M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1829년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

636 TvsCvL. Di SPUTATlONVM serendum ; quod tale autem . id etiam gloriosum. Si vero gloriosum. certe laudabile ; quod laudabile

autem . prosecto etiam honestum; quod bonum igitur, id honestum. At quae isti hona numerant. noipsi quidem honesta dicunt. Solum igitur bonum , quod honestum. Ex quo efficitur, honestate una vitam contineri beatam. Non sunt igitur ea bona dicenda . nec habenda , quibus abundantem licet essu miserrimum. An dubitas. quin praestans valitudine. viribus. sorma. acerrimis integerrimisque sensibus. adde etiam, si libet, pernicitatem, et velocitatem .da divitias . honores, imperia, opes, gloriam: Si fuerit is, qui haec habet, iniustus . intemperans timidus, hebeti ingenio, atque nullo; dubitabisne eum miserum dicere 2 Qualia igitur ista bona sunt, quae qui habeat, miserrimus esse possit 8 Videa muS , ne, ut acervus ex sui generis granis, sic beata vita ex sui similibus partibus effici debeat. Quod si ita est, ex bonis, quae sola honesta sunt. Ess-ciendum est beatum; ea mixta ex dissimilibus sierunt, honestum ex his effici nihil pote it. Quo detracto, quid poterit beatum intelligi 2 Etenim quidquid est . quod bonum sit. id expetendum est; quod autem expetendum , id certe approhandum ;quod vero approbaris et id gratum acceptumque habendum. Ergo Etiam dignitas ei tribuenda est. Quod si ita est, laudabile sit necesse est. Bonum igitu Pomne laudabile. Ex quo efficitur, ut, quod sit honestum, id sit solum bonum. XVI. Quod ni ita tenebimus. multa erunt, qua nobis bona dicenda sint. Omitto divitias : quas, quum quivis, quamVis indignus, habere possit, in bonis

682쪽

L BER QVlNTVS , CAP. I 6 si 7 7 non numero. Quod enim est bonum , id non quivis

habere potest. O initio nobilitatem famamque popularem , stultorum improbo ruinque Consensu excitatam. Haec, quae sunt minima. tamen bona dicantur necesse est: candiduli dentes, venusti oculi, Color sua Vis, et ea, quae Euryclea laudat Vlixi pedes abluens ,

Lenitudo orationis , mollitudo comoris. 2

Ea si bona dicemus, quid erit in philosophi gravitate, quam in vulgi opinione, stultorumque turba , quod dicatur aut gravius, aut grandius 7 At enim eadem Stoici praecipua, vel producta dicunt, quae bona isti. Dicunt illi quidem; sed his vitam beata in compleri negant; hi autem sine iis esse nullam pu-

Nos autem volumus beatissimam ; idque nobis Socratica illa conclusione confirmatur. Sic enim princeps ille philosophiae disserebat: Qualis cuiusςue mimi assectus esset, talem esse hominem ; qualis autem mse homo esset, talem eius eras orationem; Oniationi autem facta similia, factis vittam. ectus autem animi in bono uiro laudabilis. Et oita igitur laudabilis boni inni; et honesta ergo, quoniam Iaudabilis. Ex quibus bonorum beatam Mitam esse , concluditur. Etenim, proh deorum atque hominum fidem l parumne cognitum est superioribus nostris disputationibus, an delectationis et otii consumendi causa locuti sumus ,

683쪽

sapientem ab Oinni concitatione animi, quam perturbationem voco. semper, vacare 2 semper in animo eius esse placidissimam pacem Τ Vir igitur temperatus, Constans, Sine metu. sine aegritudine, sine alacritate ulla, sine libidino, nonne beatus 7 At semper sapiens talis ; semper igitur beatus. Iam vero qui potest vir bonus non ad id, quod laudabile sit. omnia referre . quao agit, quaeque sentit 7 Reseyt autem o innia ad beate vivendum. Beata igitur vita laudabilis: nec quidquam sine virtute laudabile. Beata igitur vita virtute conficitur. XVII. Atque hoc sic etiam concluditur. Nec in misera vita quidquam est praedicabile, aut gloriandum; nec in ea, quae nec misera sit, neC heala Et est in aliqua vita praedicabile aliquid, et gloriandum, aC Prae se serendum: ut Epaminondas,

Consiliis nostris laus est altonsa Lamnum: a

ut Africanus,

A sole exoriente, au a Maeotι Paludes, Nemo est qui Iactis me a quimrare queat. 3

Quod si est, beata vita glorianda et praedicanda, et prae se serenda est. Nihil est enim aliud, quod praedicandum , et prae se serendum sit. Quibus posi-

sie NM. et Edd. ii Nonius v. ia eritatem. Benlleius malebat sina Leria se stiti. Davisio is mentem

venerat sine alacrilaga - . Sed Deutro Opus est.

