Rerum Anglicarum Henrico 8. Eduuardo 6. et Maria regnantibus, annales F.H

발행: 1628년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

grassari incipientis. Et in convivio facta ab hospitibus menti- ,-

one actionis regiae in causa divortii, quae tot annos in Curia Romana pependerat in decisa * Ego vero miror inquit Cran-merus Regem potius doctissimos, qui usquam repetiri polliint, Theologos de h.e re non consuluiue, & illorum iudicia quorum multos habeat mundus quam Papa multis gradibus docti. ores in non sequutum. Hoc Cranmeri dictum quod sorte quasi fortuna effutierat illi confestim detulerunt ad Regem, qui amplexus illico, hic vero inquit in quisquis est, rem acu tetigit,& nomen authoris percontatus, iubet hominem accersi, laudatoque quod consilium dedisset utilissimum, quodque si ante annos s. sequutus suillet, iamc sic enim aiebat roo. millia librarum haberet in loculis, quas in hac lite Romae inutiliter expenderat et dat ipsit in mandatis, ut scripto libello, hoc suum

consilium rationibus undique conquisitis confirmet, sententiam interim sitam de causa controversa interponens. id ille cumsecisset prompte, legatum eum Romam destinat cum Bolento Annae patre illoniae Comite nuper creato Carno, St. hesteio, Benetto,legum Doctoribus &alijs. Hic liber ad Pontificem deserendus traditus est,& simul imperatum, ut ad diseputationem Pontificios provocarent,in qua libri argumentum tuerentur, quo nimirum, sacrae scripturae, antiquorum item patrum &con siliorum authoritate probatum dicerent, non licere cuiquam fratris relictam ducere, neque las esse Pontifici per quaml1bet dispensationem huiusmodi matrimonij copiam facere. Quod postquam ii fecissent, consilium Regis tum erat, . omnium per Europam Academiarum sententias exquirere de haerer atque si ab illis suum matrimonium prius initum damnatum comperisset, ad secundas nuptias Papa quantumvis invito &refragante J protinus convolare. Cum vero ad hoc quod parabatur magnopere conducere videretur Galli amici. Otia, liberalitate praedicta hominem demereri decrevit. Legati igitur Romam prout constitutum erat profecti sunt , ubi postquam auditi, promitum disceptationem, de die in diem

prolatatam, tam diu expectarunt, ut tandem tempus ibi loci frustra teri animadverterent a domum omnes discellerunt,praeis ter unum Cran merum, qui Caesarem petere iussissest in Ge mania degentem, cum iisdem mandatis quae ad Pontificem

L 3 antea

Di iti so

92쪽

8s . RERUM ANGL. ANNA L. Lib. r.

antea detulerat. Ibi homo dc bonus & eruditus, sed in eausam Lutheri hue usque iniquior, dum apud doctissimos tam Protestantium quam Pontificiorum causam regiam probare nititur, semina putatur hautii se illius doctrinae, quam postea apertis quodaiunt θ ulnis amplexu , cum annos 2o. Cantuariis ensis suisset Archiepiscopus morte luit crudelissima impositus rogo& vivus crematus. Hic ita provinciam demandatam dum obit strenue, cum Langaeo Galli legato Rex agit sedulo iut pro ea qua gratia & authoritate valeret apud eruditos in scholis Galliat,Germaniae& Italiae, sententias eorum eliceret de coniugio suo et id quod ab eo affatim praestitum est, impetratis non sine Angelorum ut quidam loquitur Anglicorum mini. stello diplomatis, a Lutetiana &alijs Galliae Academiis, Pa. piensi item, Pataviensi, Bononiensi, & nonnullis alijs, in qui. hus singulis pronuntiatum est, Papae cui in leges divina nihil tutis sit nefas esse concedere, ut frater statris defuncti vxorem ducat, cum apertis sacrae paginae verbis id prohibeatur. Sub finem istius anni, Decembri videlicet g. tres nobiles & ea gregios viros, novis honorum titulis Rex insignivit: Thomas Bolanius Uicecomes Rupesortius & Regis mox socer futurus Comes creatus est Wiltoniensis et Rob.etiam Rallivius Uicte mes ritε. Walterus, ex nobilissima Fire Walterorum familia mriundus, Suisextae Comes renuntiatus, cui in eo honore sucis cesserunt, filius Thomas, nepotes primo Thomas, nuper Eligabethae Reginae a cubiculis ) deinde Henricus frater eius, ac tandem Robertus qui nunc vivit praedicti Henrici filius. Geoorgius porro Baro Hastinous IIuntingdoniae comitatu auctus

