장음표시 사용
41쪽
Caesarem , atque in Galliam mittere . Non audiuntur. Uicit enim, aut vii, ut fere semper , aut praesens utilitas , aut denique non ea causa satis digna visa est, quae pacem, dis ancitum jam laedus convelleret. Mortuo CDrolo Sexto Caesare bellum 1latim inter Bombonios , atque Austriacos coortum est . Initio hujus belli Sardiniae Rex , armatus quanquam esset, nullam se tamen in partem movebat , quietem se , atque Italicae libertati
consulere dicebat velle s re autem vera eX-pectabat , dum statueret utrius partis esse mallet nam ab utraque ingentibus pollicitationibus sollicitabatur eoque potitumum accederet , quo uberioribus praemiis invitaretur . Equiti Osorio , quem Sardiniae Rex legaverat jampridem 3d Britanniae Regem , multa intercedebat cum Ioanne C rteretio necessitudo . Is magnae inter Britannos auctoritatis , atque i plius Britannorum Regis summus erat in imperio Administer. Carteretius , cum plane ex Britanniae usu ecte intelligeret , oportere Gallorum , qui perpetui Britannorum hostes sunt , nimias iam opes quam maxime infringi, atque imminui, Sar
dimae contra Regis augeri , & confirmari , ut ab eli Galliae parte, quae illi finitima, atque etiam infirmior est. distinere ipse per se, atque adoriri Gallos posset; Equiti Osorio , per eumque Sardiniae Regi perluadere omnibus modis conabatur, ut cum Britannis, atque Aultriacis adversus Gallos, Borboniosque omnes consentiret . Homo solertissimus Olorius. & qui Regis sui mentem probε nosset,
quasi . recusaret quod vehementer Optabat ,
42쪽
L13ER PRIMUS. Regem in eo suum excusare impens ε coepit quod adversariorum potentiam , & belli exitus incertissimos vereretur: non iis illum e sese divitiis , non viribus , ut Borboni OS , qui valentissimi modo sint, irritare in se aut debeat , aut omnino possit : Austriacos tot in Germania detrimentis acceptis iacere : nolle illum , quod stultissimum est , alienam rem
suo periculo curare . Sin autem insperata rerum commutatione, quod plerumque in bello evenit, & sociorum auxiliis se te Au tria- et erexerint , ac superiores fuerint, tum Uero illud verendum esse , ne non libi potius Austriaei victores , quam sociis consulant , atque his belli onus , sibi victoriae usum reservent . Contra haec Carteretius , omnia Sardiniae Regi parata a Britannis esse demonstrat, arma , viros , pecuniam , magna mari auxilia , magnos commeatus , quibus co piis , atque opibus non esse cur Borbonios hostes , atque incerta praeliorum tantopere Rex perhorresceret : errare illum vehementer , si consilium sibi capere separatim posse speret ; evocato in Italiam , quod Austria-c0rum potentia imminuti accidere necesse est , philippo altero Hispaniarum Regis filio , ecquem Auitriacis , ecquem ipti tandem in Italist locum eme putet Eandem utrisque causam esse , eandem fore fortu-BRm ; multo etiam ipsi graviorem subeundam esse, si Borbonii vicerint, quem eorum undique viribus circumclusum, & fructuosi sesimis Cisalpince Galliae regionibus mulctat mio avitis alpium iugis regnare precarib vix p tiantur : denique proponeret ipse societatis
43쪽
DE BELLO, ITALICO, conditiones. & quae ab Austriacis postularet .
