Castruccii Bonamici Commentariorum de bello italico. Liber 1. 3

발행: 1750년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ενα DE BELLO ITALI eo. perterriti , simul cum altera ex parte prope iam Sevius adesset, ex altera Uie villaeus descendere impreisionem i m ricturus cerneretur , tum a fronte succedere noliri acriter

non destiterent , illi , relicta munitione . ad

octavium vicum , indeque citissimε sese , circiter octingentis aminis , ad Sculemburgium in castra receperunt . Neque illorum quisquam superfuisset, si avi Legati ab utroque latere , ut erat praeceptum , uno in hostes concurrissent tempore , fugamque iis in teret usissent . aut fugientes pars equitatus , quem omnem non satis prudenter reiectum

esse post tergum di imus consectari , atque

opprimere potuisset. 'Recepto Gagius Octavio Iaboriosa G vium ui1 proficiscitur . quam etiam hostes

interruperant, ut essent nostri ad insequendum tardiores : quo cum tandem venisset

oppidum ipsum , quod arcem habebat satis

validam , eommunire , atque instruere iubet, ut eo pecuniam exercitus publicam , aegros , atque omnem belli apparatum conserret. Haec dum ipse administrat, Uievillarum Legatum, qui primo agmini praeerat ad occupandas N vas , & commeatuum ab Genua subvectionem explicandam mittit ; Sevium praeterea Legatum mittit eum tormentis sex, duobuiaque millibut hominum ad expugnandam Se vavallis ataem et quae quanquam ad Iriam amnem polita natur1 probe munita esset . praesidiumque ibi CCC. militum legionariorum Sardiniae Rex haberet , quibus Roscius castrorum Praesectus praeerat, nihilo tamen minus longinqaam oppqAnationem sustinere

72쪽

non potuit. Vehementivi enim a Sevio o pugnata , quam a Roscio defensa , cum jam militum praesidiariorum stationes ollis tactapincendiariis deflagrassene , undecimo ab opis pugnatione die , deditione facta, capitur, ocGenuensibus ex Aranguesiano scedere attriis

itura

Interim Philippi, Gallorumque exeres tu. Subalpinorum praesidiis e saltibus Monistisserrati deiectis, atque Aquis subito Stateialis a Pignat tello Legato occupatis, ea seliciatate , quae plerumque adest novantibus res , omnem circa regionem in suam celeriter e

testatem redegerant. Quibus cognitis Gagius discedendum Gavio , ulteriusque sibi progrediendum existimavit, ut, cum Philippi Garulorumque copiis coniunctis suis, uno consilio bellum administraretur , summaque im

perii ad Philippum Philippi Hispani Regis .

respiceret. Erant numero , & genere homi num praestantes copiae Hispanorum , Gallo. rum , Neapolitanorum , Genuensrum . Marψchio Malibrius Gallis praeerat Galliae militiae Magister: lxii. millia peditum, viii. equitum Obere in armis dicebantur. Magna multitudo, magnusque ex tantis viribus animus, ut nihil sibi impeditum , nihil hostibus tutam arbitrarentur . At Sculemburatus collectis, qui ab Octavio refugerant ad Ripaliam, Novis relictis, citatum agmen rapit, ibique loco munito , fluminibusque circumsum castra locat de summii rerum admodum solicitus . Neque minus aestuans , laboransque ab Augusta Taurinorum Sardiniae Rex venerat in castra : quae quidem Tanarum inter , Padum

73쪽

DE BELLO IT Aeetes,

dumque amnes posita loci natura, pontibus, atque additis operibus munitissima prant, &ad bellum ducendum aptissima . Ipse enim praesidiis, locisque dissicilibus hostium impe tum frangere , ia tractandia conditionibus .ae simulatione cum Gallis ineundae societatis praetentem procellam devitare, consiliumque ex tempore , ac sortuo a capere meditabatur. Ita Hispanis , qui nunquam victi, non nuam vietores toties cum hoste conflixer/nt,& iis qui Gagio Duce Pontificias ultro ,

ei troque Provincias diu pererraverant, neque tamen quicquam Profecerant, & iis, qui inalpibus ad Italiae portas sexennium iam sere obversati , in illam auxiliis etiam Gallorum irrumpere , cum saepe tentassent, nunquam potuerant; facta cum Genuensibus societate iubito in Cisalpinam iter Galliam patefactum est . Austriaci autem, qui mδgno animo m- Eentique fiducia gerebψnt bellum , quod &mare Britannis sociis tenebant, & locis confidebant natura munitissimis, eosque ex Vommaciensi laedere spirituS sumpsergne . . ut It 7 liam omnem suam dicerent , alus eri rent , aliis donarent, modb resecere sese , & suis timere rebus coeperant. Tanta traductis ad amicitiam , & societatem Borboniorum Genuensibus, facta es, rerum in It li3 commutatio. FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION