장음표시 사용
101쪽
comprobare, si id nunc agerem, & non alii iam pri-Bundem id praestitissent. Fateor tamen, plerosque pMDEugerum eodem morbo laborasse, quo hodie plurimi laborant, & secularium litterarum studiis ethnicorumque lectioni, plus quam christianum decebat, ab huisse, uti nonnullis bene observatum est. X. Tertium medium proficiendi in litteris, ingeniumque rite excolendi, est meditatio. Vana &inutilis sine ea omnis est lectio. Quin meditationi O- , mnia tribuit illud Periandri oraculum: To πῶν. Uti ergo figuli, celerrima rotae & manus concitati ne, in dissimiles & prope infinitas imagines mollioris argillae massam transinutant: simili modo univetia, quae ex quotidianae eruditionis, consuetudinis & lectionis tritura cumulamus , , in Varios usus acriter ratiocinando commutare Oportet, paria paribus, con traria contrariis, praeterita praesentibus Opponendo, rerumque omnium causas & Varios eventuS, accurate explorando. Eleganter hunc in modum hac de redisserit Edmundus Richerius I . Nimirum, nec ad corporis robur firmamque valetudinem, cibos mutros mandisse, neque ad magnam eruditionem multa. legisse, quicquam confert, si haec multa cogitatione in succum sangumemque non convertantur. Quin obest nonnunquam lectio, quae meditatione non digeritur, & quo minus veritatem, quam omneS eru diri ut finem scopumque praefixum sibi habent, &ad quam contendunt, assequamur, obstat. Contingit 'quippe, ut, quo magis rerum varietate memoria r Pleatur, eo magis imaginandi vis ipseque intellectus
102쪽
BUD- hebescat, & plane iners fiat, ut, quando etiam velit Mus res arduas atque dissiciles iusta meditatione prosequi, inque intimos recessus penetrare, nequeat . Obstat deinde & copia rerum, menti ex intempestiva lectione sive ordine obversantium, quas ita, ut decet, eUolvere & explicare, non cuivis concessum est. Accedunt praeiudicatae opiniones, quibus inficiuntur, quibus lectio utramque in eruditione paginam facit, nec accurata meditatione temperatur. Namque, ut alia taceam, aliorum plerumque, praesertim veterum auctoritati,
plus quam decebat, deserunt, quod rationum moementis destituti, testimonia & documenta tamen scriptorum, quibus assertis quibuslibet fidem faciant, num. quam desint. Unde tandem eo deveniunt, ut non tam de rebus, quam doctorum virorum sententiis sint solliciti, omneque tempus in eo ridicule consumani, utresciscant, quid Plato, quid Aristoteles, quid Epicurus senserit. Quod aut ob monumentorum desectum, aut sermonis, quo isti usi sunt, Obscuritatem aut stu-stra omnino, aut aeque dissiculter exquiritur, quam rerum ipsarum natura indagatur. Interim si tandem
quibusdam tam felicibus esse liceat, ut, quid alii statuerint, exploratum habeant, ipsi quidem , a veritate adhuc utplurimum longissime remoti , nihil aliud sciunt, quam viros . quosdam doctos ita de re ista existimasse. Haec & alia mala illos comitantur, qui, meditatione neglecta, tantum ex aliis sepere pulcrum ducunt. Quod cum abnuere nemo queat, mirari quis possit,
qui tandem fiat, ur nihilo secius quotidie hic peccetur, & plerique eruditorum ad hunc scopulum nai fragium faciant Τ Malebranchius I) varias eius rei excogitavit rationes, quibus praeclare sontem huius mali
iJ De inquiri verit. lib. II. par. II. eop. IV.
