장음표시 사용
701쪽
lue sententia : quorum uterque honestatem sic complectitur, ut Omnia , quae sine ea sint, longe et Petro ponenda censeat. Reliqui habere se videntur angustius ; enatant tamen : Epicurus, Hieronymus, et si qui sunt, qui desertum k illum Carneadem curent defendere. Nemo est enim eorum, quin bonorum animum putet esse iudicem , euinquo condocefaciat, ut ea, quae bona malave Videantur, possit Contemnere. Nam quae tibi Epicuri videtur, 4 eadem erit Hieronymi et Carneadis causa , et hercle omnium re liquorum. Quis enim Parum est Contra mortem, aut
dolorem paratus' XXXII. ordiamur ab eo, si placet, que in mollem, quem volupturium dicimus. Quid Τ is tibi mortem ne videtur, an dolorem timere 2 qui eum diem, quo moritur, beatum appellat, maxi in isque doloribus an
sectus , eos ipsos inventorum suorum memoria et vecordatione consulat: έ nec haec Sic agit, ut ex tempore quasi ei rutire videatur. De morte enim ita seniit, , ut, dissoluto animante, Sen Suria ex Stinctum Putet; quod autem sensu careat, nihil ad nos id iudicet pertinere. Item de dolore certa habet, quae sequatur; Cuius magnitudinem si brevitate consolatur,
longinquitatem lexitate. 7 Quid tandem isti grandilo-
702쪽
qui contra haec duo , quae maxime angunt, melius habent, quam Epicurus 7 An ad cetera , quae mala putantur, non et Epicurus , et reliqui philosophi satis parati videntur 2 Quis non paupertatem extimescit7 Neque tamen quisquam philosophorum. λ Hic vero ipse quam Parvo est contentus Nemo de tenui victu plura dixit. Etenim quae res pecuniae cupiditatem asserunt, ut amori, ut ambitioni, ut quotidianis sumptibus copiae suppetant; quum procul ab iis omnibus rebus absit, cur pecuniam magnopere desideret , vel potius cur curet omnino An Scythes Anacharsis potuit pro nihil O pecuniam ducere ; nostrates philosophi sacere 4 non potuerunt 2 4 1llius epistola sertur his verbis: Anacharsis Hannoni salutem. Mihi amistui est, Scythicum tegmen ; calciamentum, solorum Callum; Cubile, terna; μα amentum , fames; lacte , c eo, came υ cor. Quiane ut ad quietum me licet venias. Munera aut ista , quibus es delectatus, uel ciuibus tuis, pel diis immortalibus dona. si omnes sere philosophi omnium
Davi, e Naa. edidit Qui tandem - melius se hasent. 2 Supple eam raetimescia. 3 Iia Davἱs. Wol . ut est in Reg. Eliens. Petretis. Med. vulgo politis
glossa suspectum uncis inelusit D visius.
stinus IIistor. II, 2r Lanae ita tistis ae instrum igno ris ... Petit a ferinis avi rinis in αν. Quod usitatum nune quoque Tartaris, qui ad Orientem ineolunt. Ilesyehius, Σακυνδακη , suis δυμα Σκυθικόν. BuBE .
