장음표시 사용
11쪽
usque persequutus , ad Falerios Falistorum , Spoletumque subito se convertit , atque ex iis locis in Umbriam erumpere meditabatur, sperans si prior Perusiam occupasset, Lobco vicetium receptu , & commeatu posse omni
intercludi . Sed Lobcovicuus, cognito ConlIlio eius , motis extemplo a Uiterbio caltris, ver Urbe vetanum agrum iter arripiens , o silvas inter , ac saltus properans antecellerat tam opportuno tempore , ut limul ip e Y
rusiam attingeret, & Hispani , Neapolitani-uue in Assisiensi agro cernerentur. Erat enim
ex oppido Perusia Fropinquus despeetus in
vulcherrimam Umbriae Vallem. .
Gagius in ea planicie , quae Inter Am- sum , Forumque Flaminii intereii , castra facit : cohortes aliquanto latius porrigi , limul plures noctu ignes accendi iubet , quo ex tam late productis ordinibus , ianibus amplioris speciem exercitus hostibus Oilentaret . Suae enim copiae, quanquam e Neapolitanis. ut diximus, auxiliis , atque his. qui ex Hispaniis per eos dies ad oram Romanam . Centumque cellas appulerant , resectaec infrequentiores tamen adhuc , γnue i lxx. millia numero erant . Lo OVIcZuautem ne xiii. quidem millirum numerum explebant, insigni morborum p oc perfugarum frequentia , quod in omni sere receptuaecidere consuevit : multis etiam ad ArIeInum nemus absumptis , & nonnullis cohortibus . quae Regi Sardiniae auxillarentur , In
Galliam Cisalpinam summissis . Quapropter
Cum suorum paucitatem videret , hoitium numerum multo etiam .ma Orem eX caltrin
12쪽
. LIBER PRIMUs. Irum amplitudine arbitraretur , prosectionem latae similem circumspectabat vehementer timens, ne intercluderetur . Itaque ne celeritati quidem satis confisus suae, Comiti Somo, e suis , exercitusque impedimentis praesuliot, magnopere mandat, uti aliquam insequenti Gagio moram inserat; dum ipse per Lugubinos montes, superato Apennino , secundum Adriaticum mare in Flaminiam descenderet , inque eius regionis oppida exer- eitum in Hiberna deduceret. Hisce mandatis acceptis Comes Somus, converso itinere, Nuceriam occupat , ibique consistit. Erant cum eo nongenti serme proiecta audacili milites ad omne facinus , atque discrimen impunitate diuturn 1 , crebrisque certaminibus obdurati , perfugae omnes , eoque acriores , ne , si in potestatem Hispanopum uenirent , ad ultimum supplicium progredi cogerentur. Et iam Hispanorum, ac Neapolitanorum primum agmen a Foro Flaminii prosectum instabat occupatis circa Nuceriam milibus imminebat Universum . Neque ob id Somus a proposito deterrebatur . Insanire hominem Oppidani dicere , qui ab omnibus rebus flagitiose imparatus tam parvulis copiis , nullis munitionibus , adversariorum exercitui obsistere velit; monem , ut sibi, suisque , subito discessu , consulat. Enimvero ille animo feroci , minacique vultu negat, universum adversariorum exercitum tanti esse , ut ipse fugiat ; & memor eorum , quae paulo ante Lob vicetici Imperatori suo confirmaverat , milites cohortatus , ut nullam nisi in armis salutis spem ponerent, urbem , suburbium- A a que,
13쪽
que, pro loco , ac tempore communit, poristas obit ruit , transversas trabes viis inducit .
