Rhetoricæ præcepta e selectissimis auctoribus compilata edit primo doctor Petrus Antonius Santucci de Cortona ..

발행: 1748년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

1 8 Rethoricae Praecepta .

foret ; tune enim non aperte benevolentia concilianda sed longius paulo petendum erit principium, puta commendatione virtutis, quae assumetur explicanda , vel a propriis dotibus, ut alterius commendatio m

gis, magisque efferatur, & illustretur. 3. Propositio, quae vel in ipso exordio ponitur, Vel statim in narrationis principio, sit dilucide explicata ssed cum aliqua verborum pompa, & sententiarum gravitate, remota procul ostentatione. Unica tantum parte constare potest, seu bipartita esse, vel ad summum

eri partita. Narratio, quaer. Non debet esse continua , sed per partes facta , neque amp lificatione confusa, sed artifieiose distincta

2. Habenda ratio eius est, quem laudamus ; si etenim illius egregia facinora, plerisque nota sunt, tunc partita narratione nil opus est , sed tantum praeteritorum revocanda memoria , & paucis multa per amplificationem percurrenda, nisi praecipua quaedam habeantur, & ad ejus commendationem maxima.' 3. Delectus rerum narrandarum 'habendus est , nee minima quaeque attingenda, & his insistendum potissimum, quae peculiaria illius sunt, quem laudamus, non cum aliis communia. 4. Nihil ad brevitatem attendendum , quam viri tem diximus narrationis p narratio enim hoc loco tanta esse debet, quanta sunt ipsa facta, quae laudem merentur, modo alicuius brevitatis memores simus , &lificatione frequenti, & lectissimis verbis, & figuris , & fluenti periodorum exitu , narrationem illustremus, & suavem faciamus. 6. ordo in narratione servandus, de quo ita loquitur Cie. in partitionibus t Quibus in orationibus dei fiati finis es , varii sunt ordines reuocandi. Nam aut remporum servatur gradus , aut generum distributiones ,

aut a minoribus ad maiora ascendimus , aut a maioribus ad manora dilabimur , aut inaequabili varietate di- pinguimus, eum parva magnis, simplicia conjunctis, ob

212쪽

Meloricae Praecept - 289 furae dilucidis , iata trisibus, incredibilia probabilibus

Aleximus, quae in exornatione cadunt omnia.

Ex quibus verbis deducitur variis ordinibus distin. gui narrationem posse, &I. Ut gradus temporem servetur , genus scilicet ,

Patria, parentes, educatio , studia , praeceptores e tum ab adolescentia ad reliquas aetates oratione ascendem do. Hunc ordinem sequutus est Eumenius orator Constantini in suo. Panegirico. a. Ut res gestae, ac virtutes ita exponantur, ut eae

gradum secisse dicantur ad dignitatem aliquam, siquam nuper adeptus fuerit, qui laudatur. Uide Ausonium ingratiarum actione. 3. Ut nulla habita temporum ratione, certa quaedam capita constituantur , quae sint quasi totius orationis 'status; aut si ad quasdam certas virtutes rerum gestarum sedem universam referamus.

q. Ut a minoribus incipiamus, & paulatim ascendamus ad maiora. Ita Tull. in laude Pompeii. 5. Ut a maioribus incipiamus , & paulatim ad minora prolabamur. Idem pro Balbo n. 8. 6. Ut per compensationem aliquam multa simul missa commendemus, quemadmodum Plinius ad Trai Num, qui unam alterL, uni alteram laudem deferens , ita, ut non omnes in singulis, sed in plurimis reperiat, omnes in Traiano suo contineri dicat, ab eoque uno plurimorum virtutes compensari . 7. Ut per comparationem, aut parium , aut malo. rum, aut minorum instituatur laudatio, quae si fuerit Per comparationem minorum, sese excuset orator, di ca tque, ideo ad hoc adduci, quod superiorem non habeat, cum quo illud conserat, & sic de Roma dicem di peritus Aristides.