703쪽
disciplinarum , nisi quos a recta ratione natura vitiosa detorsisset. eodem hoc animo esse potuerunt. Socrates, in pompa quum magna vis auri argentique ferretur, Quam multa mon desidero I inquit. Xenocrates, quum legati ab Alexandro quinquaginta ei talenta attulissent . quae erat pecunia temporibus illis, Athenis praesertim , maxima, abduxit Iegatos ad coenam in Academiam; iis apposuit tantum, quod satis esset, nullo apparatu. Quum postridie rogarent cum . cui numerari iuberet: Quid 2 ὐos hesterna, inquit, coenula non intellexistis, me Pecunia non egero p Quos quum tristiores vidisset, xxx minas accepit, ne uspernari regis liberalitatem videretur. At
uoco Diogenes liberius , ut Cynicus , Alexandro roganti , ut diceret, si quid opus esset, Nuru iidem Paullulum , inquit , a sole. Ossecerat videlicet apri canti. Et hic quidem disputare solebat, quanto rogem Persarum vita sortunaque superaret. Sihi nihil deesse; illi nihil satis unquam fore; se eius voluptates non desiderare, quibus nunquam satiari ille posset ; suas eum consequi nullo modo posse. XXXIII. Vides, credo, ut Epicurus cupiditatum genera diviserit, non nimis fortasse subtiliter, utiliter tamen: Partim eSSe naturales et necessarias ; partim naturales , Et non necesSarias; partim neutrum enecessarias satiari Posse paene nihilo; divitias enim naturae parabiles esse ; Secundum autem genus Cupiditatum , nec ad potiendum difficile esse censet, nec vero ad carendum; tertias. quod essent plane
inanes, neque necessitatem modo,' sed ne naturam
quidem attingerent, funditus eiiciendas putavit. Hoc
) Lambin . egi volebat neque nori
necessitatem modo vel neque modo non neeessitatem. Sed prior negatio retie
704쪽
loco multa ah Epicureis disputantur, eaeque voluptates singulati in ex te uuantur : quarum genera non contemnunt; non quaerunt' tamen copiam. Νam et Obscoenus voluptates, de quibus multa ab illis hubetur Ocatio, faciles, Communes, in medio sitas esse dicunt: easque si natura requirat, non genere , nulloco, aut ordine , sed forma, aetate, figura metieu
das putant; ab iisque abstinere minime esse dissicile. si aut valitudo, aut Osticium, aut tam a Postulet: Omninoque genus hoc voluptatum Optabile esse , si non obsit; prodesse nunquam. Totumque hoc da voluptate sic ille praecipit, ut voluptatem ipsam Per se, quia volu Ptas Sit, semper optandum cxpetendamque putet; eademque ratione dolorem ob id ipsum . quia dolor sit, semper esse fugiendum.
Itaque hac usurum compensatione sapientem , ut voluptatem sugiat, si ea maiorem dolorem cllectui usit, et dolorem suscipiat, maiorem esticientem voluptatem ; Oniniaque iucunda, quamquam Sensu COP
pocis iudicentur, ad animum referri tamen. Quocirca corpus gaudere tam diu , dum praesentem sentiat δvoluptatem ; animum et praesentem percipere paritur
cum Corpore. et Prospicere venientem , nec praeteritam praeterfluere sinere. Ila perpetuas et contextas voluptates in sapiente fore Semper, quum exspectatio speratarum voluptatum percepturum memoriae iungeretur. 4XXXIV. Atque his similia ad victum etiam transferuntur, extenuanturque magnificentia et sumptus epularum, quod parvo cultu natura contenta sit.
si Negandi parti iam vulari hiermissam addendam esse vidii Benit. 2 Beele sic Dacis. e Iiss. comis pluribus. Vulgo PraecePit. 3) Sie rescribendum esse , iderunt Benileius, Dauis. Bulier. Ern. Vulgo
705쪽
7OO TVSCVL. DISPvTATIONUM Etenim quis hoc non videt, desideriis ista condirio innia 3 Darius in fuga, quum aquam turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit unquam se bibisse iucundius: nunquam videlicet sitiens hiberat. Nec esuriens Ptolemaeus ederat; cui quum peragranti Aegyptum, comitibus non consecutis, cibarius in casa panis datus esset, nihil visum est illo pane iucundius. Socratem serunt, quum usque ad vesperum contentius ambularet, quaesitumque esset ex eo, quare id saceret, respondiSSe, Se, quo melius coenaret, opsonare ambulando famem. Quid 2 victum Lacedaemoniorum in philitiis nonne videmus 3 ubi quum tyrannus coenavisset Dionysius, negavit se iure illo nigro, quod coenae Caput erat, delectatum. Tum is, qui illa coxerat: Minime mirum ; condimenta enim desue Punt. Quae tandem, inquit ille 2 Labor
in venatu, sudor, Cursus ad Eurotam, sames, sitis; his enim rebus Lacedaemoniorum epulae condiuntur. Atque hoc non ex hominum more solum, sed etiam
ex bestiis intelligi potest, quae, ut quidquid obiectum