denique nihil reliqui ad de sensionem audaei Dsime facit . At Hispani , Neapolitanique priamo impetu in suburbium irrumpunt , P γtamque oppidi unam incendunt , neque t men ulterius progredi audent loci difficultate , tuorum caede , hostium furore deterriti . Quibus rebus factum est , ut in soro , ubi- mercatum habere oppidani solent, aggere extructo , & tormentis quatuor, quae a Foro Flaminii advexerant , collocatis , quatere Oppidum , ac diruere instituerint . Tum vero atrocitate rei oppidani commoti Soroum circumsistunt unum universi orant, atque obsecrant , ne sua pertinacia ipsorum fortunas omnes deleri funditus patiatur . Ille omni re
desperata , cum iam nec iacula militibus , nec vires suppeterent , simul Lobco vicetium effugisse ia in sciret , colloquium Petit , paratumque se dedere ait, si modo incolumitatem transfugis , veniamque impetret . Non impetrat 1 , tamen ad deditionem compellitur . Deditione facta , ipsa e vestigio ab Ga-xianis militibus Nuceria diripitur , Pontificis Maximi oppidum : adeo nihil in bello sanis
Elum , nihilque tam opportunum injuriae , quam medium , & quietum sine armis imperium . Gagius , conservato Comite Soroo, In caeteros, uti in transfugas, lege agi iubet. Iniecta continuo omnibus vincula unum que rentibus, quod vitam, quam projicere in Praelio per virtutem poterant , supplicio, a que ignominiae reservassent. Statim inde in
castia ad Forum Flaminii abripiuntur, ibique
14쪽
LrEER PRIMUs. ' in eos, toto inspectante exercitu, paulo severius animadversum esse videbatur, propterea quod non sorte decimus quisque , uti milit ri consuetudine receptum est , sed quintus
quisque lectus ad supplicium sit , il lique i pii
milites, qui sortium beneficio supplicium vitaverant , tamen illuvie obsiti, catenatique longo ac miserabili agmine Caietam usque in perducti fuerint , ubi qui honestioris, in militia ordinis erant compingerentur in carceres, reliqui ad opus, atque ad triremes damnarentur . At ii , quos extremum sequi supplicium damnatos oportebat, pars arboribus
suspensi, pars iaculis confossi lardissim8 perierunt . Per horruere milites , populique praesertim lenissimo Pontificis imperio assueti tantam subito stragem, non reputantes ea severitate militarem disciplinam contineri, & reipublicae interesse vehementer punire transfugas . Iustisamo igitur supplicio assectis translatis, Gagius assequendi hostis spe deiectus , cum summa iam hiems initaret , distributis circum agri Romani municipia legionibus , ipse Uiterbii hiemare constituit . Ruo in oppido cum caeteri copiarum Praesecti otiosum ab hoste tempus ludis, scoenisque contererent, ille tacitus plerumque totius 1 talici belli molem animo agitabat . Itaque maturius paulo, quam tempus postulabat , deducto ex hibernis exercitu quasi incertus qua progrederetur, ut sua hostibus consilia occultaret . modo se Flaminiae viae dare , interdum Hetruriae o stendere se veluti minitabundus , atque in eam partem impressionem facturus videbatur. Quae quidem fama erat edita in vulgus, adeo
15쪽
6 DE BELLO ITALIC s. que percrebuerat , ut qui ei provinciae praeerant , trepidarent , atque aliquot in fines Aretinorum cohortes praesidii causa mitterent . Quanquam enim Viennensi laedere diligentissimὸ cautum de Hetruria non turbanda fuerat ; quo scedere Hispaniarum Regis socius , atque amicus Galliarum Rex accepta a Francisco Duce , quam Regi Stanislao socero attribueret , Lotharinsia , Hetruriam Francisco in perpetuum addicendam , Hispano consentiente , curaverat , reque ipsa addixerat : interdum tamen illa suberat cogit tio , quam faciles essent hominum , & cum primis Regum ad fallendum mentes i neque tam , qui Hetruriae praeerant , Hispanos timebant, qui adventare dicebantur, quam ρο- pulares , quorum ipsi adversa , Hispani secund1 voluntate utebantur . Nam Florentianos Bor boni arum partium studio omnium iu Italia maxime flagrare opinio erat, vel quia Caroli Hispaniarum Regis F. adventum, ejusque benignitatis memoriam nova nondum dominatione expulerant, vel quia Medicaeorum extincta apud ipsos familia in Transalpinorum potestatem redacti servitute premi inclementiore videbantur . Ultio etiam gentis humanae , quae longinqua expetere , fastidire presentia consuevit . Sed Gagius , qui
in Hetruriam cogitaverat nunquam, superum mare versus iter facere , ad hostemque contendere caepit.