est, quem filio reliquit Francisco patri Henrici ac Georgii quotum ille decessit, iste honoris fraterni haeres eum ad Henricum transmisiit ex filio Francisco ante patrem deis functo nepotem.

aistia in vera

na iam comvertituri

i OvvM CH casTI Domini Testamentum Gulae,mus quidam Tindallus nuper in vernacuIum Anglicum converterat, Sc Aniuerpiae typis excusa exemplaria, in Anglia clanculum evulganda curaverat, id quod Episcopos& caet

i ' ros Dissilire

93쪽

ros e clero Pontificiae praesertim do nar addictiores γGsime habuit, mendis quippe dicebant & erroribus infinitis

scatere eam transsationem, & in prologis alibsque multa saerae Doctrinae contraria contineri. Rex vero qui Papae insensissimus iugum Romanum iam primo quoquo tempore ex

cutiendum decreuerat, hac de re conquerentes admonuit, ut mendas repurgarent, neque supprimere conarentur opus vistilissimum, & ad detegendas fraudes Pontificis Romanis cuius onus tyrannidis principibus cunctis iam coeperat esse intolerandum P apprime necelsarium. Convocatis igitur Lὸja madepiseopis, & aliquot alijs e doctissimis regni sui viris, ne- ρή-.gotium illis dat nouam transationem edendi, quam & tuto & cum emolumento subditi sui legere valerent. Hoc etiavi anno, cum iterum adhuc placuisset pertentare, si forte missis

legatis & adiutante Gallo, aliquid aequi posset a Pontifiee

impetrare, Wiltoniensem Comitem, StokelIeium electum Londinensem,&Ed ardum Leum Eboracensem postsublatum Wolsteum) Archiepiscopum, in Italiam amandauit. Papam i

Bononiae cum offendissent congressurum modo ibidem cum Carolo Caesare, mandata exposuerunt, quibus mihil aliud responsum a Pontifice, quam Romam se reuersum daturum operam, ut secundum iussitiae normam cum Rege agatur. A maliud interim non habere quod statuat. Rex itaque qui blanditis nihil apud eum profici satis cernebat, ad vim conuersus. - πέος tm spublica praeconis voce per uniuersum regnum edici curavit -sub magna poena, ne quis subditorum suorum aliquid omisnino commercij haberet cum Pontifice Romano, neve ali- quid acciperent ab eo aut ad illum mitterent, praesertim pecuniarum, siue per Collybum ceu alia quavis ratione, tyrannum eum vocans & praedonem orbis terrarum, bellorum incentorem, & quovis potius alio nomine dignum quam Q. carij C H A. I s T i, quem titulum sibi haud bono iure & per. I IS. peram arrogauit. Mense haec Septembri. Paulo deinde poli t milli potentiam cleri iam valde opulenti retunderet, a quibus non . Maiam nihil sibi metuebat propter Pontificis authoritatem hoc modo conculcatam: vires eorum diminuere decreuit pecunia, eos quanta potuit emungendo, uniuersos itaque ad tribunal citatos eiusdem noxae reos faciendos curauit, cuius paulo ante

94쪽

88 RERUM ANGL. ANNA L. Lib. 1.

s3ι. Wollaum i nempe, quod Pontificiae authoritati paruissent , .

