Castruccii Bonamici Commentariorum de bello italico. Liber 1. 3

발행: 1750년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

sx DE BELLO ITALICO,

terque moenia Urbis cum pertransire coepisset exercitus , portas occlulerant Genuentes,& popularium exitus, militumque diligenter coercebant introitum, nequa aut illorum inscitia , aut horum licentia , parvisque , ut saepe fit , eausis , magna fieret rerum com mutatio, neu quam etiam susceperant a principio belli personam , ut medii essent , &adhuc tuebantur , intempestivε deponerent , Ac tametsi Gagius, qui ad Langenses Porei serae hic est pagus valli I idoneo loco castra posuerat , magnopere eos adhortabatur , ut auxilia sibi mitterent, alia ratione se non esse ad hostes iturum , quos numero, & loco superiores esse intelligeret ; tamen in eo persexerandum Genuenses putabant , ut ne prius mitterent , qu in noster esset exercitus Ultra eos montes prosectus , - qui Liguriam a

Calli 1 Cisalpina dividunt ; & Ligusticae , ut dictum supra est , fauces apellantur : idqus ipsum in Aran Deliatio foedere adscribendum,

eaque de causa curaverant , quod Vereba

tur , ne patefacta ante id tempus societate , statim in finibus suis Austriacos hostes haberent, id quod Reipublicae detrimentosum eia se existimabant . Simul descendere aperte , palamque in partes auxiliis missis nolebant ,

nisi prius exploratis quantum Poterant rebus, quarum prope certus videri tum poterat exitus , atque edeo Dilendendae amicitiae tempus opportunius , cum tribus maenis Philippi Gallorum , & Gagii exercitibus conjunctis in Galliam Borbonii Cisal pinam irrupi

seni : Ipsi autem adversus vastitatem, caeterasque belli clades, & Ligulticarum saucium

62쪽

angustiis , & tantorum exercituum conjumctione tutiores essent. At Gagius neque sine Genuensium auxiliis Ligusticas superari posse fauces dicebat, neque ducis considerati e1se judicabat , eos relinquere post se non aperte socios , a quibus omnia fere ad bellum necessaria expectanda essent , & quorum auxiliares copias tamquam obsides habere posse perpetuae ipsorum erga Borbonios voluntatis.

Interim Philippus Gaetio ad duo millia Draconum , & provincialium Hispanorum

Pyrochitrophorum coortes summa virtute ,

quibus Augustinus Ahamada praeerat, auxilio misit ; item Patris , Socerique nomine Marin εhionem Chetardiensem Gallum, & Ο-Walium Hibernum , qui apud se in exercituerant , Legatos Genuam missit : quorum alter Sarmatica erat legatione notus , alter , ut postea confecto beso cognitum est , conciliandae pacis auctor praecipuus fuit , cum post incommodam plures Genuae menses simulatam valetudinem, mutandi, ut dictitabat , coeli causa, in Britanniam prosectus est . Hi igitur in Senatum introducti Galliarum se se, atque Hispaniarum Regum nomine , quorum insignis semper fuisset , &praecipua tunc esset erga Rempublicam benevolentia , & fides , venisse oratum dixerunt , ut auxilia Genuenses Gagio submitterent, quae nisi statim submittantur , non posse Hispanos , Neapolitanosque omnins progredi , & suturum fortasse , ut ad nihilum incredibilis eorum virtus recideret, Russqua sunt ascendere altissimos montes , tran-

63쪽

ς4 . DE BELLO ITALICO, sire rapidissimum flumen , extremam tolerare inopiam , quae facilia ex dissicillimis non tam animi magnitudo illis innata nationibus , quam Genuensis auxilii fiducia redegerat : non se se arbitrari temporis causii, aut simulata Genuenses amiciti 1 societatem cum