Quadrigenti serme vicum quendam in Flamini 1, qui Catholica appellatur , insederant Ungarici equites , ibique erant ab Lob- covicZio collocati , ut Hispani exercitus co
16쪽
LrRER PRIMUR. πnatus, atque itinera specularentur . Quem exercitum ubi appropinquare cognoverunt ,
eo statim loco excessere. Quo iacto, qui Arimini , quique Caelenae Aultriaci milites praesidii eausa erant Ungaricis se se equitibus adiunxerunt , un que omnes ad Cornelii F rum perrexerunt . Hiemabat ibi Lobcovicetius. Hic de Hispanorum adventu certior factus , cum Ruae per literas , nunciosque ab Rege Sardiniae flagitaverat , nusquam adhue apparerent auxilia, atque ipse , attritis jam viribus, multo omnibus rebus esset Hilpanis inserior, educere ex hibernis exercitum , seseque properans recipere caepit : neque prius properandi finem fecit, quam .ad Mutinam perveniret , castraque ad eam urbem Oppodituno , & munito loco ponere.. Ipsus enim castrorum dextrum latus ita urbi adhaerescebat , ut adactis ex arce Mutinensi telis protegi posset. Sinistrum fossa sepiebatur , quae derivandi fluminis caus1 pr
pe Mutinam erat non mediocrem in altitudinem depressa . A fronte munitiones Lob- covicetius instituerat optimas, easque tormentis , perpetuisque itationibus instruxerat . Atergo autem castrorum amnis erat Gabellus, eoque in amne pontes effecerat tres, quo facilior ess et in Mantuanum agrum receptus , ex eoue commodior , si nemo premeret , sommeatus. His rationibus Lo ovicetius ad utrumque Paratus, seu pontibus effectis se se ulterius recipere , seu communitis castris remanere mallet , auxilia certe expectare , &bellum ducere velle videbatur. Iam vero eo
17쪽
s DE BELLO ITALICO, conficiendi negotii spem adduci si Lobcovi
Zium assequeretur . cumque eo confligeret ,
priusquam ille sese Transalpinis , & Sardiniensibus auxiliis confirmaret . Itaque ad F rum Cornelii, eodem , quo hostis , itinere properans in fines Bononiensium celerius opinione omnium pervenit , continuatoque itinere Scultennam cum omni exercitu Flumen vado transit , ita ut humeri tantum , summaque militum pectora extarent , eademque usus celeritate , cum hostium manum , quae
Spit inbergium c in Mutinensi agro ad Seultennam vicus est tenebat, in sugam coniecisset , ad locum pervenit , qui appellatur Montalus, atque abest a Mutina passuum iii.
millia . Castra ibi Hispani , Neapolitanique
faciunt. Postero die Gagius decurionem exercitus cum satis valid1 peditatus , atque equitatus parte praemittit, qui castra exploret Amstriacorum, & loci naturam cognoscat. Quibus cognitis rebus , exercitum confestim in eam partem adducere , ubi item est in agro Mutinensi vicus , quem Bonum portum a pellant , atque inde in hostium castra triplici instructo agmine irrumpere , eodem9ue tempore, summissis militibus, atque Operis , quae cum iis ratibus , quas carris devehebat. pontem in flumine Gabello extemplo perficerent . hostes ab tergo adoriri Gagius meditabatur , ancipiti ipsos praesto distractos facilius opprimi posse sperans. Haec cum ille cogitaret , atque ageret maxime ; ecce subito cab Hispaniarum Rege nuncius apparet cum
literis : debere Philippum Regis F. in Genuensium fines quamprimum se conferre ἔ
18쪽
Lias R PRIMUS, ' properaret cum illius exercitu suum Gaetus in ungere , omniaque posthaberet . Quibus literis acceptis agerediendi hostis consilium depositum est , susceptaque de itinere , con cilio statim advocato , deliberatio. Dux Mutinensium concilio , summaeque
rerum imperatorio nomine praeerat . Is recta eundum Novas esse arbitrabatur, Genuensitum
oppidum in Gallia Cisalpina plenum , atque opulentum, & Philippici exercitus propinquitate opportunum et assuetum se se iis circum Mutinam locis ; non viam se certe nosse ullam aliam , qua exercitus ire, impediment