legatum Molsaeum agnoscentes, non expectato prius mandato regio. Clerus itaque Cantuariensis prouinciae in synodo conis gregatus, poenam iuxta leges irrogandam pecunia redimen- Rex oeetisse dam arbitrantes, centum librarum millia Regi pendenda de-e Tri. caput creverunt, modo pCenae praedictae eximerentur. ille vero h viviraturi non contentus, eo amplius poposcit, ut Ecclesiae Anglicanae se caput sub CHOs To) supremum declararent authois ritati cuicumque exoticae renuntiantes.Huic etiam postulati

oni quamuis aegre consensum est, ab utriusque provinciae Claro, & Eboracensibus imperatum super 84o.ut ij i8.lthra- . rum millia conficerent. Ita uniuerso Ciero Anglicano minis r 1884o. quod iacit aureorum Gallicorum millia serE ooo hoc unum peccatum constitit. si peccatum id dicendum est. cum certo sit certius, diplomate regio potestatem Mossaeo factam authoritatem legatinam exerceudL

ANNO CHRISTI as 3 r. REG. 23. DE publicis rebus hoc unicum habet hic annus memorabile, quod convocato summo regni consilio Partamentum appellamus ) lata lege, venia data est Iaicis, quorum plerique omnes, crimini ob quod tam grauiter nupermulctati sunt Clerici, obnoxii censebantur aut amneS.Multis porro disseruerunt in eodem coetu Morus Cancellarius &alii homines sacundi,de diplomatis Academiarum in quibus Matrimonium Regis cum Catharina Regina damnatum est,

prout antea retulimus. Hoc etiam fortauis memoratu non

em est indignum, Quod coquus quidam nomine Richardus p - Rosus, ollam in qua pulmentum coquebatur veneno inficiens, uniuersam fere familiam Episcopi Roffensis enecauit. ad numerum nempe r6. virorum. Episcopus ipse cuius praecipue caput petebatur eo forte die praeter consuetudinein pulmento abstinuit,& seruatus est. Ueneficus lebeti seruentis aquae impositus secundum poenam in lege quadam nuper sancita constitutam 2 pro atrocitate sceseris haudquaquam tapunitus videtur.

95쪽

m c v s T M a 3. Gulielmus. Narramus Archiepiscopus G. 'a- Cantuariensis mortem obiat: Cui defuncto substitui mis sereu, placuit Thomam Cranmerum in Germania tunc temporis viseevis negotia regia procurantem. Eum vero quominu elarissimae Cant.mar dignitatis fastigium aviduS laetusque conscenderet, res duae tuae. retardare videbantur ' Iuramentum Romano Pontifici prae- maumeris standum nouerat antequam Episcopalibus sacris posset inu non libant, tiari, laque tale, ut siluaconscientia suscipi non posse in- . rehiet Gligeret. Deinde metuebat valde istud tam abruptum ab 'patum authoritate Papali diuortium, quonam esset euasurum, Haud agnarus Regis ingenium violentum, mutationem tam repen- pit. tinam periculosam, aulamque cui nondum assueuerato uaudibus ac simulationibus plenam esse: Regiae voIuntati sibi necessario per omnia obsecundandum,&sicubi titubaret, tantae follicitati nunquam non adesse inuidiam, quae cadentem per praerupta praecipitem agat. His quidni adiiciamus quod uxore iam dudum orbatus,quam adolescens duxerat, pudellae cuiusdam amore irretitus tenebatur, haec erat neptis uxoris Osi-andri quam etiam secundo sibi connubio iungere omnimodo decreuerat, quamus gibus ecclesiasticis vetitum non ignoraret,aut sacerdotem inritum fieri, aut sacris quenquam initiari qui uxori quamuis defunctae aliam superduxisset.Haeeitaque perpendens secum, cum accerseretur a rege, ut primo quoque tempore domum rediret ad tantam dignitatem sibi iam paratam capessendam nectebat moras 3 vltra praestitutum tempus sex integros menses in Germania desidens 1 euentu. rum sperans, vi alius quispiam interea eum praesulatum in absentia sua praeriperet. Sed ea suerunt tunc tempora,vt n mo esset tanti muneris capax, qui lubricitatem loci non horreret: multi in alto collocati ad humiliora descendendi copiam ac facultatem vehementer exoptarent. Inter alios namque Thomas Morus Cancellarius Regem precibus assi- - . duis obtundere non desiat, donec abdicandi veniam impetr sita quod cum Maij i s. fecisset, Tho. Audietus eques id V munus sub alio nomine assequutus est, magni sigilli cussos re-M nuntiatus