684쪽

tis, intelligis, quid sequatur. Et quidem, nisi ea

vita beata est, quae est eadem honesta, sit aliud necesse est melius vita beata. Quod erit enim honestum, certe satebuntur esse melius. Ita erit beata

vita melius aliquid; quo quid potest dici perversius 2

Quid Τ quum satentur satis magnam vim esse in viis i iis ad miseram vitam, nonne latendum est, earn de in vim in virtute esse ad beatam vitam 2 Contrariorum enim contraria sunt consequentia. Quo loco quaero, quam vim habeat libra illa Critolai: qui quum in alteram lancem animi bona imponat, in alteram cor-POris, et externa, tantum propendere illum s bono. Tum animi I Iancem putet, ut terram et maria de-

XVIII. Quid ergo aut hunc prohibet, aut etiam Xenocratem illum gravissimum philosophorum, exaggerantem tantopere virtutem, extenuantem Cetera et

abiicientem , in virtute non beatam modo vitam, sed etiam beatissimam ponere 7 Quod quidem nisi fit, 'Iirtutum ε interitus consequetur. Nam in quem cadit

tineis Inctu it, ut spuria. - Ilum 5 itine- Quid illud est . quod Mnitaneem dieit' eum ἰn utraque lane suerint Mna; in illa bona animi. in hae Mna eor oris et exterris. Π eine a tot editoribus doetissimia tam patientes se Lege vero, Tantum propendere illam animi lariem miri. Vel dὰle Mni, et scribe, Tantum prope era iuvim lameem pia res; illam, hoc est, quam priorem nominavit. Noster de Fin. V. 30. Audebo igisti

tudiωm quasi in algera libra ianee ponere r Terram . mihi mede, ea lanx et maria deprimor. Nola autem locutionis gentis ιδιωτενόου. Nam in hilanee quae lanx praeponderat, non deprimis oppositam, verum Eleunt. Sed vulgari, sermonis errore lahi, etiam sapienti et diserio conressum est. Brare . Legi velim, illam honori lancem, pro quo , boni, ex scripturaeeompendio legerunt imperiti. Bu ista. 2) In hilauee leviora non dopriismiantis, sed attolluntur. Est igitue 3κυρου. Davas. 3) Sie Lam hin. ε eodd. idque reiseepit Davis. Ern. Vulgo sit. Benileius malebat υiritium.

685쪽

TvSCvL. DISPUTATlONVMnegritudo, in eumdem metum cadere necesse est : est enim metus suturae aegritudinis sollicita exspectatio. In quem autem metus, in eum deni formido, timiditas , Pavor, ignavia. Ergo ut idem vincatur interdum, nee Putet ad se praeceptum illud Atrei pertinere ,

Proinde ita parent se in Mita, ut Anci nesciant.

Hic aute in vincetur, ut dixi: nec modo viricetur, sed etiam serviet. At nos virtutem semper liberam volumus, semper invictam. Quae nisi sunt, sublata virtus est. Atque sis in virtute satis est praesidii ad bene vivendum, satis est etiam ad beate. Satis est enim certe in virtute, ut sortiter vivamus. Si sortiter, etiam ut magno animo , et quidem ut nulla re unquam terreamur, semperque simus invicti. Sequitur,

ut nihil poeniteat, nihil desit, nihil obstet. Ergo

omnia profluenter, absolute, prospere. Igitur beate. Satis autem ad sortiter vivendum virtus potest: satis ergo etiam ad beate. Etenim ut stultitia , ei si adepta est, quod concupivit, nunquam se tamen satis consecutam putat; sic sapientia semper eo contenta est quod adest, neque eam unquam sui poenitet.

XIX. Similemne putas C. Laelii unum consulatum fuisse , et eum quidem cum repulsa, - si quum sapiens et bonus vir, qualis ille fuit, suifragiis praeteritur, non populus a bono consule Potius, quam ille a malo populo repulsam seri ); - sed tamen utrum malles , te, si potestas esset, semel, ut Lae-

43 Ila Benitet. Da .ia. Vulgo Melius autem est his omἰasis anae . Atqui. Iuthon serre, et verba a. - fra 2 Hie Corradus et Ernestius ad- parenthesi ἱncludere. diderant eum L. Ginae Marti . c3 refert Davis.

