Castruccii Bonamici Commentariorum de bello italico. Liber 1. 3

발행: 1750년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Ia DE BELLO ITALI eo,

praemisit , ac conquiescere ante iter consectum vetuit. His Pincaronius Praesectus Fabrum cum eqvitum , peditumque millibus u. inissus praesidio est . At ille cum ad Scultennam amnem pervenisset, qui ea nocte ex maximo imbre admodum creverat , simul iis temere credens, qui vado amnem transiri posse negabant , iter supprimit. Quod ubi

Gagius cognovit decurionem statim exercitus misit, qui hominem severius commone faceret , uti acceleraret . Quo facto vadum in flumine repertum est . Periculum erat , ne , si tam subitam Lobco vicZius prosectionem sentiret , multo breviore itinere Pin- caronium assequeretur , eumque interciperet. Ita unius hominis soccordia parum abfuit , quin tormenta omnia , atque exercitus impedimenta in hostium potestatem venirent , totiusque rei consilium deperiret. Interea Ga- ius cum expedito agmine e conspectu Auriacorum evolavit. Lobcovicetius Pincaronii prosectionem non senserat, Gagium vero ne prosectum quidem esse existimabat , sed eo tantum excessiste arbitrabatur , ut

paulo ultra eum locum castra transferret .

Qua de causa , primi diei mora illata , deinceps . reliquum frustra laborem suscipi intelligebat , cum iam neque Pincaronii iter demorari , neque Gaetum consequi , neque

etiam extremum eius agmen carpere posset. Dicitur eo tempore LobcovicEius tantam esse celeritatem , reique militaris scientiam in ipso hoste admiratus . Ea est magnorum facinorum vis, atque species .

Apennino, qui ab alpibus maritimis, su

pra Diuiti dii Corale

22쪽

praque Genuam initium ducens , omnem Italiam discriminat , ii quoque montes annectuntur, qui Mutinensem agrum meridiem versus a Lucensi dividunt, Balista quondam,di Letus apud Romanos appellati , nunc a peregrino quodam , quem summo apud Scotos loco natum austere , & solum plures ibi annos vixisse ajunt, D. Peregrini montes dicuntur . Ferebatur eo Gagius triplici instructa acie. Facile a principio iter, atque amoenum . Colles assurgebant leniter acclives . Ubi ad aspera , ac montosa ventum est, sarcinaria omnia iumenta defecere , adeo ut cibaria ipsi sibi milites supportaverint. Accidisse id satis constat eorum improbitate, qui vecturas de Regibus redimunt ρ propterea quod , ut suo privatim compendio servirent ciumemta coemerarit macie corrupta , neque ad superandos montes idonea . Atqui eiusmodi aerarii depopulatores , posteaquam ex egest te , ac sordibus permulo jam latrocinio emerserint, ad opes , atque ad honores obrepunt

non sine Regum pernicie , & justissima populorum querela . Cum , uti dictum est , iatres partes distributus Gagianus Apenninum superaret exercitus , dextera quidem . sinistraque pars , quod molliore itinere montem circuibat, facile progrediebatur . At media cies, in qua Dux ipse Mutinensium, & Ga-gius erant, loci iniquitate , miseia admodum divexata est. Nam quod duees itineris nacta esset imperitos, per deuia, atque asperiora iincedebat , nullumque neque Ordinem , n . que imperium servare poterat ν & quod recta montem adversus peteret, aegrius necessario

23쪽

14 DE BELLO ITALI collario ingrediebatur , quaque difficilior erat

aditus , atque praeruptior . Tum iii. serme millium passuum via adeo gelu constrata erat, ut, . nisi discussa glacie iv. in altitudinem pedum , insistere miles non posset, & complures nihilo secius prolaberentur , praecipitesque agerentur per lubricas illas montium altitudines . Ipsi ante primos ordines ibant Imperatores, Dux quidem Μutinensium pedes , Gagius vero , eum podagrae doloribus ureretus , equo insidens , & cohortabantur suos, ne labori succumberent, neve animum tot praeliis , atque honibus invictum in tantulo non iacillimi itineris spatio desponderent. Imperatorum vocibus , atque Gem