est, quod modo a natura non sit alienum, eo contentae non quaerunt amplius. Civitates quaedam universae, more doctae, parsimonia delectantur, ut de Lacedaemoniis paullo ante diximus. Persarum a Xenophonte victus exponitur et quos negat ad panem adhibere quid quain, praeter nasturtium. Quamquam, si quaedam etiam suaviora natura desideret, quam in ulla ex terra urboribusque gignuntur, tum copia facili, a tuiti suavitate Praestantia 2 Adde siccitatem,
706쪽
quae consequitur hanc continentiam in victu; adde integritatem valitudinis. Conser sudantes, ru Ctantes, resertos epulis, tanquam opimos boves: tum intelliges, qui voluptatem maxime Sequantur, eos minime Consequi; iucunditatemque victus esse in desiderio, non in satietate. XXXV. Timotheum , clarum hominem Athenis, et principem civitatis, sertint, quum coenavisset apud Platonem, eoque convivio admodum delectatus esset, vidissetque eum postridie, dixisse : re Vestrae quidem coenae non solum in praesentia , sed etiam postero
die iucundae sunt. is Quid , quod ne mente quidem recte uti possumus, multo cibo et potione completi Est praeclara epistola Platonis ad Dionis propinquos; in qua scriptum est his sere verbis: Quo Prum, oct-nissem , otia illa beata, quae ferebatur, Plena Italicarum Syracusia mine mensarum, nullo modo
mihi Hacuit: bis in die saturum seni, nec unquam
Pernoctare solum; ceteraque, quae comitantur huic vitae , in qua sapiens nemo si ictur unquam , mΟ-deratus uero multo minus. Quae enim natura tam
mirataliter temperari potest γλ Quo modo igitur iucunda vita potest esse, a qua absi prudentia , absit moderatio 7 Ex quo Sardanapali, opulentissimi Syriae' regis, error agnoscitur , qui incidi iussit in busto ,
707쪽
IIaec habeo , quae edi, quaeque exsaturata libido Hausit: at illa iacent multa, et Praeclara relicta.
Quid aliud, inquit Aristoteles, in boois snon in
imi se ulcro inscriberes Z ΙΙaec habere se mortuum dicit, quae ne vivus quidem diutius habebat . quam fruebatur. Cur igitur divitiae desiderentur aut ubi paupertas beatos esse non sinat 3 signis , credo, tabulis . ludis. Si quis est, qui his delecto. tuo , nonne melius tenues homines fruuntur, quam illi, qui his abundant 7 Est enim earum omnium rerum in nostra urbe summa in publico copia. Quae
quum in sua rura Venerunt. Quos tamen pungit aliquid. quum, illa unde habeant, recordantur. Dies deficiat, si velim paupertatis causam defendere. Aperta enim res est, et quotidie nos ipsa natura admonet, quam paucis, quam Parvis rebus egeat, quam ilibus. XXXVI. Num igitur ignobilitas, aut humilitas , aut etiam popularis offensio sapientem beatum esse prohibebit 7 Vide, ne plus commendatio in vulgus, et haec, quae expetitur, gloria molestiae habeat , quam voluptatis. Levi ulus Sane noster ε Demosthenes , qui illo susurro delectari se dicebat aquam serentis mulierculae, ut mos in Graecia est, insusurrantisque alteri, Hic est illo Demosthenes. Quid hoe levius' At quantus oratori Sed apud alios loqui videlicet didicerat, non multum ipse secum. Intelligen-
708쪽
dum est igitur, nec gloriam popularem ipsam per sese expetendam , nec ignobilitatem extimescendam. Veni Athenas, inquit Democritus; neque me quisquam agnouit. Constantem hominem et gravem l qui glorietur, a gloria se afuisse. An tibicines, iique qui fidibus utuntur, suo, non multitudinis arbitrio,
Cantus numerosque moderantur: vir sapiens, multo arte maiore praeditus, non, quid Verissimum sit,
sed quid velit vulgus , exquiret 8 An quidquam stul
tius, quam, quos singulos, sicut operarios barbarosque Contemnas, eos esse aliquid putare universos ZIlle vero nostras ambitiones I vitatesque contemnet, honoresque populi, etiam ultro delatos, repudiabit: nos autem eos nescimus, antequam poenitere coepit, contemnere. Est apud Heraclitum physicum de principe Ephesiorum Hermodoro: mirersos, ait, 'hesios ram morte multandos, quod, quum ciuitate expellerent Hermodorum, ita locuti sint : Nemo Ast nobis unus excellat; sin quis exstiteris, alio in loco , et apud alios sit. λ An hoc non ita sit omni in populo7 nonne omnem exsuperantiam virtutis oderunt7 Quid Aristides malo enim Graecorum, quam nOStra Pr ferro nonne ob eam causam expulsus est patria, quod praeter modum iustus esset Quantis igitu molestiis vacant, qui nihil omnino cum populo con-t aliunt3 Quid est enim dulcius otio literato 3 Ιis dico Iiteris, quibus infinitatem rerum atque naturae, et in hoc ipso mundo caelum, terras, maria cognOScimus.