686쪽

lium, consulem, an, ut Cinnam, quater 8 Non dubito, tu quid responsurus sis: itaque video, cui Committam. Non quemvis hoc idem in torrogarem. Responderet enim alius fortasse, se non modo quatuor consulatus uni anteponere, sed unum diem Cinnae

multorum et Clarorum virorum totis aetatibus. Laelius, si digito quem attigisset, poenas dedisset; at Cinna , collegae sui, consulis Cn. octavit, praecidi caput iussit, P. Crassi, L. Caesaris, nobilissimorum hominum . quorum virtus fuerat domi militiaeque cognita, M. Antonii, Omnium eloquentissimi, quos ego audierim , C. Caesaris, in quo mihi videtur fuisse specimen humanitatis, salis, suavitatis, leporis. Beatusne igitur, qui hos interfecit 3 Mihi contra non solum eo videtur miser, quod ea secit, sed etiam quod ita se gessit, ut ea sacere ei liceret. Et si peccare nemini licet; sed sermonis errore labimur: id enim licere dicimus, quod cuique conceditur. Vtrum tandem beatior C. Marius, tum, quum Cimbricae victoriae gloriam cum collega Catulo communicavit,

paene altero Laelio nam hunc illi duco simillimum δ , an quia in civili bello victor, iratus, necessariis Catuli deprecantibus , non semel respondit, sed Saepe . Moriatur 7 In quo beatior ille, qui huic nefariae voci paruit, quam is, qui tam scelerate imperavit. Nam quum accipere, quam iacere praestat iniuriam, tum morti iam ipsi adventanti paullum procudere obviam , quod fecit Catulus , quam , quod

adii. Neliorem leetitiuem Davisio et Ernestio praebuerunt codd. Iiss iam a Lambivo et Manutio receptam.

687쪽

TVSCVL. DISPUTATIONvm Marius, talis viri interitu sex suos obruere consulatus , et Conlaminam extremum tempus aetatis. XX. Duodequadraginta annos tyrannus Syra usa norum suit Dionysius, quum V et XX natus annos dominatum occupavisset. Qua pulchritudine urbem , quibus Autem opibus praeditam , servitute oppressam tenuit civitatem 2 Atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam suisse eius in victu temperantiam, in rebusque gerendis virum acrem et industrium, eumdem tamen maleficum natura et iniustum. Ex quo omnibus, bene veritatem intuentibus, videri necesse est miserrimum; ea enim ipsa quae concupierat, ne tum quidem, quum omnia se posse censebat, consequebatur. Qui quum esset

bonis parentibus atque honesto loco natus tsi id quidem alius alio modo tradidit abundaretque et aequalium similiaritatibus, et consuetudine propinquorum, haberet etiam, more Graeciae, quosdam

adolescentes amore Coniunctos, credebat se eorum

nemini; sed iis , . quos ex familiis Iocupletum servos εdelegerat, quibus nomen servitutis ipse detraxerat, et quibusdam convenis et seris baer haris, corporis custodiam committebat. Ita propter iniustam dominatus cupiditatem in carcerem quodammodo ipse se incluserat. Quin etiam ne tonsori collum committeret,iondere filias suas docuit. Ita sordido ancillarique artificio β regiae virgines, ut tonstriculae, tondebatit harbam et cupillum patris. Et tamen ab his

2) Vulgo aberat M a quod Benit.

Davis. Et Em. e Mas. recipiend mduxerunt.

ab Em. dedit hia. 4 Semos glossam sapere videba lue Ernestio, quia id iam ex ante indenis fiamitiis intelligatur. 5 e eod. Eliens. et Cantab. probanto Molleio edidit Davis.

688쪽

ipsis, quum iam essent adultae , serrum removit; in. stiluitque, ut candentibus iuglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent.. Quumque duas uxores haberet, Aristomachen, civem suam , Doridem

autem Locrensem, sic noctu ad eas ventitabat, ut omnia Specularetur et perscrutaretur ante. Et ,

quum sossam latam cubiculari lecto circumdedisset, eiusque sessae transitum ponticulo ligneo conitinxisset, eum ipsum , quum forem cubiculi clauserat, detorquebat. Idemque quum in communibus suggestis conbistere non auderet, conesonari ex turri esta

solebat. Atque is quum pila ludere vellet studioso enim id iactitabat tunicamque poneret . adolescentulo, quem auivbat. tradidisse gladium dicitur. Hi equum quidam samiliaris iocans dixisset: Huic quidem certe uitam tuam committis, arrisissetque adolescens, utrumque iussit interfici: alterum, quia viam demonstravisset interimendi sui; alterum, quia dictum risu approbavisset. Atque eo facto sic doluit, nihil ut gravius tulerit in vita: quem enim vehementer amarat, occiderat. Sic distrahuntur in contrarias partes impotentium cupiditates : quum huic obsecutus sis, illi est repugnandum.