plo tantum militibus incessit itineris conficiendi studium , ut in summum iugum incredibili labore, ac perseveranti a conniterentur ἔ ex eoque properantes descenderent , atque ad Castrum nc vum , qui non ignobilis in illis montibus vicus , & totius Capheroniae provinciae caput est , subito pervenirent; adeo ut qui Montis Alphon si arci , quae vi- eo imminet, praefidio erant Austriaci milites , cum nihil tale suspicarentur , & ine , se observarentur in foro , prius ea amarcem , seque captivos senserant, quam a zopinquare hostes cognoverint quorum inligentia Gagianis admodum profuit: Nam parua licet arcis oppugnandae mora maximo fuisset ipsis detrimento , cum necessariis omnibus rebus egerent, atque extrema jam fame laborarent .

Tam improvisum , tamque dissicile per Apenninum Gagii iter cum late fama vul

24쪽

ε. .

alset, magna apud otiosos rerum aestimat res controversia extitit, cum alii temeritatem hominis carperent, qui suas eo Copias coni

eisset, ubi esset ipsis , & fame , & frigore

tereundum alii virtutem , atque immersa-ilem difficultatibus animum extollerent, An nibalique alpes perrumpenti adaequarent. Ita, variantibus hominum itudiis, sententiae quinque variantur , deque rebus nemo conficientius judicat , quam qui eas ignorat . Ego sicut non parum virtuti tribuerim Imperatoris, ita non multum consilio detraxerim, quod praeserti m fortuna ecim probarit . Foeda enim tempestas, quae per eos ferme dies cooriri constanter in iis locis . atque ingentem decidentium nivium vim circumferens , deprehensos in itinere homines opprimere solet, cum vix milites ab Apennino descendissent, subito, vehementissimeque insurgere coepit: ita ut exiguo tempore magno casu totius exercitus salus constiterit Capta Montis Alphonsi arce, Lucensium finibus appropinquabat exercitus , quod ubi, est auditum, i nsolentes homines belli, &, quor sum tam repentinum, atque ab hoste, ut via debatur, diuersum iter evaderet , ignari id quod in eiusmodi rebus necesse erat pediturbati vehementer sunt . Nam quanquam usitato iam a principio belli instituto Reipublicae prudentissimo parem Lucenses Austri icis , Borboniisque voluntatem ostenderant , nihilque secerant , dixerant ve , quod alteros

contra alteros iuvaret: tamen prudentiae non semper sortuna comes per idem serme tempus tulerat, ut homines a potente quodam .

25쪽

16 Dg BELLO ITALICO, Rom1 summissi, Hispaniensem in agro Masissensi tabellarium deprehenderent , ac dispoliarent , & publieas potissimum literas interciperent . Quo facto in fines se se Lucensium receperant ἡ atque eos qui Montignosii oppido praeerat , cum apud illum de iniuria , quam sibi iactam esse a latronibus putabat,

vehementer esset tabellarius conquestus, Cominprehenderat , prasiectoque arcis custodiendos tradiderat , Senatumque ea de re certiorem lacerat . Senatus. quod eos latrocinii insimulatos , latrones esse existimaret. literas quidem tabellario confestim reddi, ipsos in vinculis habendos videri censuit . Postea uero

quam illi diplomata ostenderant . quibus eos esse milites compertum est , senatus cum omnia ubique hostibus in hostes licere iure belli intelligeret, cumque non in sua provincia facinus admilium esse constaret & literis redditis satis Borboniis factum esse arbitraretur. Austriacos milites solvi extemplo, libe-xosque abire iussit. Erat aequitatis , & prudentiae consilium plenissimum . Non desuerunt tamen, qui literis, nunciisque Senatum apud Reges populari inducti rumore crimi

marentur. Adeo nihil est a calumnia intactum, multoque plures sunt , qui reprehendant . quam qui laudent. At ne in animis Regum utriusque par

eis suspicio haereret falso injecta, ad Reginam Ungariae Carolus inafius , ad Regem Sardiniae Ioannes Sardinius , Neapolim Laurentius Decidatus, atque in Hispaniam usque Andreas Sbarra ex S. C. missi sunt , eisque mandatum, ut Reipublicae causam Regibus