8. Ut certamen aliquod diverserum virtutum inter sese contendentium fiat. Praeter hunc ordinem narrationis laborandum est Oratori, uti. Venuste, & commode ab una re transeat ad aliam, &g. 2. Ut

213쪽

iso Rhetoricae Praecepta.

a. Ut in incarpta figura perseveret , ut puta , si se mel allegoriam Rei p. cum navi usurpaverit, . non tam tum verbis a re translatis in si stat, sed etiam transitionibus, quibus ab uno ad aliud quidpiam fiat transitus. Plurimi docuere hanc industriam , unus interi paucos Pacatus in Theodosio , ubi sic : Quod facere ingressi urbes solemus, ut primum sacras aedes, & dicata Numinibus delubra visamus, tum fora, atque gymnasia , ambulacra, & plaustra miremur : Ita in laudibus tuis sanctos aditus, & priscis sequanda ceremoniis instituta venerati, gradum ab illis properabimus; dein, qua in medio constituta ad publicos usus valentia, non privatim , sed in commune conducunt, non parietibus , sed orbe claudentur &c. Confirmatione non valde opus est , quia credendum factis; Magni tamen refert Amplificatio, ad quam instituendam considerari debet t. Si qui laudatur solus rem gesserit , aut unus ea

dignus habitus sit. a. Si primus omnium id secerit, seu Princeps in aliqua re sit. 3. Si facti socios vix aliquot habeat, aut si id secerit, quod fecerint pauci. . Si inter multos ejusdem gloriae participes, ac socios praecipuus numeretur.

s. Si tempore, loco, oeeasone, ceterisque debitisci cum stantiis, quae ad rem multum conferunt, commendatione dignum opus praestiterit. 6. Si non semel, sed saepius idem secerit, tunc etenim non fortunae, sed virtuti opus adscribendum putatur. Peroratio , quae non vehementes motus, sed lenes excitare debet, studium scilicet imitationis , honestatis amorem, aemulationes virtutis, amorem ,& benevolentiam in eum, quem commendamus. In vituperationibus autem contrarii motuς sunt excitandi, indignatio, ira, verecundia, ignominia, ut in animis auditorum turpitudinis odium relinquatur. Praeterea in peroratione Orator pro incolumitate eius ,

quem

214쪽

Rhetoricae Praecepto. I strquem commendavit, deprecatur, vel gratias agit, vel excusat se quod minus eleganter dixerit ν vel gratui tur sibi, quod laudes tanti hominis fecerit; vel perpetuum pollicetur officium, & amorem; vel causam redisdit, cur unam rem potius, quam aliam sibi ad dicendum sumpserit, vel quidquam postulat, aut pro se, aut

pro aliis. ' . . Di . ι Haec sunt, quae generatim dicenda videntur da oratione Epidictica; nunc restat, ut aliqua moneamus ad

usum de peculiaribus quibusdam orationibus , & statim a

De Laude in puero.

HUius orationis exordium sumi poterit ab aliqua

puerilis aetatis similitudine, ut ab Aurora, quae cum diei pueritia sit, claro, temperatoque suo lumine spem offert purioris solis, generat uniones, gignit flores: eum illa conserenda mox pueritia , quae sit quasi radius quidam futurae virtutis in puero, laboretque jam tum candicantes pudicitiae uniones , alatque rore suo ceterarum virtutum flosculos. Hortandi mox auditores ad benevolentiam, ut in oratione novi syderis radios intueri dignentur; subjicienda tandem propositio, quae continere debuerit, oratorem se velle aurorae hujus ortum propius intueri. Confirmatio petenda erit a materno, paternoque genere, a similitudine virtutum utriusque, ab iis, quae aut mira, aut divina in oraculis , vel vaticiniis contigerunt , ceterisque omnibus quae nativitatem attingere posse iam supra commemoravimus: ab ingenii solertia, si cum morus grata festivitate, sermonisque affabilitate conjungatur; ab industria , liberalium artium disciplina, a spe rerum maximarum , ceterisque animi , &corporis dotibus, a prudentiae lumine , quae iam tum indictis eius , & ractis eluceat ; a contemptu euerilium ludorum a pudore, morum innocentia , & integritate

215쪽

191 Metoricae Praecepta.

te vitae, in qua nullum impietatis, aut peccati vestigium fuerit unquam impressum. Peroratio motum admirationis, & amoris eiere debet, puero incolumitatem precari, & ad illius aemula

tionem concitare.

De Laude in adolestente.

Oniam adolescentia aetatis est ver, exordium a - spicari poterit, ducta a vere similitudine , e dem modo potissimum quo superioris orationisezordium; neque erit inconveniens adserere amaeno Ui

rescentis huius aetatis flore allici oratorem ad dicen dum , auditorem ad expectandum provocari ; quas res ut propositio sequatur, eidem metaphorae insistendum, dicendumque quemadmodum eo tempore variis luxuriante fioribus labori est, quem potissimum legas ; ita in hae verna aetate non facile seligere virtutes, ut laudis sertum tanto adolescenti intexatur , post quae dicta eae proponendae virtutes , quihus tota occupetur

oratio.