que supportari possint: sibi quidem persuaderi magni animi rem esse , magnae difficult tis propter asperitatem viarum , hostis propinquitatem , occultandi consilii desperationem : sed nihil esse virtutis arduum , cumque Regi parendum necessario sit, enitendum esse aiebat , et si aliquo accepto detrimento , ut eo, quo Rex iusserit , mature cum exercituperVeniatur. Porro erant, qui Bononiam statim , atque in Pontificis provinciam regredicenserent, quod facilem ibi commeatum , iter denique non incommodum ad inserum mare, Cosarumque oram esse arbitrarentur , & sal-Vum inde exercitum cum omnibus impedimentis una in Liguriam navigatione posse transmitti demonstrabant . Gagius utramque improbabat sententiam, quantum alteri deesse consilii, tantum alteri superesse animi dicebat . Qua enim fiducia , aut quibus copiis Novas perveniendum lxx. circiter millia passuum intercedere itineris asperi , atque diseiicilis : ipsum a Placentia Apenninum tran
19쪽
stendendum e labesse rivos , amnes , nobili latum Gallorum fue 1 victoriaque Tarum , Romanorum clade Trebiam tempus adver-lam , m imas aquas , longum iter, & Corruptum , impeditum agmen r instare ab uno latere hostes, qui agmen assidue nostrum pedi agitent ῆ ab altero montes assurgere gelu , pruinaque oppletos .' vix quinque dierum cibaria iuperesse et in tantis angustiis ecquam esse militibus spem posse inopia , & lasestudine consectis , montibus , atque hoste circumclusis λ magnopere se quidem Mutinensium Ducis perspectam jam in maximis rebus
laudare virtutem , cui nihil arduum videatur : sed esse in bello non minus consilio , quam virtuti locum , eaque propter CaUen dum esse , ne temere progressis, aut Oertum exitium, aut turpis impendeat exitus. Reditum vero in Pontificis provinciam quid habere , nisi inopiam cibariorum , & militum fugam , & discrimen omnium rerum
quam enim sore copiam , si loca repetantur nostrorum, hostiumque inveteratis iam castris exinanita , atque exhausta λ milites autem , qui , cum ad hostes itur, alacres, atque erecti vadunt, demittere , cum reced, tur , animum , & facta receptus mentiona, statim de fuga , victoriae , praedaeque desperatione incitatos cogitare . At illud , cusus tandem consilii esse ρ Neapolitani Regni robur , Hispanorum florem , totius belli spem, atque eventum mari , & fluctibus committere praesertim cum omnia littora , portu seque tanta diligentia a Britannicis classibus asserventur . Postremo afferre se , quod tutius3
20쪽
tius, atque explicitius consilium videaturi. Praemissimi m enim statim Bononiam Pincaearonium Praesectum Fabrsim firmo cum praesidio , qui ea via celeriter tormenta omnia,& quidquid in exercitu gravis , atque infirmi est , in Hetruriae maritima adducat, indeque idoneam nactus tempestatem , & Ligulticam oram legens neque ad unum locum appellat , neque uno commeatu ,' quo fallere melius Britannos , atque effugere possit . Ipsum interim, qua proximum est iter, cum expedito , ac aelecto agmine per Apenninum , Lucensemque agrum in Genuensium fines perventurum e neque desuturos exercitui commeatus , cum , trinis viae castris superato Apennino , Lucensium campi Occurrant integri & sertiles , qui pabulo , stumento , pecore. & omni rerum copia iuvare exercitum queant . Haec vicit in concilio sententia ; cuius sententiae hae erant certae
opportunitates , quod praemissa tormenta ab omni hostium impetu , Pincaronii celerrima prosectione defendebantur , quem assequi cum
unius diei iter antecederet , illi proseao non poterant; ει quod oppositus obstabat Apenninus , quominus reliquum insequerentur eXercitum . Neque praeterea verisimile erat
Lobcovicetium a Gallia Cisalpina. atque ab Rege Sardiniae longius abduci velle , animis Genuensium tum incertis , atque Philippi, Gallorumque copiis ingruentibus . Gagius cum omnem in celeritate positam rem videret, concilio vix dimisso. tormenta , atque impedimenta omnia silentio prima nocte ex castris Bononiam consestim