26쪽

L 3AE R PRIMUS. - δτ' probarent . Harum vero legationum exitus adhuc erat incertus, cum, uti diximus: Lucensium finibus appropinquarct exercitus, ct vitasque is pcnsa metu , ac solicita esset . Cum autem in timore multa fingantur impunius , omnia credantur facilius, eo factum est , ut nonnulla temere vulgata timere Lucentes cogerςntur , quae quidem non timui Dsent, si conscientiae potius suae , quam temporum rationem habuislant: ne videlicet Rei publicae vis aliqua in serretur , neu milites in eorum agris maximo cum detrimento diutius Vertarentur , neu denique multa necessario quodam armatorum hominum impetu acciderent , quae ne prudentia quidem corrigi possent. Augebat timorem , quod nullae Ducum essent literae , quae de ipsorum adventu certiorem Senatum facerent , itaque inimico animo adventare magis , magisque diccban

tur.

At Lucenses , ut aliquam in repentino tum Ritu dignitatis , ac salutis rationem habere viderentur , Montanos , qui in eorum ditione sunt, genus hominum militiae aptum maxime, summaque erga Rempublicam fidi

cognitum ad se vocaverant, eos armaVerant,

custodiendaeque urbis sex viros crea Verant. Interea Imperatorum litera: venere adventum nunciantes . Itaque paulo quietior Senatus

Franciscum Bernardinium ad Borbqnii exorcitus Imperatores, & Ducem imprimis Mutinensium misit , qui eos ad Caitrum usque

novum in castris conveniret, diceretque e egregium semper fuisse , & esse erga Borbosios Rege* Senatus Populique Lucensis, ani-

27쪽

18 DE BELLO ITALICO,

mum e minus ob eam rem se se ab eorum ad en tu timere, quos optima fide dilexerint: esse potius , cur Raudeant , venisse tempus, quo tuam Lucenses erga Borbonios voluntatem verbis toties , legationibusque testatam, re tandem ipsa declarent : nihil ea propteresse, quod in eorum potestate sit, quod non ipse sortissimis Imperatoribus ex auctoritate senatus polliceri & repraesentare etiam possit. Illi tam liberali oratione, promissorum-

ue spe deliniti , cum exercitum haberent

rigore , fameque fere enectum : non sibi , non Regibus suis in animo esse , responderunt, quicquam adversus Rempublicam moliri : militarem tulisse rationem , ut necessario per eorum fi es iter facerent : curarent ipsi , ne commeatus deessent : se se daturos Operam , ut milites sine maleficio . & injuria transeant. Quibus rebus cognitis, omnis

Senatus cura eo conversa eii , ut commeatibus extemplo consuleretur, utque Cives eligerentur idonei , qui ea diligenter curarent, quae ex usu Borbonii exercitus esse cognoscerent Quo facto ex omni agro , & vico pabulum , & cibaria in Borboniorum castra

comportabantur , omniumque rerum copia

portabatur undique , atque Raebatur plenissimis viis . Idque eo erat mirabiliu , quod Lucenses an iustis aeris, minimeque frumentariis utantur ; tempus autem esset anni di λficillimum , quo neque frumenta in horreis sunt, neque multum a maturitate absunt ;& milites, qui in florentissimis provinciis in

maximis sese suisse difficultatibus recordabantur , non sine summa admiratione videbant

28쪽

. F. LIBER PRIMUs. robant diligenteta, ac fide parvas augeri res posse , magnas contra dilabi , si pravὸ admini- sirentur . Cum Hispanus , Neapolitanusque exercitus ad sextum ab oppido Luca lapidem pervenis et . Senatus eo statim Caesarem Santinium proficisci iussit, qui cum Duce imprimis Mutinensium , caeterisque Imperatoribus ageret, quemadmodum ex ossicio ac

dignitate Reipublicae esse intelligeret . Quibus rebus consectis ita a Lucensum finibus uiscessum es , ut militibus Lucenses, Lucen- Iabus milites accepti essent; Reipublicae in administrandis rebus solertia ab omnibus collaudaretur , Neapoli autem, atque in Hispania Legati ejus comiter ab Regibus acciperentur : & qui jam veritate rei commoti , Legatorumque ossiciis secundum Rempublicam iudicaverant , tum vero his auditis , omnem de tabellario suspicionem ex animis delerunt suis . At Gagius nihil in itinere moratus per Lunensem agrum Sergianum pervenit , primum quod est ab ea parte venientibus Genuensium oppidum . Quatriduum ibi subsi- .stere placuit , dum in numine Macrii ponsessiceretur, di allevarentur milites, quos lovgum ex Mutina , atque arduum inter Appennini tramites , infestumque nivibus , S.

