quod incestum matrimonium cum sanctimoniali Ut gine contraxerit, quo vix ullum possit designari turpius flagitium. Hanc suam responsionem Rex publice typis evulgandam curauit, magnopere dolente Luthero, & amicos incusante qui eius rei sibi authores extitissent: ijs gratificatum adeo demisse stripsilla se dicens, nunc autem intelligere quantum errauerit.

Idem sibi acciditIe in Cardinald Caietano, Georgici Saxoniae

Duce & Erasmo Roterodamo,quibus omnibus aliorum hori tu a ater scripserit, nec aliud sit consecuta quam quod eos

G a serociores

62쪽

rsas.

14 RERUM ANGL. ANNA L. Lib. I.

ferociores reddiderit. Stulte factum ab se,qui pietatem in aulis principum invenire se posse putet, qui CH Rrs TVM quae rit ubi principatum Sathanas obtineat,qui Ioannem Baptistam inter purpuratos investiget. Cum igitur placido & amico scribendi genere nihil proficiat, aliam rationem initurum elIe deinceps. Haec Steidanus. Hoc etiam anno aut sortὸ priori) Erasemus quod recens nominis eius mentio submonuit libellum scripsit de libero arbitrio, Regis & Nolsiei hortatu, scutin epistola quadam quae extat ipse latetur. Huic confestim Luthesus contrario scripto respondit, De servo arbitrio , amicitia df

ANNO CHRISTI is a G. RE G. 38. VT Caesar in coepto amicitiae cum no stro Rege curriculo persisteret, multa hercle admonebant; Galli ad . dictam nuper acceptae cladis etsi id sedulo tegebatnt nondum lib. rato

Rege suo, anhelantes, Turca imminens Ungariae, cuius Regi Ludovico, Anna Caroli soror nupta erat. t talia pene Uniuetia Duce Pontifice, parata ad percutiendum foedus,quo omnes populi ad oppugnandam Caelaris iam sermidabilem pilentiam tenerentur; ac deinde ipsa Germania vixdum pacata a,tumultibus quos Rullici excitarant, ac seditionem resque novas ubique spirans. Et in his rebus omnibus quoquo se vertet et, mag num coeptis suis impedimentum allaturis in Regis nostri inimicitiam luce clarius apparebat. Multa vero in colatrariam partem stimulabant: materterae idierenda contum lia, nam hanc lamdudum subo uerat) Foedus cum Gallo clandestinum nuper ictum,&super omnia pactae astinitatis poenitentia. Siquidem de Reginae cum marito reconciliatione Poterat utcunque sperare, & eadem levitate qua laedus ictum est, dirimendum praest Glim tam adversis Gallorum rebus P non desperabat. At de matrumonio contrahendo,iam animus alio propendebat, amoreductus, an commodi sui ratione, non habeo pronuntiare. Ioannes

Lusitaniae Rx sororem habebati sabellam. puellam pulchram, nobilem & ingenti pecunia dotata oo. videlicet aureorum millibus) Mariam Regis nostri filiam impuberem adhuc clasorma haudquaquam scelicissima, indotatam tamen ducere oportuit, ea scilicet pecunia doti adnumerata so. aureorum

63쪽

millibu, quam Caesarem a Rege mutuo accepit se memoravi- isas.

mu . aerario vero continuis bellis exhausto, Hispani quum de subsidio princip s sui trecessitatibus ferendo compellarentur; aperte re uere ausi sunt, initium sorte facientibi qui ad id lub. ornati suerunt) nisi liabellam praedierim, gentile quodammo- . do sua1n,eiusdem secum &linguae&gentis,&aetatis eius quaeli- beris gignendi, apta ellat, matrimonio sibi iungendam curaret. Tum vero praete oo. millia, quae sconsuetudine iam in legem abeunte serviiij nomine uxorem ducenti principi tenebantur pendere, alia insuper o o. pollicebantur, modo hac in re ip tum desiderio ucllet satisfacere. Haec in caula suere, cum descedere tenovando, de de ducenda Maria, de bello item com munibui auspicijs in Gallia gerendo, per oratores suos Rex iam iterum agitaret simulate aut serio, id vero nescio cunctortius responderit Caesar, ac demum in ipso nuptiarum apparatu, misso legato, factum suum Regi excusaret, populorum suorum voluntati se non polle dicens repugnare. Rationibus praedictis