XXI. Quamquam hic quidem tyrannus ipse in diis

cavit, quam esset beatus. Nam quum quidam ex eius assentatoribus Damocles commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum

abundantiam , magnificentiam aedium regiarum ; ne garetque unquam beatiorem quemquam suisse : Visne igitur, inquit, Damocle, quoniam haec te uita dolo-ctat, ipse eaimilem degustiare, et fortunam e crinimeam p Quum se ille cupere dixisset, collocari iussit

689쪽

TVSCVL. DISPUTATIONUM hominem in aureo lecto, strato pulcherrime textili stragulo, magnificis operibus picto; abacosque complures ornavit argento, auroque caelato. Tum ad mensam eximia larma pueros delectos λ iussit consistere, eosque nutum illius ivtuentes diligenter ministrare. Aderant unguenta, coronae; incendebantur odores; mensae conquisitissimis epulis exstruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu sui gentem gladium, e lacunari se laequina aptum, J demitti iussit, ut impenderet illiusheati cervicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores adspiciebat, nec plenum artis argentum ; nec manum porrigebat in mensam; iam ipsae defluebant coronae; denique exoravit tyrannum, ut abire liceret , quod iam beatus nollet esse. Sutisne videtur declarasse Dionysius, nihil esse ei beatuin, cui semper aliqui terror impendeat 3 Atque ei ne integrum quidem erat, ut ad iustitiam remigraret, civibus li-hertatem et iura redderet. Iis enim se adolescens improvida aetate irretierat erratis, eaque commiserat , ut salvus esse non Posset, Si Sanus Esse coepisset.

XXII. Quantopere vero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pytha goreis duobus illis : quorum quum alterum vadem

in Octis accepisset; alter, ut vadem suum liberaret , praesto fuisset ad horam mortis destinatam: Vtinam ego, inquit, tertius uobis αmicus adscriberorIQuam huic erat miserum , carere consuetudine ami-

Iuditi, ad Phaedri sabb. XIV. 4. 3 Sie e d. Reg. Pall. 3. 4. Fa. V Damone et Phintia.

690쪽

Corum , societate victus , sermone omnino familiarii homini praesertim docto , et a puero artibus ingenuis e Pudito it Musicorum vero perstudiosum a Cepimus, Poctam etiam tragicum: η quam bonum, nihil ad Pam ; in hoc enim genere nescio quo pacto magis, quam in ullis, suum cuique pulchrum est. Adhuc neminem cognovi poetam et mihi fuit cum Aquino amicitia qui sibi non optimus videretur. Sic Se res habet: te tua, me delectunt mea. - Sed, ut ad Dionysium redeamus; omni cultu et victu humano Ca- vehat; vivebat cum fugitivis, cum sacinorosis, Cum barbaris; neminem, qui aut libertate dignus esset, aut vellet omnino liber esse, sibi amicum arbitrahat ira

XXIII. Non ego iam cum huius vita, qua tetrius, miserius, detestabilius excogitare nihil possum, Platonis aut Archytae vitam comparabo, doctorum hominum et plane sapientium : ex eadem urbe humilem homunculum a pulvere et radio excitatio, qui inultis annis post suit, Archimedem. Cuius ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, quum esSe Omnino no gu- Tent, Septum undique et vestitum vepribus et dumetis indagavi sepulcrum. Tenebam enim quosdam senariolos , quos in eius monumento esse inscriptos acceperam : qui declarabant , in summo sepulcro sphaeram esse positam cum cylindro. Ego autem νquum omnia collustrarem oculis est enim ad portas Achradinas magna frequentia sepulcrorum , animad-

Davixius. Vulgo homiri pr. docto apti m et arratis ingentiis emitto. a) Sie eod. Elien . a. et edd veit. Al e d. Ball. et Med. musicorum Mero perstradiosum, pocerim etiam tragicumae pistis. Davisius auetore Bonileici

SEARCH

MENU NAVIGATION