interposita Britannorum Regis fide habere certe confideret. Haec acta in Britannia, eadem que Regi Sardiniae nunciata in Italiam celeriter sunt . Et secundum ea multae illum res hortabantur , quare sibi societatem cum Austriacis faciendam putaret : imprimis , quod Borbonios consuescere paulatim in Italiam cum exercitibus transire sibi esse periculosum videbat : modo Carolum , nunc Philippum neque sibi homines magnis imperiis regnisque assuetos obtemperaturos existimabat, quin aliqua Italiae provincia recept 1 , ut paucis antea annis Carolus Rex Neapolis secisset , subito ad majora contenderent. Suis autem rationibus magis conducere arbitrabatur Austriacorum humilitatem, quam florentem Bor-honium statum; propterea quod Austriaci, &stare, ut miseri , conditionibus necessario coguntur rejecti enim ab se, qub in Italia con. sugient λ & quae daturos receperint , reapse dare extemplo possint . At illi altera potentiores, & fidei lac ilὸ suae obliviscentur, & libertatem prius eripiunt , quam promissa exsolvant . Postremo metuendum se Austriacis esse posse, cum metuere Borbonios certe de beat : imperii etiam commerciique ad mare proserendi viam ostendi, quod a Gallis N a bonensibus, atque a Genuensibus aversum traduci ad se incredibili utilitate queat. Ipsa autem Britannorum societas , atque amicitia
pero oportuna Videbatur, quod maxime nummati homines , & mari potentissimi essent , adeo ut bellum, & eorum pecunia tolerari ,& perfici etiam possit. His de causis placuit ei
44쪽
. . . LIBER PRIMus. , ut titeras ad Legatum suum in Britanniam mitteret : si citerioris Galliae partem aliquam Rultriaci 1ibi extemplo dent , uti vaniS promissis non se duci intelligat, & si Finarium Uenuensium oppidum attribui sibi, aliqua interposita causa, velint f item si triginta homnum millia a pacto statim foedere in Ita- iam mittere sibi, Italiaeque subsidio polliceantur, foedus se se cum iis facturum esse, eosdemque , & amicos, & hostes habiturum . quos ipsi habeant. postulata Regis Sardiniae quam maturrime in Germaniam ad Reginam Ungariae perferenda curavit Britanniae Rex cum literis , quae illam serio monerent conditiones ne re-
gueret : suis rebus aliter consuli non posse . negina imponi sibi a sociis duriora querebatur, quam penὸ possent ab hostibus imperan, u victa distessisset : Finarium porro, quodenuenses a Carolo Patre suo grandi numerata pecunia coemerint, eamque ipsa empti
Bem Iure 3urando firmaverit , Regi Sardi niae condonare turpissimum sibi, minimἐque consentaneum es e demonstrabat. Qui enim con-nire , ut e)us fidem ipsa convelleret , pro Jus haereditate Patris bellum acerrimum su-ciperet Praeterea cum tot hostes circumstent,tque immineant, non prudentissme fieri distet, uti Genuenses ultro, ac sine certa quadam causa commoveantur . Negabat Britan-
is Rex grave Reginae videri debere exigui
unius provinciae parte redimere amicitiam ejus degis, quo freta, & erepta in Italia recupe- iperet, & reliqua omnia obtinere et neque dei tam severὸ habendam esse rationem do-
45쪽
Iό DE BELLO ITALICO.cebat, cum de regno, atque incolumitate agam tui : Genuentes vero quid vereretur Ign vos homines, timidos, neque in bellis gere dis , sed in mercaturis faciendis exercitatos .
qui neque vires ad nocendum habeant, &, si attulerint, facili negotio coerceri , & proterietiam ponant. Tandem Regina vel Britannorum satigata literis , pen8s quos & consilii .ia virium erat auctoritas vel suo etiam periculo admonita, ne Sardiniae Rex, ad hostes suos repudiatus delaberetur , cum eo societatem , & Britannorum item Rege inire constituit . Itaque duorum Regum , & Reginae