Confirmatio inehoabitur a divisione virtutum aetatis Per comparationem magnorum heroum , rursus inchoari poterit ex eo, quod vitiis huic aetati propemodum innatis caruerit, easque virtutes habeat, quae divinis honoribus adolescentem excipiendum prouarent, ideamque omnibus bonis exprimendam praebeant, corporis, & animi dotes egregias , pietatem in superos , sapientiam singularem, &C. Peroratio eadem uiuuenit, quae superiori orationi. De

216쪽

Rhetoricae Praecepta. 19g

De Laude Regis , seu Principi S.

DUpliei modo laus ista disponitur : vel rerum ge

starum ordinem sequendo ; vel Princi pri virtutes praecipuas seligendo, ad quas velut ad sua capita res ab eo gestae referantur omnes. Posterior modus est ingeniosior. Itaque exordium illud esse potest , quod docuimus , cum de exordio generis demonstrativi. Propositio, vel nulla si rerum gestarum ordinem sequamur , vel ducta ab aliqua similitudine, ut si Principem dicamus , voldivinitatis imaginem, vel animam totius imperii , aut melius eam , quam sibi quisque per ingenium suurn emnxerit, quae ita ampla esse debuerit , ut res gestae omnes, vel saltem plurimae ad eam revocari possint. Confirmatio excurrere debet per omnes regias Vir tutes , bonaque tum fortunae, tum corporis , ut supe-xius vobis tradidi. In peroratione praecepta sequamini, quae de ea monita sunt.

De laude Principis Foeminae.

EXordium ab insinuatione sumetur, cum dimelle sit

fortem mulierem, & laude dignam invenire, iuvabitque innuere illustriorem fore commendationem quod sexum virtute superarit , & virilem virtutem induerit. Propositio praeceptis conformabitur, quae de illa tradidimus nuper, cum de oratione in laudem Regis. Confirmatio petitur a nobilitate generis, ab institutione sancta primae aetatis , prolis faecunditate , & copia, illius institutione , debita in maritum charitate , N & ob

217쪽

rς Rbetoricae Praecepta.& observantia, ab animi moderatione, & constantia , ab aequanimItate in rebus adversis, & prosperis, a c simonia mentis, & corporis, a regiis denique virtutiabus omnibus. Peroratio iam habuit sua monita : ad ea in hac re

recurrendum.

De laude rerum in animatarum.

IN rebus inanimis laus peti potest

Quare in fontibus commendabitur humor purus affluens, frigidus, dulcis, saliens, quiescens, a. Egregia circum naturae, vel artis structura.

curandosque morbos. Sic. Horat. commendavit lib. g. Od. t . Similiter In regIonibus laudatur malorum , noxiarumque rerum absentia, faecunditas armentorum , pecudum , arborum, segetum , vitium , verna terrae ris dentis amaenitas , coeli grata temperies , flumina, lacus, portus, metalla , Urbes, populi, Principes pace,& bello illustres. Itidem in urbibus commendatur Cae tum purum, tenue , temperatum , plaga salubris, soli circum jacentis ubertas , frugum copia , stus natura , vel opere munitus, gentium conventibus liber, & expostus, antiquitas, claritasque fundatoris, aedificiorum

pulchritudo, sublimitas, amplitudo, Principes heroum non dissimiles, cives formae pulchritudine amabiles , moribus suaves, religione praestantes, pacis, & militiae studiis nobiles, majorum gloria, divitiis , eruditione , legibus, & institutis imperii, & Reip.opibus insignes. De

218쪽

Rhetoricae Praecepta. 19s

De Oratione Genethliaca.

HIEC oratio habetur in natalitiis hominis alicuius.

