장음표시 사용
691쪽
in qua inerat sphaerae figura et cylindri. Atque ego statim Suracusanis erant autem principes mecum dixi, me illud ipsum arbitrari esse, quod quaererem.
Immissi cum salcibus multi purgarunt et aperuerunt Iocum. Quo quum paten olus esset aditus, ad ad vomsam basim accessimus. Apparebat epigramma , exesis posterioribus partibus versiculorum, dimidiatis sere. Ita nobilissima Graeciae civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab homine Arpinate didicisset. Sed redeat, unde aberravit, oratio. Quis est omnium, modo cum Musis, id est, cum humanitate et Cum doctrina habeat aliquod commercium , qui se non hunc mathematicum malit, quam illum tyrannum 2 Si vitae modum actionemque quaerimus: alterius mens rationibus agitandis exquirendisque alebatur, cum oblectatione solertiae; qui est unus suavissimus Pastus animorum I alterius in caede et iniuriis, cum et diurno et nocturno metii. Age, Confer Democritum, Pythagoram, Anaxagoram. Quae regna, quas opes studiis eorum et delectationibus antepones 7 Etenim quae pars optima est in homine, in ea situm esse necesse est illud, quod quaeris, optimum. Quid est autem in homine sagaci ac bona mente melius 7 Eius bono fruendum est igitur, si beati esse volumus. Bonum autem mentis est virtus. Ergo hae beatam vitam contineri necesse est. Hinc omnia, quae
Pulchra, honesta, praeclara sunt ut supra dixi; sed dicendum idem illud paullo uberius videtur , plena gaudiorum sunt. Ex perpetuis autem plenisque
Quaerimus dei it Da vis. auctore Benileio.
692쪽
gaudiis quum perspicuum sit vitam beatam exsistere,
Sequitur, ut ea exsistat ex honestate.
XXIV. Sed ne verbis solum attingamus ea, quaU Olumus ostendere, proponenda quaedam quasi mo- Ventia sunt, quae nos magis ad cognitionem intelligentiamque convertant. Sumatur enim nobis quidam praestans vir optimis artibus , isque animo Parumperet cogitatione fingatur. Primum ingenio eximio sit necesse est; tardis enim mentibus virtus non facile comitatur: deinde ad investigandam veritatem studio incitato. Ex quo triplex ille animi seius exsistet: unus in cognitione rerum positus, et in explicatione naturae; alter in descriptione expetendarum fugiendarumve rerum; tertius in iudicando, quid cuique rei sit consequens, quid repugnans: in quo inest omnis tum subtilitas disserendi, tum veritas iudicandi. Quo tandem igitur gaudio assici necesse est
sapientis animum , cum his habitantem pernoctantemque curis 2 ut , quum totius mundi motus conversionesque perspexerit, sideraque viderit innumerabilia caelo inhaerentia cum eius ipsius motu congruere certis insxa sedibus ; septem alia Suos quaeque tenere cursus, multum inter se aut altitudine aut humilitate distantia, quorum vagi motuS rata tamen et certa sui cursus spatia definiant2 Ηorum nimirum adspectus impulit illos veteres et admonuit, ut plura quaererent. Inde est indagatio nata
initiorum, et tamquam seminum, unde essent omnia orta, generata, Concreta; quaeque cuiusque generis
vel inanimi, vel animantis, vel muti, vel loquentis origo, quae vita, qui interitus, quaeque ex, alio in
693쪽
TVSCVL. DISPUTATIO Nurialiud vicissitudo atque mutatio; unde terra, et quibus librata ponderibus, quibus cavernis maria sustineantur; η in qua omnia. delata gravitate, modi uinmundi locum Semper expetant, qui est idem in silanus
in rotundo. XXV. IIaec tractanti animo . Et noctag et dies co
gitanti, exsistit illa a deo Delphis praecepta cognitio,