addunt nonnulli, Regis nostri postulata scum de billo GalIico

mentio facta est talia fuit se, ut a Golsaeo consulto excogitata videantur ad Caesarem a pacti endo absterrendum.Victoriae praemia Picardiam, Normanni iam, Guienniam & Vaseoniam, cum Galliae Regis titulo sibi deposcebat : & ut Caesar periculorum aeque ic sumpuum particeps,ipsemet bello in Gallia gerendo interelIet, flagitabat. Ille vero pecunijs exinanitus, & multis lasIus perii ulis. si vel ses uritati & quieti, vel commodosuo, consultum vellet, istis non debebat allem iri, cum Galliae Re

captivus, una cum pace, lovge maiora offerret, ultro quam, ea ae bellum cuius eventus semper anceps existit di minime cer

tus J sibi vel cict .ieosset pro certo spondere patiturum. Et

certe non dubi aiunx quin Caesar conditiones illas oblatas aspe

naturus esset, .vel hine constare potest, quod illis ipsis diebus quando prole stus est Orator praedictus, misit Rex in Galliam qui Remicem s Regis. captivi matrem hortarentur, ut homi .Rὸae sistamnem aliquem fidum m Angliam mitteret, quocum de summa rerum consultaret,quod illa quam libentissime& primo quoque tempore praestitit, alpandato Brionio praeside Rothoniagensi, unacum Ioanne Ioachimo Genuens, cuius ante mentio facta

est quos amplissimis mand tis instruxit, & ut omni submissi

64쪽

1s RERUM ANGL. ANNA L. Lib. D

ite blanditi jsque Regem ad perseuerandum in scedere inchoato pertraherent, sedulo diligenterque admonuit. Siquidem in il tis Gallorum angustjs, nihil erat quod magis formidarent, ne Rex noster a pactis vix dum firmatis resiliret. Tum uero si ille

ab una parte, & Caesar ab altera, arma moverent, cum Borboni um & tot occa .iones secum haberent ; quanto in periculo res Gallica versaretur nemo erat tam hebes,qui satis non persp ceret

Isti igitur postquam in Angliam peruenerunt, humanissinae accepit a Rege & bene spectare iussi, Cardinalem Wolsarum sacvius consilijs Rex adhuc non recedebat consectantur. Ille iam olim non optime in Caesarem animaius, nunc plane palamque odisse eum coepit, postquam Caesar alienati a se animi indicia haud dubia dedisset, inter quae vel praecipuum reor, quod ille, qui ante pugnam Papiensem, nunquam literas ad Cardinalem dare soleret, nisi totas manu sua conscriptas, &cum huiusinodi subscriptionei Tu Ui u ct propinqum Carolin, polleam victoriam, unas aut alteras missiliet, quae ipsius manu tantum erant subscliptae, idque nudo nomine apposito, sine ali. qua solenni & visitata forma, aut benevolentiae, multoque minus observantiae significatione. Sed neque cum Rege ipso ita

egit, ut Wolfaro dissicile suerit illi persuadere, contemptum se i sare post insignem illam victoriam, cui adipiscendae, ipse quidem Rex stipendia etsi torte non quanta promiserat suppeeital Iet. Quis iam non videt eo in seco res Regias constitutas, ut arctissimam illam tot vinculis constrictam cum Caesare ne cessitudinem, dirimere cogeretur, seque ad Gallicas partes traducere t Vocatur proinde ad consilium Brionius, qui dicendi potestate facta, principis sui calamitatem & patriae tantum vulnus in nuper accepta clade inflictum deplorat. Quantas deinde &quam praeclaras victorias, florentibus Gallorum rebus nostri olim retulerint, commemorat, ut dubium non esct fateretur, o casionem nunc Regi oblatam, qualem maiores sui nunquam habuissenti clari simi trophaei reportandi. Verum neque decere hoc cinquiens Regem tam maguanimum, neque e resut

ruin pyblica gentis Anglorum, Milum hoc tempse Gallis in

ferre. Iaceati insultare non esse generosae anenti S victoriamque ut communis manis aleam taceat perieulo non vacaturam i quippe cum alio communicandam, cuius potaqtiam eo usque