Legati . osorius rei fere omnis auctor praecupuus, & concitator Carte retius , & Ignatius vasnerius Vormaciam conveniunt . Ipse adest Britannorum Rex . Sancitur foedus : quo ex foedere conssilia , vires , arma , pecuniam conferre , bellum terra, marique gerere , in eoque perseverare universi tenerentur, quoad
omni Borbonii Italist pellerentur e triginta equitum , pedietumque millia Regina Ungariae , xlv. millia Sardiniae Rex consecta, parataque in Itali 1 haberent Britanni praeter ltrecenties HS. quod singulis annis Sardiniae Regi in belli sumptum darent , cum valida, instructaque bellicarum Navium classe infero
mari navigarent , ut essent Italiae littoribus praesidio ad versus hostes : quae pars citerioris Galliae cis Ticinum , atque intra Nuram amnes est, & nominatim Placentia , atque Bobium Urbes, quaeque a Nurae amnis sonte prope Genuensium fines ad lacum usque Verbanum, atque Helvetiorum pagos pertingit, exceptis insulis , quae sunt contra Ticinum
46쪽
LiRER PR IMUs. 37 Urbem , ea omnis Sardiniat Regi extemplo cederet; Finarii item recipiendi jus eidem potestasque esset: quae bello Regna, quaeve provinciae receptae in Italia essent, eas sibi Ungariae Regina haberet Britannis omnes Italiae portus commercio paterent , iisque ubi eis videretur emporium aliquod constitue-
His de rebus quanquam secreto apud vormaciam actis , atque constitutis primi in Italia Genuenses certiores facti sunt diligentia , ac literis Ioannis Francisci Pallavicini , qui Reipublicae Legatus Britannorum Regis
salutandi causa Vormaciam venerat. Hoc loco non abhorret a proposito ea scribere . quae de Genuensibus cum ego quaererem, sic reperiebam : Homines esse navos,
atque industrios ; optimis legibus , libertate
indomita; habere Urbem arte naturaque munitam, & mari, terraque opportunRm : maximas ex eo divitias atque opes quaesisse: Pr fligatis olim Pisanis , attritis Venetis , magnum foris nomen, marique imperium obti- iniisse ; domi factionibus , proscriptionibus , caedibus, omnique seditionis genere laboratIe: eam ob rem factum esse, ut angustis tertii fi-mibus uterentur : non prius conquievisse , Qu*m ante annis MCLXXVI. magnorum Principum legatis arbitris convenirent, eamque, quae nunc est , Rempublicam constitue. rent : Nobilitas regnaret, plebs nullo numero esset . Nobiles ii dicerentur omnes
quibus in Concilium Maius aditus pateret Concilia duo Civitatis essent; Majus, Minuo
eue vocarentur et legum condendarum , ve-
47쪽
8 DE BELLO ITALICO, ctigalium imponendorum , & nonnullorum Magistratuum creandorum Maiori potestas esset : de pace , ac bello , deque omni Reipublicae statu Minus, adhibito Senatu, decerneret : summa esset Senatus auctoritas penὸς ipsum , & Ducem, quo nomine civitatis Principem appellant, qui regnum obtinet. biennium, totius imperii species, ac dignitas esset e nemini praeter Ducem cum Senatu , Conciliisque agendi fas esset. Dux igitur pro more, institutoque Reipublicae ex literis Ioannis Francisci Pallavicini ad Senatum, Minuiaque Concilium retulit . Patres , hoc accepto nuncio, vari E assiciebantur. Erant praeserocis ingenii aliqui, qui bellum statim, arma, legiones , castra denunciarent , Borbonios socios accerserent, quorum opibus Sardiniae Regem deprimerent, Austriacos coercerent. Imperiorum etiam in bello & gloriae cupiditate, ac spe incitabantur. Plerique natura, usu- Me rerum tardiores, seque, & Rempublicam circumspicientes a consiliis sortibus refugiebant : belli casus. aerarii damna, tributi nomen liberis praesertim civitatibus grave, mare infestum , hostem finitimum , socios longinquos cogitabant, atque etiam hos ipso suspectos habebant . & componi rem , aut mitigari posse sperabant . Nec deerant , qui
dolerent potius Reginae fortunam , qu m insectarentur iniquitatem, & miseram dicerent, quae hostibus aroue, atque amicis praedae loco esset. suaque , & aliena distrahere cogeretur.