96쪽

μα RERUM ANGL. ANNA L. Lib. t

nuntiatus Iuni1 4. sequenti. Cranmerus vero postquam No- rimbergae ducta clanculum uxore domum reuertillat, Regis importunitate omnes dissicultates peruincente, Archiepisco. pus Cantuariensis quantumvis inuitus & renitens factus est: Papa etiam per diploma suum electionem ratam habente. Nam cum ideo se dignitatem oblatam recusare diceret, quod Pontifici contra ius fasque Sacramento erat obstringendus, diploma Pontificium Regi tradicit in manus, nunquam fuit rum asseIens, ut ab alio quam ipso, qui caput estet ecclesiae Anglicanae, Episcopatum Anglicanum acciperet, aut iusiuranis dum aliquod authoritari regiae derogatorium praestaret. Huic tandem malo iurisperitorum ingenio remedium hoc inuentum est. vi protestantione nescio qua praevia caueret, ne

tuli urandum hujusmodi quod pro more suscipi oportebat . sibi iuranti quovismodo fraudi esset. Fastigium ita Archiepiscopale Cranmerus conscendit, tenuitque taliciter annos plus minus Io. donec rerum potita Maria Regina Catharinae modo repudiatae filia sede illa deturbatum virum innocentissimum, grauissimum, doctissimum,crudelitate inaudita flammis tradidit ustulandum, quod postea D Eo volente pluri-O-Gasto hus narrabitur. Interregem interea & Galli de foedere ad estis inum. huc arctiori percutiendo actum est, de quo ut transigeretur, colloquium placuit haberi. Octoris igitur undecimo Ca letum Rex transfretavit nobilium ingenti turba comitatus.

Inde decimo post die Boloniam proiectus, a Gallo & fili)s

eius medio in itinere exceptus, & post amicissimos complexus in Coenobium Boloniense deductus est, cuius partem dimidiam uterque tenuit. Totum ibi quatriduum Rex manis sit, & discedens Gallum cin cuius, comitatu praeter Regem Nauarrenum aliquot erant Duces & Cardinales, procerum magnus numerus,& caeterorum haud pauciores Iaoo. 2 C letum deduxit, emcipiente eos ad Sanioquebertum Duce Richmondano notho Regio, qui Boloniae cum patre non alluerat. Nullo deinde humanitatis ossicio praetermissio, post multOS congressus, Epulas utrobique lautissimas splendidit

simasque & periscesidis nostri honorem Nauarreno imperti. tum aut ut Gallici scriptores tradunt Duci Mommorentio& Chaboto Admirallo cochleati itidem torquis Noriolato

Dissilia

97쪽

& S uthsoleo ducibus: ita disteisum est, viamicitiam, quam

Caesareae potentiae metimunxerat, & morum utriusque principis mira congruentia firmauerat, sinceri amoris qui acule. os non sacile extrahendos facile infigit indicia pluiima ab utroque prodita indissolubilem S caeterorum omnium &suamet ipsorum opinione praeiliterint, prout reuera praestitissent, si priuati si fuissent, non deges, in quorum amicitijs vel eonciliandis vel conglutinandis non tam propriorum affectinam, quam publicae utilitatis ratio pondus habere debet. In eo congrelsu decretum est in primis de excercitu go. . millium bellatorum communi utriusque sumptu comscribendo, qui rem gereret aduersus Turcam Ungariam tune temporis devastantem ) donec mutuo consensu eae copiae dimitterentur. Haec palam: specioso scilicet praetextu, cum

copias Curcicas domum reuersas pro certo cognouissent. Illud enim vero unico reuera petitum est a Rege nostro, ut Gallum erga Pontificem non' optimὸ animatum onmino ab

eo alienaret. Grauissimam igitur querimonia 'primum i stituit, de iniuria quam sibi fieri in negotio diuortis contem

debat, totos sex annos dicens in cognitione illius eausae absumptos, & iam tandcm post varias ludificationes, eo adigera conari, ut aut ipse relicta regni administratione, Romam proficiscatur, aut in re tanti momenti procuratorem consti.