65쪽

fortuna extulerit, ut communibus Europae armis oppugnanda fuerit, nisi servitutis Hispanicae iuguri cervicibus imminens, quieti & non repugnantes suscipere in animum inducant. Orare proinde, ut relicto Caesare qui parta victoria elatus, amicissimosiain coeperit contemnere cum Rege suo foedus ineat, quem, si deiectum, tempore tam necessario lasn sublevare conetur,fidissimu in oportet eum habeat amicum tanto beneficio ob strictum & ad omnes casus paratum, nili turpissimae ingratitu- dissis, totius Christiani orbis testimonio convinci malit. Haec pluribus latino peroranti, latine itidem respondet Tho. . Morus Angliae mox Cancellarius, Regi perNatum esse quod agnoscant Galli inon deciIesibi vires, iniurias veteres ulciscendi, iamque postquam potentiam suam satis expertos intelligat, operam daturam ut bonitatem etiam habeant perspectam;annisurum sedulo, omnibusque neruiSelaboraturum, ut e captivitate Rex illorum emittatur. Idq; si fecerit, sperare eum, heneficii, tempore tam opportuno collati immemorem non suturum, si quando opem operamque eius implorare contingat. Interim haud

se abnuere, quin societatis& perpetuae pacis iura inter ipsos intercedant. De Caesare quid sibi sit statuendum, adhibitis in consilium amicis, deliberaturum. Foedus ita cum Gallo firmissimum perculsum est repondente pro filio matre Reetrice ) & a Caesaris amicitia tam aperte discelsum,ut nili prius in eo scedere cautum sit,quam ut non licuerit Gallo regni sui parte vel minima Caesari pro redemptione sua cedere. Huius foederis nuncius magna cum laetitia a Gallis auditus est,qui iam demum salutis aliquam spem conceperunt, postquam ab Anglia nihil metuendum esse intellexerunt. Regi ipsi in primis adeo cordi fuit, ut rerum nottiarum postea multos fer annos studiosissimus, tanti beneficii memoriam nunquam deposuisse visus fuerit. Hyeme nondum transacta, haec gesta sunt. Paulo deinde pollea Rex Gallorum cum per annum integrum captivus in Hispania remansisset, domum remeandi lacultatem nactus est, idque his sere legibus: uti Rex simo atque in Galliam rediit set, Caesari Ducatum Burgundiae traderet. Flandriae& Arieliae elioentelare imperium remitteret e Ditioni Mediolanens & regno Neapolitano in quae sibi ius esse antea contenderat renunciaret,

Borbonium & socios omnes qui secum desciverant, in int m H grum

rsas. Foedis cum Galla capti-

beratur a

captiuitate. Diuitiam by Gorale

66쪽

18 RERUM ANGL. ANNA L. Lib. i

grum restitueret. Eleon oram item Caesaris sororem, Lusitaniae Reginam in matrimonii duceret: & pecuniam Regi nostro sororique suae Mariae, oliso item Cardinali iam olim debitam, sed quam Caesar in se pendendam recesuerat, ne iacturam Iam stri facerent ex foedere cum Caesare inito ipse nunc totam persolveret. Ista omnia & alia nonnulla minoris momenti,ut Rex iam liberatus praestaret, non solum iuramento suo fides data est,

sed traditi etiam duo Regis filia prancilcus Delphinus & Henricus Dux Aurelianensis,ut obsides in Hispania manerent, dot ecissa fierent. Ac de caeteris quidem pactis statim ut regnum suum

attigit rata omnia Rex habuit. De Burgundia vero, causatus est aversam subditorum voluntatem, quos invitos a se non polia alienare dicebat. Convocata itaque omnium ducatus ordinum