ut ipsa se mens agnoscat, Coniunctamque cum divina mente se sentiat; ex quo insatiabili gaudio completur. 4 Ipsa enim cogitatio de vi et Datura deorum, studium incendit illius aeternitatis imitandae , 4 neque se in bDevitate vitae collocatam , putat, quum rerum causas alias ex aliis aptas, et necessitate nexus videt: quibus ab aeterno tempore si uentibus in aeternum , Tatio tamen mensque moderatur. Haec ille intuens atque suspiciens, vel potius omnes partes orasque circumspiciens , quanta rursus animi tranquilli lato humana et citeriora considerati Hinc illa cognitio virtutis exsistit; essiorescunt genera Partesque virtutum; invenitur, quid sit, quod natura spectet extremum in honis, quod si in malis ultimum . quo reserenda sint ossicia. quae degendae aetatis ratio deligenda. Quibus et talibus rebus exquisitis, hoc vel maxime essicitur , quod hae disputatione agimus, ut
virtus ad beate vivendum sit se ipsa Contenta. .Sequitur tertia , quae Per omnes partes sapientiae manat et landitur, quae rem desinit, genera dispertit,
id ad hominem reseratur. Sed reser iur ad verba tit lasa se mens agnos α
694쪽
sequentia adiungit, persecta concludit, vera et salsa diiudicat, disserendi ratio et scientia. Ex qua quia in summa utilitas exsistit ad res ponderandas , tum ma-Xime ingenua delectatio, et digna sapientia. Sed haec otii. Transeat idem iste sapiens ad rem publicam tuendam. Quid eo possit esse praestantius , quum λprudentia utilitatem civium ce enat, iustitia nihil in suam domum inde derivet, reliquis utatur tot tam variisque virtutibus 7 Adiunge fructum amicitiarum :in quo doctis positum est tum consilium omnis vitae
consentiens et paene Conspirans , tum summa iucun
ditas ct quotidiano cultu atque victu. Quid haec tandem vita deside cat, quo sit beatior 3 cui resertae tot tantisque gaudiis fortuna ipsa cedat ne desse est. Quod si gaudere talibus bonis animi, id est virtutibus, beatum est, omnesque sapientes iis gaudiis perfruuntur;
omnes eos confiteri beatos esse, neceSSE E St.
XXVI. A. Etiamne in cruciatu atque tormentis 3 M. An tu me in viola puta has, aut in rosa dicere' an Epicuro, qui tantummodo i induit personam phil sophi , et si hi hoc nomen inscripsit, dicere licebit quod quidem . ut habet se res, β me tamen Pint dente dicit : e Nullum sapienti esse tempus. ol si urn tur , torqueatur, Secetur, quin possit exclamare, quam Pro nihilo puto I ra quum Praesertim omne malum doloro definiat, honum voluptate. haec noStrahonesta, turpia irrideat. dicatque . nos in vocibus Occupatos, inanes SO nos standere ; neque quidquam
Abstraelum pro eoneret . Urias;tii Ms. sapiente, quod ei reelius videbatur. T.
vii Davisius, quo/ abest a quibusdam velt. libris, idque melius ahesse Lambitius et Fabrielua statuerunt. 3) Vulgo mi rei refertae, in qu
v. rei auctoritate e d. Petrens expunxit Ernesii. eui assensus est Wolsitis
53 Per se , nulla eius principἰorum ratione habita. N.
695쪽
69o TVACVL. DIsPUT TIONUM ad nos pertinere, nisi quod aut laeve, aut asperum in corpore sentiatur. Huie ergo. ut dixi, non multum disserenti a iudicio ferarum, oblivisci licebit sui3 et
tum fortunam contemnere, quum sit omne et bonum eius et malum in potestate sortunae, tum dicere, se beatum in summo cruciatu atque tormentis , quum constituerit, non modo summum malum esse dolorem , sed etiam solum 7 Nec vero illa sibi remedia comparavit ad tolerandum dolorem , firmitatem animi, turpitudinis vere undiam, exercitationem Coninsuetudinemque patiendi, praecepta sortitudinis, duritiam virilem, sed una se dicit recordatione acqui scere praeterituru' voluptatum: ut, Si quis aestuans , quum vim caloris non iacile patiatur, recordari velit, se aliquando in arpinati nostro gelidis fluminibus circum susum fuisse. Νon enim video , quo modo sedare possint mala praesentia Praeteritae voluptates. Sed quum is dicat, semper beatum esse Sapientem,
cui dicere hoc, si sibi constare vellet, non liceret; quidnam iaciendum est his , qui nihil expetendum , nihil in honis ducendum , quod honestate Careat, Existimant 2 Me quidem auctore, etiam Peripatetici veteresque Academici balbutire desinant aliquando ,
aperteque et clara voce audeant dicere, beatam vitam in Phalaridis taurum descensuram.