tuat, qui suo nomine sipso tam procul absente ) litem petis sequatur iniquissima plane ratione, & sine exemplo iniuria,

quaeque ad ipsum Gallum aliosque adeo omnes principes Chri ilianos pertineret. Consueuit se quippe . semper alios pomtifices in similibus negotiis ad Regum & Magnatum caesaseognoscendas Iudices ad ipsorum ditiones mittere . Exacti nes deinde intolerandas cominiscebatur, quibus Clarum &p pulum Anglicanum Papa indies expilabat, quibusque iugum semper graue, nemini iam amplius terendum reddiderat et haud dubitare sese inquiens, quin eadem avaritia etiam in Gallia graissetur. Quidni igitur expergiscantur iam tandem principes Christiani & viam ingrediantur a Germanis pulchre coimmonstratam, qua tyrannidem hanc excutiant Z optare proinde sese ut legatos ambo mittemit ad Papam, qui eum ad totius ecclesiaeconcilium quasi vadimonio denuntiato vocarent, ita , M a quae

98쪽

RERUM ANGE ANNA L. Libi.

quae praeter ius & sas per summam iniquitatem ipse ministri.

-- que sui perpetrarent, concilii authcntate& iudicio,emenda. ri atque reformari possent: vix ullam elia gentem Christi. anam alIerens, quae rapinis & expilationibus Romanensium obuiam itum non cupiat vehementer. His ita Gallus respondit, ut & verissima dici lateretur,&sibi tamen haud integrum esse ostenderet quae peterentur facere, quamuis pro fraterno in Regem amore,& ea qua patriam suam complecteretur

charitare ad dissicillima quaeque subeunda promptissimum se profiteretur. Sibi hercle non deesse de priuatis suis iniuriis con . querendi causam, cum & de sede Apostolica se semper optime

meritum recordetur, & de isto priuatim Papa, multis tamen. indicijs exploratum habere, eum parum benevolo erga se ais nimo esse: Nam & existimationem suam ipso coram grauitetia laesam nuperrime eo connivente, & millo non is pridem Episcopo Verulano ad HelvetioS 'necelsarios suos, occultis coitio nibu , , tum aliis rationibus,nihil non tentasse quo foedus,

quod illis secum interces Ierat, solveretur. Rapinas deinde &extortiones Pontificiorum in sua Gallia sigillatim commemorabat, indeque haec trala consequi se haud latere dicebat, . regnum suum pecunia exhauriri, subditorum opes ac Cleri inprimis P extet uarii sacra aedificia non instauraris egeno ut aequum esset. non alis & sibi, i q9ando usu venerit ut pecunia paulo grandiori opus sit, tributa imperanda multo quidem segnius pensitanda elle. Sibi nihilominus videri consutilius, anicquam ad vim aut minas descendatur, leniore alia via rem aggredi, ad quam occasionem nuper oblatam habuis.set: Petijsse namque non ita pridem. Papam per Grammontium Cardinalem, ut Niceae vel Avenione secum congrederetur: via si quod aequum ellat utriusque nomine non pollit impetrare, daturum postea operam, ut inuitus & nolens adigatur ad ea praestanda, quae iustis precibus non concessitIeti de Colloquio inter ipsos decretum, neque iginir aliud habere' quod in hoc negotio possit statuere, donec Pontificem coram, prout constitutum erat,conventilet. Hare ille congresis sua huius veram causam omnino reticens, quod vereretur, erares non probata, ab instituto cursu is eum reuocare conareis

tur. Animo cum esset erga Caesarem insensissimo, ut sibi subi

99쪽

dia eontra eum undique conquireret, Papam sibi concit are is 32 decrevit per assinitatem Catharinae Vrbini DucisIab ipsius pontificis neptis, quam plus quam semel in matrimonium eis Aabit is, dari petierat Henrico Aureliano filio suo iuniori; qui postea Akγὸli oregnavit. Papa vero cui aegre porsuasium est tantum honorem postra Gallia sibi habitum iri a rege potentissimo, Conditionem vero liben- Rὸo tissime acciperet, ut primo quoque tempore res conficeretur institit, & locum tempusque designari, ubi de haere inter i . sos coram transigeretur, id quod Avenione paulo post factum est, nuptias in praesentia Galli celebratis, & ipso Pontifice nup.

tialia verba nuncupante.