709쪽
XXXVH. Contempto igitur honore , Contempta etiam pecunia, quid relinquitur, quod extimescendum sit 8 Exsilium, credo, quod in maximis malis ducitur. Id si propter alienam et offensam populi voluntatem
malum est; quam Sit ea contemnenda, paullo antes dictum est. Sin abesse patria miserum est; senae miserorum provinciae sunt; ex quibus admodum pauci in patriam revertuntur. - At multantur honis exsules. - Quid tum 7 parumne multa de toleranda paupertate dicuntur 3 Iam vero exsilium, si rei naturam , non ignominiam nominis quaerimus, quantum
demum λ a perpetua peregrinatione dissert in qua aetates suas philosophi nobilissimi consumpserunt. Xenocrates, Crantor, Arcesilas, Lacydes, Aristoteles , Theophrastus, Zeno, Cleanthes , Chi ippus , Antipater, Carneades, Panaetius, Clitomachus. Philo, Antiochus , Posidonius , innumerabiles alii: qui semel egressi, numquam domum revertere. At enim non sine ignominia ' ' assicere sapientem .a De sapiente enim haec omnis oratio est, cui iure id accidere non possit. Nam iure exsulantem consolari non oportet. Postremo ad omnes casus facillima ratio est eorum, qui ad voluptatem ea reserunt, quae sequuntur in vita; ut, quocumque haec loco suppeditet, 'ibi beate queant vivere. Itaque ad omnem rationem Teucri vox accommodari potest, '
Patria est, ubicumque est bene. i) Sie navis. auctore Benile .
3 eua mendosus. Manui. coni. At enim non atria ignominia. Ignominia Q. poteris sapi tilem Buherius eo ieeit . At enim sie nec ignominia asseere poterit sapientem η, quam corii prope meliorem Mauultl eonieetiara I. V. Leelero arbitratur. Εn. P. --Εgo loeum sie eo liluendum putors At enim non sine ignominia ... asinistine sapientem' a NE D. Ila Davis. e Mas. Vulgo suppa ditent.
710쪽
Socrates quidem quum rogaretur, cuiatem se esse diceret, Mundareum, inquit. Totius enim mundi se
incolam et civem arbitrabatur. Quid T. Albucius Inonne animo aequissimo Athenis exsul philosophabatur 2 cui tamen illud ipsum non accidisset, si in
re publica quiescens Epicuri legibus paruisset. Qui
enim beatior Epicurus, quod in patria vivebat, quam quod Athenis Metrodocus 2 aut Plato Xenocratem vincebat, aut Polemo Arcesilam, quo esset beatior Quanti vero ista civitas aestimanda est, ex qua boni sapientesque pelluntur 7 Demaratus quidem, . Tarquinii, regis nostri, Pater, tyrannum Cypselum quod ferre non poterat. sugit Tarquinios Corintho , et ibi
suas fortunas constituit, ac liberos procreavit. Num stulte anteposuit exsilii libertatem domesticae servituti 'XXXVIII. Iam vero motus animi, sollicitudines aegritudinesque oblivione leniuntur, traductis animis ad voluptatem. Non sine causa igitur Epicurus ausus est dicere, semper in Pluribus bonis esse sapientem , quia semper sit in voluptatibus. Ex quoessici putat ille, quod quaerimus, ut Sapiens Semper
beatus sit. - Etiamne, si sensibus carebit oculorum, si aurium 8 - Etiam : nam ista ipsa contemnit. Primum enim, horribilis ista caecitas quibus tandem caret voluptatibus 7 quum quidam etiam disputent, Ceteras voluptates in ipsis habitare sensibus; quae autem adspectu percipiantur, ea non versari in oculorum ulla iucunditate: ut ea, quae gustemus, Ollaciamus , tractemus, audiamus, in ea ipsa, ubi sentimus, parte versentur; in oculis tale nihil sit: animus accipit, quae videmus. Animo autem mullis modis variisque deirctari licet, etiam si non adhibeatur adspectuS.