XXVII. Sint enim tria genera bonorum rix iam a laqueis Stoicorum, quibus usum me pluribus, quam soleo, intelligo , recedamus , sint sane illa
genera bonorum, dum corporis et externa iaceant humi, et tantummodo, quia sumenda sint, a P Pellentur bona : alia autem illa divina longe lateque se pandant, caelumque contingant; ea qui adeptus sit,
Q iano Ma. Reg. Leid. quod prae- Parlieulam M eieceriint Lambis. Da. seri Ruber. vis. uneis inclusit Volcco Vulgo tiu ea qui ademtis sit.
696쪽
cur eum beatum modo, et non beatissim iam etiam dixerim2 Dolorem vero sapiens extimescet 2 Is enim
huic maxime sententiae repugnat. Nam Contra mortem n OStram, atque nostrorum, Contraque negritudinem et reliquas animi perturbationes satis esse videmur superiorum dierum disputationibus armati et phrati. Dolor esse videtur acerrimus virtuti adversa rius. Is ardentes saces intentat; is sortitudinem , ma-guitudinem animi, patientiam se debilitaturum, minatur. Huic igitur succum het virtus 2 huic beata sapientis et constantis viri vita cedet 2 Quam turpe, o dii bonit Pueri Spartiatae non ingemiscunt verberum dolore Ianiati. Odolescentium gregra Lacedaemon μ ν vidimus ipsi, incredibili contentione Certantes pugnis, calcibus, unguibus, morsu denique, quum exanimarentur prius, quam se victos saterentur, Quae barbaria India vastior, aut agrestior 8 in ea tamen gente primum ii, qui sapientes habentur, nudi aetn-lem agunt, Et Caucasi nives hiemalemque vim perserunt sine dolore; quumque ad flammam se applica erunt, sine gemitu aduruntur. Mulieres vero in
certamen iudiciumque veniunt , quam plurimum ille dilexerit: plures enim singulis solent esse NH-ptae. Quae est victrix, ea laeta , prosequentibus Suis, una cum viro in rogum imponit tir: illa victa moesta discedit. β Nunquam naturam mos vinceret;
addendum erat, ne quis mulieres de uxoribus Gymnosophistarum aeciperet. 49 Sie Davἱs. e e d. Reg. et Pith. Vulgo mitis Dia. 5) Davis. anotore Benilein rγν fuit aliae Dietae moestiae discedunt.
697쪽
est enim semper invicta. Sed nos umbris, deliciis, otio, languore, desidia animum in cimus; opinionibus maloque more delinitum mollivimus. Aegyptiorum morem quis ignorat 3 quorum imbutae mentes pravitatis erroribus quamvis carnificinam prius subierint, quam ibim aut aspidem, aut selem, aut ennem,u ut Crocodilum violent: quorum etiam si imprudentes quippiam secerint. poenam nullam recusent. De hominibus loquor. Quid hestiae 2 non frigus, non famem, non montivagos atque silvestres cursus lustrationesque patiuntur 7 non pro suo partu ita propugnant, Ut vulnera excipiant, nullos impetus, nullos ictus reformident 8 omiti O. quae perserant, quaeque patiantur ambitiosi, honoris causa; laudis studiosi, gloriae gratia; amore incensi. cnpiditatis. Plena vita exemplorum est. Sed adhibeat oratio modum, et redeat illuc , unde deflexit. XXVIII. Dabit, dabit, inquam, se in tormenta vita beata; nec iustitium , temperantiam , in prii nisque sortitudinem animi. Patientiam Prosecuta, quum tortoris os viderit, consistet; virtutibusque omnibus sine ullo animi terrore ad cruciatam Prosectis. resistet extra fores ut ante dixi limenque carceris. Quid enim ea foedius, quid de firmius sola relicta . a comitatu pulcherrimo segregata 3 quod tamen fieri nullo Pacto pol est. Nec enim virtutes sine bruta vita CO haerere possunt, nec illa sine virtutibus. Itaque eam tergiversari non sinent, secumque rapient ad quemcumque ipsae dolorem cruciatumque ducentur.
Supientis est enim proprium, nihil, quod poenitero δ
2 Sie Daxis ex Eliens. 2. Bah et edd. veil. Male Gebliardus e Pali paleraria. O) Cuius poenitere Lambin. s) Lambinus malebat pravis erro. ratis. Si vitiosum sit pra, tintis, elilodiamon Davi si iis delendit, malim Ianiati eis erroristis.