Eius exordium sumitur.

personarum.

ante nativitatem, & post illam facta sunt.

norum a

Confirmatio multipliciter absolvi potest; nam si nativitas satis uberem suggerat rerum copiam ad iustam orationem, his poterit esse contentus laudator. Sin minus, incipiendum erit a Patria, parentibus, splendore natalium , prodigiis , squae praecesserunt; rursus attingere poterit orator nativitatis circumstantias, locum, tempus, antecedentia, consequentia , auguria, dicta , oracula, somnia, concursus rerum variarum in id tempus. Item auguria siquae puer i se det suturae virtutis,& fortunae; quae quidem divinatio peti potest, vel ex iis, quae nativitatem , aut puerum ipsum nascentem attingunt, vel ex genere, facie, suturaque apud pDrentes infantis institutione. Peroratio vota continet, sius atque precationes puero, & parentibus, ut ille ad multum tempus felix vivat, & suis , & Patriae ornamento aliquando futurus. Item provocabit ad laetitiam, desiderabitque, ut crescat infans ad eos honores, apud quos natus est I divos aliquando , seu virtutes producet contendentes inter se, cui potissimum si ille puer primum natus. Oratio Genethliaca, quae dicitur adulto, partim eo alescit ex superioribus praeceptis, partim non iam fi-gna , & praesagia futurae virtutis attingit, sed birtutes

N a ipsas

219쪽

195 Rhetoricie Praecepta.

ipsas recenset , aut amplificat, dicitque auspiciis , &ominibus iam satis respondisse virtutes.

In peroratione optandum , ut saepe diem illum natalem celebrare contingat, utque laetior semper recurrat , illiusque ortu ita gaudeamus , ut nunquam audire velimus interitum.

De Oratione Lustrica .HiEC oratio dicitur Lustrica , quod dies ille, quo

nomen infantibus imponebatur lustricus apud Veteres appellabatur, habeturque in nominum imposi

tione.

Exordium ducitur, vel a circumstantiis, vel ab aliquo ritu antiquo in imponendis nominibus , vel a laetitia communi , vel ab honoribus, quos ille prius retulisset , cui nomen imponitur , vel certe dubitando exquirere poterit Orator, quo praemio tam praeclarae res sellae donari potuissent, & ad nomen descendens nullum inventum docebit maius ipso nomine, de quo breviter clicet praemium eme virtutis. Confirmatio, vel una, vel duabus contineri partibus poterit; si una, eam instituat orator ab iis locis, quae in commendationem nominis gadere possunt ό a compositione scilicet cum aliis praeclaris nominibus; a causis propter quas impositum suit , & ab ipsa nominis significatione; si aut omnes virtutes ea complectatur, aut Omnium maximam , aut omnia , quae in omnibus nominibus esse possunt. Si duabus, in prima ponanturtes gestae, ac virtutes, propter quas nomen fuit impolitum; in secunda nominis excellentia laudetur , insti- ruaturque collatio tum personarum , tum hominum , tum causarum, propter quas aliis etiam aliud nomen impositum fuerit, sive hoc fiat per simplicem comparationem, qua paria omnia esse dicantur, sive per contentionem, qua qui laudatur probetur esse superior. pilogus occupatur in votis , & faustis precationi-.

220쪽

Rhetoricae Praecepta. Ist

bus, gratulationibus, & adhortationibus, ut tanti nominis gloriam substineat, ac tueatur.

De Epithalamio , seu Nuptiali

Oratione .

EPithalamium habetur in nuptiis . Eius exordium

inchoabitur, vela laetitia, festaque diei celebritate, vel ab argumenti difficultate; vel a causis, curo rator ad dicendum accesserit, vel a commodis, optimaque conjugii aestimatione. Confirmatio I. per modum panegyris laudes spon'sorum continebit ; sive a Patria , parentibus , aliisque laudationis loe is , sive per comparationem unius cum altero, ut nullus alterutro dignior est potuisse ostendatur, sive per collationem nuptiarum hujusmodi cum s licibus antiquorum nuptiis, sive per certamen aliquod, aut inter divos, aut inter homines, aut inter virtutes contendentes invicem in conserendis variis muneribus recenter nuptis . Iuverit etiam comparationem instituere inter genus utriusque sponsi , ut ex illa constet smilem simili conjungi, quam quidem comparationem ornare aliquando poterunt symbola quaedam ab antiquorum ritibus accepta, puta a floribus, seu frondibus, quibus , nuptorum coronae antiquitus intexebantur , ut sponsum uno sponsam altero exprimamus symbolo a a. Post celebratam sponsi , sponsaeque affinitatem , quae ex illo matrimonio contrahitur , commendari nuptiae possunt ex iis, quae inde creduntur proventura saut ex aliis selicioribus matrimoniis, quae inter easdem familias olim intercesserunt ; laudantur sponsorum parentes, ad laudes quoque eorum excurritur qui ad nuptias celebrandas convenerunt , & ad commendan dum thalamum, domum, urbem, ubi nuptiae factae sunt. Finguntur liberi coram parentibus lusitantes, sive a ta

SEARCH

MENU NAVIGATION