103쪽
mali mihi detexisse videtur. Utique enim, ut recte B iudicat, ignavia saepius obstat, essicitque, ut multi DLUε meditandi laborem subterfugiant. Accedit dissicultas meditationis, praesertim apud illos, qui a tenera aetate mentem suam ad meditandum, & promte ratiocinandum, non assuefecerunt. Paucissimi etiam perspectum habent, quam necessarium sit, meditando ad prima principia cuncta deducere, iundamentisque prOhe iactis, cetera deinceps superstruere; plerique contra verosimili & perfunctoria reriam cognitione comtenti , ibi subsistunt, & in prosundiora, & a sensibus
remotiora, se immittere renuunt. Nonnullos etiam vana ambitio in transvorsum agit. Nihil aliud nempe in votis habent, quam ut in eruditorum reserantur cem sum, ut viri πολυμιαθετατοι & librorum helluones audiant. Hoc facilius lectione obtinent, per quam brevvi temporis spatio talia congerunt, quae sucum impe ritioribus faciant. Sunt &, qui inconsulta antiquitatis veneratione abrepti, a regia via aberrant. Persuadent sibi, veteres longe acutius vidisse recentioribus, adeoque quicquid illi dixerint, asseruerintque , hoc sine contradictione esse comprobandum. Unde non alia i vestigandi veritatem via ex illorum sententia esse potest, quam assidua librorum lectio, qua in sententiam Veterum manuducamur. Perperam quidem. Enimve ro legendi sunt veteres, nec contemnendi recentioreS: sed utrique semper ad rectae rationis normam serio sunt exigendi. ig. XI. Hoc unicum superest, ut ingenium pro be exculturus ordine quoque procedat. Hunc qui negligit, hoc demum agit, ut post prolixas ambages, &infinitos errores, intelligat, aliam sibi viam ingrediem
104쪽
B -dam filisse. Quare & Galenus I , methodum ae or-DLUS clinem adolescentibus ad litterarum studia accessuris cumprimis quoque commendavit, exemplo naturae, quae nihil absque ordine meditata est, vel effecit unquam . Propterea Ρlato, observante Gabriele Na daeo et , ordinem esse dicebat scientiarum ac a tium omnium forma': & Socrates se eius libenter, tanquam alicuius Dei, vestigia secuturum asseruit, qui recte possit dissribuere. Imo vero, ita pergit Nam daeus, quemadmodum nisi debito tempore occationes , . repastinationesse, F tertiationes quae methodus est agricolarum ) campis auferantur, nisi paululam interquiescere permistantur, caelique diversas tempestates opportune excipiant , quantuncumque sua
natura fertiles sint ει uliginosi, ipsi tamen proh frumento rubos, pro siligine sentes, pro tritici deliciis infelix lolium F qui quilias proferente pari modo iuvenis animus nihil unquam egregium in Rudiis praestare poterit, nisi prius mentem suam a confusione liberet, F medicorum instar i siquida solidis , F coctu Deilia in stomachum praemiserunt 3 a facilioribus incipiendo, siam sibi ad difficiliora muniat, omnia sua'iter disponens, arte ues scientias per partes aduissens, ab que ulla abem
ratione. Intellexerunt illud puto viri eruditi, qui, certamine velut inito, de methodo & ratione discendi commentati sunt ca). Quorum nimia profecto laboramus copia, ut, si quis omnes evolvere prius ve- ut, quam ad rem ipsam se accingeret, illi longior futurae
Loeo supra est. In Bntagm. de studia BFerali cap. UZZ. p. 588. Viae. Morbos. in pol bist. litterar. lib. II. cap. RH. Par
105쪽
tura sit, quod ille ait, μελδος, quam οἱος. NOS BUm itaque missis, quae alii hac de re commentati sunt, DLU1 quorum nunc nec adprobare, nec vituperare consilia animus est, paucas regulas, a nostro instituto non alienas, magnam, qua ordinem, qua rem ipsem utilitatem , ut speramus , omnibus allaturas subnectemus, iisque nostrae traelationi imponemus finem. Prima haec sit: Rite in litteris profecturo ordiem dum est ab emendatione voluntatis. Caussa ex supra allatis patet. Longe felicius non tantum intellectus ubtia corriguntur, emendata voluntate; sed si huius correctio intermittatur, aut differatur, ipsa rerum Variam rum cognitio deinceps saepius obstat, quo minus Vitia voluntatis aut perspiciantur, aut pro vidis agnoscam tur, aut facile voluntas ab iis repurgari possit. Atque
hoc est, quod regum omnium sapientissimus innuit I) , quando, timorem Domini initium sapientiae esse,
dicit. 'Secunda regula: Methodus brevissima non semper est optima. Deleelamur studiorum compendiis, nec immerito, si maximis commodis nos non privent. Ιneptus esset, qui longiori via ad urbem, quam perit, contendere mallet, quam breviori. Ast si in hac ne rugenda multa & praetermittenda essent, quae usui esse possent, reprehendi iure a nemine posset, si longiorem illi praeserret. Ignavia, vel quidvis potius, quam pru dentia dicenda est , quae rerum studiorumque compem dia ita sectatur, ut, quae inde sequantur incommoda, Parum pensi habeat. Reg. tertia: Nimia festinatio maximopere nocet. Canes festinantes coecos parere catulos, iam pridem sapientum effatum fuit. Extinguitur nimirum per eam
haud M Hori Q. ML DE. MVM. a . S Ps αἶ. Io.