698쪽
i,ossit, sacere, nihil invitum; splendide, Constanter graviter, honeste omnia; nihil ita exspectare, quasi certo suturum; nihil , quum acciderit, admirari, ut inopinatum ac novum accidisse videatur; omnia ad suum aDbitrium re Pre; suis stare iudiciis. Quo quid sit beatius, mihi ce Pte in montem venire non potest. Stoicorum quidem lacilis conclusio est: qui quum
sinem bonorum esse senserint, Congruere naturae , Cumque ea Convenienter vivere; quum id sit in sapientis 3 situm non ostigio solum , verum etiam Polestate : Sequatur necesse est, ut, cuius in potes late
Summum bonum, in eiusdem vita beata sit. Ita sit semper vita beata sapientis. II abes, quae sortissime de beata vita dici putem, et, quo modo nunc est . , nisi quid tu melius attuleris , etiam verissime. XXIX. A. Melius equidem asse Pre nihil possum :sed a te impetravim libenter, nisi molestum sit quoniam te nulla vincula impediunt ullius certae disciplinae, libasque ex omnibus , quodcumque te maxime specie Veritatis movet , quod paullo ante Peripateticos , veteremque Academiam hortari vidc-bare , ut sine retractatione libere dicere auderent, sapientes esse semper beatissimos ; id velim audire . quemadmodum his putes consentaneum esse id di
cere. Multa enim a te contra istam sententiam dicta Sunx, et Stoicorum ratione conclusa. M. Vtamur
igitur libertate, qua nobis solis in philosophia licet hali; quorum oratio nihil ipsa iudicat, sed habetur in omnes partes, ut ab aliis possit ipsa per sese, nul-
ut est in Iass. in rapiente. Ern. 2) Vulgo in nisi molestum sit. Sed particulam tir in eod. Bah. aliisque O) Benileius malebat adiuta.
699쪽
deris hoc velle, ut, quaecumque dissontientium philosophorum sententia sit de sinibus, tamen virtus satis habeat ad vitam beatam praesidii; quod quidem Carneadem disputare solitum uocepimus: Oed is, ut contra Stoicos, quos studiosissime semper refellebat, et contra quorum disciplinam ingenium eius exa serat ; nos , illud quidem cum pace agemus. Si enim
Stoici fines bonorum recte posuerunt, ConseCla Pes est: necesse est Semper beatum esse sapientem. Sed quaeramuS Unam quamque reliquorum sententiam ,
si fieri potest, ut hoc praeclarum quasi decretum beatae vitae possit omnium sententiis et disciplinis
XXX. Sunt autem hae de finibus , ut opinor, retentae defensaeque sententiae : primum simplices quatuor: Nihil bonum, nisi honestum, ut Stoici; Nihil bonum, nisi voluptatem, ut Epicurus; Nihil honum, nisi vacuitatem doloris, ut Hie onymus; Nihil bonum, nisi nuturae primis bonisa aut omnibus, aut maximis Dui , ut Carneades contra Stoicos disserebat. Haec igitur simplicia: illa mixta. Tria genera bonorum, maxima animi, secunda Corporis, externate Plia, ut Peripatetici, nec inulto veteres Academici secus; voluptatem cum honestate Dinomachus, et Calliphon copulavit; indolentiam autem honestati Peripateticus Diodorus adiunxit. Hae sunt sententiae, quae stabilitatis aliquid habeant: nam Aristonis ,
700쪽
Pyrrhonis, Herilli nonnullorumque aliorum eva
XXXI. II i quid possint obtinere , videamus, omissis Stoicis: quorum satis videor desendisse sententiam. Et Peripateticoruri quidem explicatu causa est; praeter Theophrastum, et si qui illum seculi imbecillius horrent dolorem et reformidant. Beliquis quidem licet facere id, quod sero faciunt, ut gravitatem dignitatemque virtutis exaggerent. Quam quum ad caelum extulerint, quod facere eloquentes homines copiose solente reliqua ex collatione facile est Conterere atque contemnere. Nec enim licet iis , qui laudem cum dolore petendam esse dicant. negare, eos esse beatos, qui illam adepti sunt. Quamquam enim sint in quibusdam malis, tamen hoc nomen beati longe et late patet. Nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio dicitur, non si altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate sem-
in utraque felicitas: sic vita, non solum si undique reserta bonis est, sed si multo maiore et graviore ex parte bona propendent, beata recte dici potest. Seque tuo igitur horum ratione vel ad supplicium beata vita virtutem , cumque ea descendet in taurum, Aristotele, Xenocrate, Speusippo, Polem ne nuctoribus, nec eam minis aut blandimentis Scorrupta deseret. Eadem Calliphontis erit Diodori-