' panegyri dum res sedulo tractentur; coram ipsis Caesaris legatis recitatur derepente publico praeconio foedus initum inter Regem nostrum, Gallum, Pontificem, Venetos, Helvetios & Fl rentinos, quod sacrum sindu S appellatum est, in quo praecipue'. cautum, ut Italia in libertatem, exteriS Omnibus expulsis, vindicaretur. Hac re illi vehementer perculsi, ubi de Burgundiae possessione adeunda quem in finem venerant θ parum spei suis peresse vident, in Hispaniam reversi, Caesari renuntiant, si redemptionis pretium pecunia numerata velit accipere, & obsides Iiberos Regios rωdere,a Rege persolutum iri, Mias conditiones' non accepturum. Siquidem quod ad fidem datam attinet, iuramenti religione per Pontificem Regem absolutum et se. Principibus Christianis his rebus intentis, Solymannus interim. Turca, Hungariam cum ingentibus copiis ingrelliis, Ludovi cum Regem, Caesaris sororium,fudit ceciditque & multo maximam Regni*artena in suam potestatem redegit. Hanc victori- . am non minus nostrorum temeritate quam suis viribus adeptus 3 ia , ... est. Hungari namque etsi hostibus comparati exercitum sane εὶ, a rea quam iguum haberent : tamen victorijs freti quas siepe antearia iis eX TurciS reportarant, Regi aetate iuveni persuaserunt, ut ne populorum suorum famam 4 militaris rei antiquam glariam obscuraret et auxilijs quae ex Transylvania veniebant non eXpectatis, hostibus obviam iret, & praelium etiam in patcntibus campis non detrectaret, in quibus Turcas ob ingentem equitum multiatudinem insuperabiles poterant videri. Consilia proinde temeritatem Di itig by Corale

67쪽

tatem atque imprudentiam exitus decIaravit. . Fusius exercitus ex u niversa Hungariae totius nobilitate & robore collectust ingens illorum strages facta, Rex ipse mulisque Regni proceres& summi Antistites interfecti, ac inter eos Tomoraeus Colo. censi, Arehiepiscopus consilii tam temerarij praecipuus suasor. . .

Hoc etiam tempore ridiculum quiddam accidit per Molsati am- Papatum bitionem, quod non putavi omittendum. De morte Clementis a is ML Papae sincertum undeὰ fama increbuerat, sed falsa. Cardinalissem nondum autem praedictus Pontificalis culminis adipiscen di cupiditate vacantem.

flagrantissima iamdudum incensus : Regi qui coniugij negotijs

constituendis desiderio non minori laborabat, omni ratione persuadere nititur,non aliam visa esse commodiorem,id quod tantopere cuperet essiciendi, quam si ipsum ad Papatum iam va- . cantem provehendum curaret. Id autem, annitente simul Gabiorum Rege de cuius voluntate non dubitabat tactu haud sore dissicile, autumabat. Stephanus quidam Gardinerus, homo impiger, eruditione magna & mentis vi incredibili plaeditus. legatum Regium tunc Romae agebat, ut matrimonium Priniscipis sui cum Catharina Hispana initum dirimendum curaret. Qua in re quanquam summae diligentiae nihil reliquum . faceret & Clemens Imperatori iniquior habereturr tamen haud aequis auribus eius rei mentio accepta est. Neque adduisci Pontifex aliqua ratione potuit, ut certi quippiam in eo negotio statueret et siue' quod receptum sibi ad gratiam Caesaris c si quando res posceret nollet omnino praecludi: siue

quod homo lentus maioris momenti nihil temere expedie-hat, aut sorte cui etiam euentus astipulatur quia e re sua putabat in longum trahi negotium illud et quanquam non desunt qui aliam adhuc causam afferunt, quod matrimonium illud legitime contractum existimarit, Vt in alterutram paristem iudicium serre non pollet, nisi aut iniuste facere, aut amicum offendere vellet. Rex igitur qui has procrastinationes molestissime serebat, siummopere veritus, ne si aliquis Caesari addictior Papa crearetur, voti nunquam compos redderetur, cum sub Clemente homine sibi c ut putabat amicissimo tam lente res suae procederent: omnibus neruiS in Idincumbere decrevit, ut hunc de quo nihil sibi non pollicebatur Clementi defuncto lassiciendum curaret. Mandata prin