In tanta animorum varietate unum modo placuit dari negotium tribus prudentissimis viris, Paulo Hieronymo Pallavicino ,
48쪽
no, qui rem Finariensem, praesentemque temporum statum etiam , atque etiam considerarent , & de eo quid eis videretur , ita ut e Republic , , fideque sua censerent , Patribus
renunciarent. Ubi tota inter ipsos agitata res,& considerata est, eorum unus processit, atque ejusmodi in Minori Concilio sententiam dixit : Arduam esse rem , multoque graviorem, quam Ruisquam exilii mare queat e imminere acerrimum Regem, potentem , arma tum, & de Finitimorum pernicie dies, atque noctes cogitantem : haberi ludibrio Reipublicae conditionem, ad cujus oppida nuta injuria commemorata , nullis repetitis rebus , tanquam ad alicujus projecti cadaveris spolia diripienda vicini advolent : non Finarium
quod gravissimum tamen es et sed per Finarium omnem oram maritimam, ipsam peti. Urbem , quae si mare , & peregrinarum usum mercium amiserit, quod a milia Finario accidere est necesse, egellati, ac solitudini addicetur . Asperum esse , triste , durum
spoliari, despici ; verum & illud imprimis
providendum elIe, ne praesenti malo gravioribus malis remedia adhibeantur : multa quidem in utramque partem cogitantibus occurrere, quae animum ita distrahant . ut ubi possit constitere , diiudicari vix possit : nam &in tanta Reipublicae calamitate , tantaque contumelia sedentem convivere flagitiosum;& in varios belli eventus demittere sese paratioribus animis, quam viribus stultum esse atque a Patrum gravitate, & constantia utrum. que abhorrere. Unum esse in praesentia, quod
49쪽
4o DE BELLO ITALICO, tutum ad omnes casus confilium videaturii ignavia omni , & cunctatione abiect1 excitetur pristina Genuensium virtus , si pec nia cogatur , scribantur milites , oppida , &Tinarium imprimis muniantur . Ita , si bellum .placet, non polis Genuenses, ut quibus vires adsint , ab amicis repudiari , non contemni ab hostibus ; sin quies , & neutram in partem inclinatio probatur , fieri tum facile polse, cum utrique formidolosi, aut certe non lacessendi videamur, ut Reipublicae dignitatem , & statum incolumem conservemus. Otiosis vero, atque inermibus quidnam aliud proponi . nisi aut inopem servitutem , aut calamitosum interitum ρ Patres , his auditis, frequentes decreverunt, ut milites quamprimum conscriberentur , atque augerentur, decem ut sint hominum millia; rei militaris periti duces evocarentur, Finarium , caeteraeque in finibus Reipublicae arces communitio. res, atque instructiores terra , marique fierent ; item maioribus lex comitiis serretur qua lege sexcenties HS. Finarii dessendendi causa corrogetur ; itemque legatis Reipublicae scriberetur, uti Regem, Principemue, ad quem quisque eorum legatus sit, conveniant, causam Reipublicae doceant, quo quisque animo Rex , Princepsve in Rempublicam sit , Senatui confestim rescribant . Interea Patribus placere parem Austriacis , Borbonii' ne
voluntatem ostendi , & neutros eorum contra alteros iuvari. Hare dum a Genuensibus maena cura .& diligentia aguntur, Sardiniae Rex , qui omnia attentὸ speculabatur, suspicari tum pri-
50쪽
LIBER PRIMUI. 4r primum coepit, Genuenses Iron patienter , neque remille Vormaciensis foederis injuriam laturos ; itaque ut majus aliquod iis nomen opponeret , quo a belli apparatu deterrerentur , cum Rege Britannorum agit, uti Ro- veleio Britannicae classis ad mare inserum Praesecto scribat e aliquem ex iis , qui navi-hus praesunt ad Senatum Genuentem mittat,eX eoque prope minaciter causam percunctetur armorum . Rouelejus, acceptis man
datis Nauarcum ire Genuam jubet; qui statim aphracto in portum ex alto invectus Ducem , Senatumque adit; & Regem mirari suum vehementer dicit, quid causae Genuensibus sit, quare cum ab omni contentione abesse testati toties fuerint , bellum repentὸ parent; postulare, uti sibi, quae Reipublicae
opes, quantus sit exercitus accuratὸ indicenti non debere eum pati , qui Italiam ab hostibus defendendam susceperit, novus ut in Itali 1 tumultus excitetur . Ei orationi Dux respondit .' Non tumultus , neque maleficii causa exercitum Genuenses conscribere , sed ut se tantum muniant ; adeoque delectus ab iis interm tti nolle , ut angantur potius , quod pro rei , & temporis gravitate non satis fortassis magnam manum cogere queant.
cum praesertim jura omnia permisceri nefario bello videant: neque Italiae quietem magis ad Britannos ultra Gaditanum fretum submotos , quam ad Genuenses pertinere , qui
& Rempublicam in Italia obtineant, & non
postremi Italorum sint . Caeterum ab eo , quod instituerit , Rempublicam non recessii-ram , ut mediam se italico bello profiteatur.