LYEx iovis morae pertaesus Rex, Boleniam suam Rex Rauia iam tandem IanuariI 1 F. duxit uxorem, sed clanculum, am daeis

de paucissimis testibus adhibitis. Paulo deinde postea publica Regni Comitia ad Nestmonastorium habita sunt, in quibus matrimonium Regis & Catharinae irritum & incestum pro nuntiatum est, lata lege, ne quis sub gravi mulcta Romam deinceps quacunque de causa provoc/ret, neve Catharinam ali. in .

quis R. ginam dicere aut alio nomine quam Walliae principis hia compellaret,& Arthuri Reli me, aut ut Icquimur Dotarii. I Huiusce porro legis vi & authoritate Archiepiscopus Cantua. UE

riensis Episcopis aliquot comitatus Duni abliam veniens sex millia passuum ab Antilla distantem, ubi Catharina tune temporis manebat, citandam eam curavit, ut coram se su mo iam causarum ecclesiasticarum in provincia Cantuariensi Iudice proxime post Regem) compareret, ad reddendam rationem quare coniugium inter Regem & ipsam haud rite ini ium non divelleretur protinus & lata sententia nefarium, impium, incestum, adeoque invalidum duudicaretur. Quibus illa pertinax in proposito per ministrum quendam suum respondit, coram summo Pontifice CHRIsTI in terris vi cario hanc causam indecisam adhuc pendere, neque Archi piscopum decere in alienam mellam falcem immitterer deis

cretum sibi Papae solius iudicio stare, neque alium Iudicem quemcumquese agnituram. Quindecim propterea dies contiis M 3 mros

100쪽

scitura

ς. RERUM ANGL. ANNA L. Lib. i.

nuOSuccata, cum non veniret, contumax pronuntiata, & in poenam contumaciae a Regi S thoro consuetudineque amoveniada decernitur. His ita peractis, Anna, iubente Rege, Regina praeconis voce per universum Regnum declarata in Uigilia Paschatis processit in publicum regijs Ornamentis induta: ac in sello Pentecostes sequenti coronata est, pompa qua nulla unq bam Reginarum splendidiori. Eius singula ut ne recense.

am, hoc nullo modo tacendum puto, quod inter arcus triumphales,qui pervicos Civitatis Londinentis ubi transitura eras magnifice passim extructi sunt, eorum vni quod mirum videri possit inscripti traduntur hi versiculi, a vate hercle haud is

quaquam vano editi, Regina Anna, paris Regis de sanguine natam. Et paries populis aurea seria tuis.

Placentae quoque i 'idem loci sparta seruntur inter promiscu.am plebem eod in carmine impressae. Sic Sicus antiquitatum nostrarum sedulus indagator, ego vero potius crediderim post partum Reginae haec carmina edita. Quandocunque vero id fuerit, qui mente perpenderit, secula illa vere aurea quibus Angliam nostram heavit huius Reginae filia per ΑΦ annos publicae Anglicanae gubernacula tenens, non aliunde quam ex ipsius Apollinis tripode hoc oraculum emanalle crediderit. Siquidem eo ipso tempore gravida quando coronata est regina praedicta, utero gestavit infantem, quam paucis postea mensibus enixa est Septembris videlicet die septimo) Grenoviei& secundum nomen aviae paternae EliZabetham nuncupavit. Haec suit Elizabetha illa, quae extinctiis postea fratre & sorore, successit in regno, quod ita moderata est, vi fieri non possit, quin nomen & gloria eius apud omnes posteros futura sit multo celeberrima. PONTIFEx vero Rom. de his rebus omnibus certior

factus, authoritatem lata lege in Anglia sibi abrogatam, Catha.rinam modo Reginam in ordinem redactam, Bolentam in . Thorum locumque eius admissam pro Regina se ferre, Supre mi Capitis in ecclesia Anglicana titulum Regem usuiPare, &Archiepiscopum Cantuariensem Pontificia munia cuncta obire, non ut legatum Pontificium, sed Angliae primatem, cui summam authoritatem ecclesiasticam per totam suam provin-

SEARCH

MENU NAVIGATION