106쪽
Bum haud raro vis ingenii, & suffocatur, ut tum, cum ma-DLUs xime requiritur, laboribus perserendis pares esse nequeant. Haud raro&, quod peregrinatoribus nimium sestinantibus evenire solet, praetervolant, quae addiscenda prae ceteris erant. Τaceo, quod nimia festinatio non eum finem, ad quem collineare unice debebamus , nobis constitutum esse, sed aut ambitione , aut smili morbo mentem laborare , arguat. Accedit, quod quae prima vice ardua & inaccessa videntur, si insistamus, iterumque & saepius ad ea redeamus , plana, pervia atque facilia tandem evadant. Quod enim Cras-1iis ille apud Ciceronem I) autumavit: nisi quod qu, que cito potuerit, nunquam omnino posse perdiscere
falsum est, & experientiae repugnat, & rectissime peculiari oratione consulatur a Dionysio Petavio, Reg. quarta: Obscuris non est inhaerendum. Falluntur enim, qui putant, ea planis & perspicuis
praestare . Nimirum, ut navigantes' scopulos, & pedestri itinere progredientes loca salebrosa & praecipitia, summo studio evitant: ita & iis, qui litteris incumbunt, Committendum non est, ut minori uti in rebus suis prudentia videantur. Idque eo magis, quod eXperientia doceat, multos quotidie ad eiusmodi scopulos allidi , & sperato fine excidere obscura namque reconditae sapientiae speciem mentiuntur, ideoque imcautis & imperitis facile imponunt. Nonnullos obscuro dicendi genere magnopere delectari videas, non
Illiana Ob causam, quam ut magnae & reconditae eruditionis opinionem aliis iniiciant. Id quidem callide, sed imprudenter illi, qui vana ista specie eruditionis capti, praetermissis claris & perspicuis, obscura demum
ae iJ Lib. III. de orat. n. XXIV. p. a J Orci. IX. p. I Qq. seq.
107쪽
ac inaccessa; quae rimentur & perscrutentur aucupantur. BUD-Quo ipso operam ludunt, aut si tandem multo su- DEUsdore tegumenta & involucra removeant, nihil aliud inveniunt, quam quae longe sacilius, & citra ambages, s per plana ire volupe suisset; addiscere potuissent. Reg. quinta: Nec rara F curiosa praeferenda
sunt quotidianis, θ' ubique obolis . Eit quippe hoc
mortalium vitium, ut ante oculos posita non curent 4
remota semper concupiscant. In litterarum studiis autem ingens plerisque hinc obiicitur impedimentum . Scopulus hic in isto itinere non minori diligentia declinandus, quam prior. Sin quis incautus & praeceps naturae pravitatem sequatur, cum Phrygibus tandem stro sapiet, intelligetque, in magno eruditionis appa ratu rudem se imperitumque earum rerum esse, quas Primo loeo, precipuaque cura, condiscere oportuisset . Perinde isti homines se gerunt, ac delicatuli quidam , solidiorem quotidianumque cibum fastidientes, deliciasque consectantes, quibus tantum abest, ut corpus iusto robore sulciatur, ut morborum contra variis insul-
Reg. sextar A minutiis F quaestanibis otiosis tibique nobis sedulo diligenterque temperemus. Qui
anim peregrinatorem, qui saepius subsistit, ut nugis imum pascat, anilesque narratiunculas auscultet, laudet Perinde ac si breve admodum ad sapientiam iteresset, quod cuivis aliud etiam agenti nullo labore emetiri liceret: quod tamen sapientum omnium consessione longum & arduum, & multis circumseptum dissicultatibus est ut illis, qui rite illud conficere cupiunt
stivolis ci non necessariis neutiquam sit immorandum Rest.