pluviis iter divexaverat. At magna Gagius solicitudine assiciebatur , novis subinde dissicultatibus objectis .

Macra vicinis montibus rapidum flumen, tuncque etiam ex nivibus, imbribusque maximum erat; & pons in eo confieri dissicitius propterea videbatur posse: loca excipie-

29쪽

1o DE BELLO ITALICO, bant horrida, & saltuosa, latebrisque, & si

vel ribus tramitibus praerupta , quo certe ex militari progrediendi consuetudine, at9ue omdine adiri non poterat, idque erat incommodum , & periculosum maXime cum praeis sertim Austriaci, si ab Apuanis montibus d scenderent paucis immissis equitibus, Omnem male habere exercitum , & facile etiam possent errantem , & de satigatum Opprimere . Ae jam ut nullus ab hoste metus esset, non pabulum in vallis locis , atque inanissimis

non frumentum erat : non denique certus tam incerti itineris dux . Una omnium erat in Genuensibus rerum spes , quorum obscuta adhuc voluntas, & Conscripto nuper exercitu suspecta videbatur . Infirmae erant Hispanis , Neapolitanisque copiae , v. millibus cum Pincaronio distractis , compluribus labore consectis, nonnullis fuga dilaptis. Philippus vero Hispaniarum Regis F. sociique Galli , quibuscum se se conjungere Gagius

properabat , adeo non properabant ipsi . ut incredibili torpescere mora viderentur . Erat ipse praeterea Gagius sive aetate, sive natura, sive etiam consiliorum , quae omnia semper ab Hispania usque afferebantur . expectatione cunctator , magisque timens adversa , quamiserans secunda, adeoque omnia consilio tribuens , nihil ut fortunae relinquere videretur velle , quae tamen in bello plurimum potest . Sed cum esset Gagius in quibus demonstravi curis , atque angustiis , multaque hominem sol ieitum haberent, atque anxium et

commodum ad eum, & Ducem imprimis

30쪽

Mutinensium Genu 1 venit mi istas ab Senatu Josephus Auria , qui bono illos esse animo ruberet , & pacata omnia ab Genuensibus , benignaque ipsis , militibusque eorum ex auctoritate renunciaret . Missus una cum Josepho Auria Uinsonius fuerat Trib. mi l l. in exercitu Genuensi , illarumque peritissimus homo regionum , qui Hispanos , Neapolitanosque faciliore per montes , saltusque duceret viii . Hoc primum in illo itinere Gagii

animum erexit, ex eoque primum fieri quaedam ad meliorem spem inclinatio visa est . Simul omnibus locis commeatus imperabantur, describebantur vecturae, frumentumque,& pabulum quod erat tamen perexiguum eomportabatur, nihil denique reliqui ad opus, patientiamque Ligures faciebant : Qui industrii homines , ae diligentes , quod plerumque in sterili agro evenit , multa duritie ,

improboque labore naturam vincere velle locorum videbantur. Nunciatur etiam Ga-gio discessisse a Mutina Lobco vicetius , cujus discessu suturos Austriacos ad insequendum tardiores videbat . Iamque tandem Philippus,& Galli parare iter dicebantur, & pons, qui demissis in flumine trabibus bipedalibus , &conjunctis inter se lintribus properabatur, pe- erat perfectus . Itaque cum de hostibus , deque sociis ea , quae optabat, audiret , &Genuensium copiis exercitum sublevari suum polis non nequicquam speraret, exquisito per Vinsonium itinere nou dili commorandumsbi esse Gagius existimavit. Interim Lobcovic Eius . quem supra de

SEARCH

MENU NAVIGATION