68쪽

66 RERUM ANGL. ANNA L. Libi.

Is 2 . inde amplissima per Ueredarios ad OratDIenvsuum Gardine- rum misit, quibus praecepit ei, ut Caimn laci. alios pollicitationibus, alios largitionibus, GCS mims,alios denique verbis&rationibus in suam sententi map S redonaretur,nullumque non moueret lapidem ut huic re taesum daret. At ista tam accurata structura dicio citius collapsa est; utpote infirmo nisa fundamento et vix dum viam ingrello nuncise, vivere Cle- mentem cognitum est & Optima frui valetudiue.

'maevi. QEx το die mensis Maia Ciuitas Romana a copijs Catulli. tin a Barbo- Ianis capta per vim & direpta est, Duce Borbonio in ipsa op-- pugnatione occiso. Pontifex, Cardinales, Principum legati,& . alii proceres, cum in Hadriani molc vix aegre prusugissent,obis

sidionem aIiquandiu toler4bant. Desperato tandem auxilio, &deficientibus cibariis, Papa veritus ne in Germanorum manus

incideret, quibus se invisum sciebat, cum Principe Auraiigio qui Bolbonio desuncto suffectus iuerat θ paciscitur, uti ipse &Cardinales in eius fidem & potestatem venirent, qui in arce praedicta,firma septi custodia, captiui retenti sunt. Quanta

crudelitate ac. insolentia in captam ciuitasgm gralsati suerint milites, verbis vix potest explicari. Nam praeter horrendas lanienas, direptiones, libidines & devastationes, contumeliae ac ludibria genus nullum in Pontificem & Cardinales praetermissum fuit. Huiusce rei nuncius ad Regem cum pervenit Iesi dolorem is magnum prae se serebat, animo tamen suo intus laetabatur, occasionem sibi oblatam, qua Pontificem, taata . clade & contumelia in Caesarem irritatum, demereri, totumque suum facere se polle sperabat. Cardinalem proinde Ehoracen . sem ad Gallorum Regem amicum iam coniunctissimum miti qui quanto offendiculo toti ecclesiae Christianae ellit, quod uti-uS caput captiuitate premeretur, edoceret, remque sibi multis de causis nullo modo negligendam demonstraret. Circa initium Iulii Londino profectus est, habens in Comitatu suo so o. equites,interque eos nobiles permultos, Ar hiepiscopum Dublinetis m, Epilcopum Londinensem, Comitem Derbie sena, Barones, Sandi.m, Montaquilam & Hai cndonium, Equites

69쪽

MENRICUS OCTAVUS. qi

auteni auratos & primas's viro. Maguo nume O. G llorum isa γRagem Ambiani ostendit, habitisque ibidem multis collo. quiis, constituunt exercitum in Italiam communibus imponasis metere, quo Papa in libertatem vindicetur, &sacri patrimoni j legiones illi restituantur. Nd bulus Qxpeditionis suinpia Monetae . tus Rex noster roo. aureorum millia menititia pollicetur. Gallus, postquam Cardinalis redi)iset, milit in Angliam 3 oo oo. Annam Mommorentium praesectuti piaetorio, & Mareschal- Mommore lum qui pacta apud Regem nolirum firmaret, & cochleatum rius in An. torquem aureum, equestris Gallicanae dignitatis insigne, per 'adferret.Venit is in Angliam circiter medium menas Oct.bris,sae P.

multis primat nobilitatis viri S comitatus, Ioanne nempe Belia mandum.

luto Epis po Batonensi postea Cardinali Humerio Brionio,' inietque alios Martino Bellato historiae GaIlicae authore, qui hanc legationem his sere verbis describit. Douetiam appeI. Ientem plurimi Episcopi & nobiles a Rege missi honorifice ex . cipiunt& LMndinum deducunt, qua ex es tate obuiam illi prodeunt mille ducenti equites, qui eum ad aedes illi paratas prosequuntur, quae sunt in Episcopali palatio Londinensi. Post biduum, secundo flumine Tamili, lenunculis Grenvicum deportatur, qui locus est , passuum millia infra Londinum,

ubi rex crebro ἡomum habet. Illic a Rege dc Cardinale Ebo racensi maximo apparatu excipitur. Expositis apud Regem mandatis, dies plurimos tum Londini tum Gren vici prolixe acceptus ab Eboracetnsi, in domum quandam ducitur, quam paucis ante diebus is aedificarat, Io. mollia palsuum supra Lonis dinum ad Tamisim fluvium, cui nomen indiderat Ham-pton curiae. Eam paulo post Regi dono dedit,& hodie inter Regiarum praecipuas habetur Legatum ibi cum toto Combi tu per dicS ε. aut s. quibuscunque ratonibus fieri potuit splendidissime& lautissime tractat: Aulaeis ingentis pretii conclama ornabatur,& aureis argenteisque vasis pene innumerabilibus omni coilucebant. Lecti in suibus hospites soli decumberent litati iςruntur a M. iique sericis plerunque stragulis contectM Londinum reuersis, Rex Martinaliorum die in sua Grenvicina domo epulum praebet, omnium quae unquam

vidi inquit Bellatus sumptuosiffimum, siue fercula, sue personatorum hominum ludicra spectacula& comoedias spectes: . H 3 . In

70쪽

sari indicitur.

In ipsis comoediis Maria Regis filia aderat, quae & ipsa pirissonam agebat. Denique ubi Missae mysteria simul parrici

pantes, Rex suo, Mommorentius Regis sui nomine, in verba nuper sanciti foederis iurassent, muneribus amplissimo singulos Rex donauit & Mommorentium a se dimisit, qui Baio. nensem Episcopum apud eum, Regis sui Oratorem ad tumiadam societatem & amicitiam initam reliquit. Missi tum paulo postea in Galliam T. Bolenius Vicecomes Rupefortensis socer mox Regi futurus )&Ant. Brounius equeS auratus, ut illi una eum Episcopo Bathoniensi Io. Clerco qui Regium tum oratorem agebat ibidem P iuramentum a Gallo deposcerent de pactis nuper icti foederis non violandis, & summi apud nos equestris ordinis Garretia dicimus socium eum deticlararent. His rebus persectis, & firmissima cum Gallo pace usquequaque constabilita: Oratorem placet mittere ad Caesarem, Franciscusi Pomtrium Militem & cum eo Clarentium scecialem, ut manubiorum in praelio Papiense Collectorum partem dimidiam & Aurelianum Ducem Galliae Regis Ni-olum alterumnempe obsidum qui patris loco in Hispania relicti erant Regi suo in manus tradi postularenti quia comuniis hus utriusque auspicias id bellum gerebatur exercitum porro

iuberent ut ex Italia deduceret, neve CH a. I s'T I Vicario molestiam exhibendo Europae pacem soluS turbares, atque de trectantis neque enim imperata iacturum autumabant P hel- Ium protinus denuntiarent. Mandata illi sedulo exequuntur, cumque nihil obtineri pol se intelligerent ringressus ad Caesarem Clarensius una cum Caduceatore quodam Gallo, utriusque Regis nomine bellum indicunt: quo nuntio hilari fronte in speciem accepto alli, Venetorum item & Florentinorum oratores abeundi facultatem petentes in custodiam duci imperauit, donec quomodo cum suis legatis ageretur certior posset fieri. Harum rerum fama cum ad Regem nostrum permanaret, simul nuntiatum est sed sal o Polataium& Clarentium cum caeteris detineri, quod in uia fuit, ut legatus Caesarianus nescio cui traderetur alteruandu , donec intellecta tandem veritate, dimissus ' est. Potnietius autem domum incolumis reuersus, sub initium aestatis anni

proximi, sudore pestifero quo de morbo antea nonnihil

. . dictum

SEARCH

MENU NAVIGATION