108쪽
Buo- Reg. septima: Rationis imbecillitatem F prasi.
DEus talem ubique agnoscamus. Quo magis enirn hanc cognitam eXploratamque habemus, eo acrioribus stimulis ad veram sapientiam, precibus submissis a Numine impetrandam, compellemur. Contra qui rationi nimium , etiam qua res naturales civilesque, tribuunt, cum fidenter, quae posita semel a se sunt, tueantur, errorisique securi, sub examen ea serio revocare detrectent, non tantum gravissimis erroribus se facile induunt, sed pertinaciter quoque illis inhaerent, ut iis liberari vix ullo negotio queant. Paucis, qui legi nostrie obtem' perant, modesti sunt, nihil temere defendendum suscipiunt, aliorum placita; praeiudicatis opinionibus vacui , non facile respuunt, sed ea cum suis conserunt, &ubique veritati sincero animi affectu litant. Qui non obtemperant, facile adducuntur, ut sibi persuadeant,
se errare non posse, praefidentes sunt, aliorum opiniones aut sine eXamine repudiant, aut praejudiciis pra pediti verum discemore Malso nequeunt, & ita veri tatis quam . ubique obtendunt, possessione eXcidunt .
Reg. octava: Quae intεllectum iudiciumque per siciunt, magis consessanda sunt, quam ae imaginandi vim iuvant: F haec rursus praeserenda sunt
Elis, quae ad memoriam tan um pertinent. Sed adindendum, nisi ex ossicio munerisque lege, aut alia ratione, certum genus studiorum colendum tractandumque sit, quod unius facultatis vim omnem sibi vindicet . Ceteroquin si mentis facultates inter se conserantur, nemo non iudicio primum tribuet locum ., Licet
enim, ut recte IO. Schetarus IJ pronunciat, s in
ci Da graerasi nobilisque inser I, litteraria p. 66S.
109쪽
genii dotes sint necessariae, F memoriae facultas BUD- commendabilis, iudicii tamen vis est maxima ad ex- DEL spedienda negotia umana Quare ceteris quidem possumus nonnunquam carere, at iudicio si fuerimus destitui, quicquid ingenio vel memoria valebimus , incassum erit S turbabit aliquando magis,
iuvabit . Manifestum praeterea est , in rerum sublimium abstrusarumque quas circa praestantissimae artes occupantur , investigatione , intellectus judiciique vim unice eminere, quin per imaginationem impediri saepius atque corrumpi . Unde Malebranchius ci) in eo fere totus est, ut imaginationem cohibendam coercendamque suadeat, ne intellectus lumini ossiciat. Iubet itaque etiam , ut nobis temperemus a lectione ejusmodi librorum, qui vim istam ingenii eXcitant nimium atque movent, quam in classem Senecam & Tertullianum refert. Quo iure haec ita asse. rantur, dispicere nunc non licet: id certum, erroribus multis viam praecludere, qui has mentis operationes probe secernunt intellectumque diligentius, quam ima ginationem colunt. De memoria res in consesso est, cum, qui ea ad admirationem usque valent, ast dirigere quae ea complexi sunt, redigereque in ordinem & imaginandi facultate illustrata cum aliis communicare nesciunt, eruditorum censu non veniant. Similes sunt animalibu quae caveis inclusia circumseruntur, omniumque oculos in se convertunt, ex quibus tamen nemo commodum ullum percipit. II. pari. III. cap. II. seqq.