Bolboniis institvisse : Quid tam porro iustae,

veraeque amicitiae repugnare, quam si, quod triduo , ad summum quatriduo praestaturi exscedere sint; fidelissimorum id amicorom precibus repraesentare illiberaliter quodammodo denegent λ debere eos communem potius utilitatem, ex quili omnia homines interpretari foedera oportet , quam foederum formulas ,& verba spectare et factum esse Aranguesi num foedus , ut communibus viribus communis repellatur hostis: at Genuensium cuntiatione ita inopportuna non repelli , χλinvitari hostem , ut Gagianorum militum paucitate contempta Ligusticas continub sauces occupet: quibus oecupatis , & Gagium ad rem gerendam inutilem emciat, & ipsos quasi in vinculis habeat, ne ea. quae Reipublicae interesse cognoverint, quaeque ille admodum timet, decernere audeant. Id veros accidat, quo tunc Aranguesiani foederis consilium λ Quo virium communica larum spem Sin autem in consiliis capiendis unam intueri sortuoam vellent , omnia hactenus

aceid illa Austriacis adversa, Borboniis secunda : illorum semel , atque iterum ab invictissimo Rege Gallorum sulas in Belgio ac

sum ratas copias , quas Batavorum etiam, &Britannorum exercitus sublevabant : unam

esse in Itali 1 Genuensium civitatem , quae

64쪽

Lia TR PR νι Us. ss 'certissimam Borboniis victoriam creare possit : eius patefacta societate fugae se statim

Austriacos mandaturos , neque ullum consistendi illis in Italia locum fore . Proinde vel amicitiae , vel utilitatis , vel denique sortinnae caus1 ne cunctarentur auxilia Gagio submittere e liberὸ iam , atque audacter descenderent in causam . & quos hoites iamdiu

senserint , pro hostibus aliquando haberent. Genuenses Legatorum permoti eloquenti I, quam Borboniorum adjuvari victoriis in intelligebant , & quod ingratum sane videbatur tantulae, ut apparebat, rei controversili, in ipso societatis initio sociorum offendere animos . & quod eo erant progressi, ut ma gis liceret non coepisse , quam coeptum semel non exequi usque ad extremum. Millia hominum octo, & quae ad eorum , bellique usum pertinebant, auxilio mittenda esse Ga-gio statim censuerunt. Horum summa imperii tradita Ioanni Francisco Brienole-Sale est, cuius pollea , cum Reipublicae Principatum adeptus est dissicillimo tempore virtus nobilitata est. Item S. C., quo mitti auxilia decreverant , renunciari Austriacis , eo rumque sociis per legatos oportere suos st

tuerunt . Tanta autem erat erga Reges observantia Reipublicae , ut ne Regi quidem Sardiniat ipsi nominatim bellum denuncia verit, tametsi Uormaciensi irritata foedere suas ab eo imminui, trahique in discrimen opes videret . Et per eos sorte dies acciderat , ut iEques Amerius , qui in aaro Nicaeensi Sardiniensibus copiis praeerat , in Genuensium oppidum Albintemelium . ubi Hispanorum D 4 6 erant'

65쪽

s6 DE BELLO ITALICO, erant horrea constituta, impetum faceret, &praelidio deiecto, frumenti, pabulique , quod

subito poterat per equites comportaret, reliquum , ne cui Genuensibus usui esset , incendio corrumperet . Denunciationem Reipublicae Britanniae Rex eum intellexisset , minaciter respondisse fertur cum suarum classium Praesectis imperaturum dixerit, siquid in eam rem sibi videretur et Quanquam Genuensitum apud eum Legatus neque amici , neque hostis loco habitus Londini permanserit. Rex autem Sardiniae nihil accidisse novi dixit , si Genuenses bellum de nunciarent , quod suis favendo hostibus iamdiu gererent , neque ita tamen occulti isimῆ , ut perspici non posset. Quibus auditis Hieronymus Cum lus , qui apud Regem Genuensium Legatus erat, in patriam rediit, illato bello. At Bartholomaeus Laumellinus , qui oppido Novis Genuensium jussu praeerat, ad Comitem Scu-

lemburgium in castra Austriacorum se contulit , atque ita ex auctoritate Senatus cum eo egit : Genuenses neque priores Austriacorum socio , atque amipo Regi Sardiniae, neque sine causa bellum denunciare : necessario facere , invitos , atque omnia prius eX-pertos , si qua posset aequitate componi r uinnum se se infimis pene precibus orasse . ut quae Reipublicae optimo semper jure fuissent, hique essent, ea esse in seni injuria ne desinerent et ne id quidem propter Uormaciense foedus impetrari potuisse : suos iam ab Rege Sardiniae fines violari , ad Albintemelium eo fringi, diripique horrea: quonam haec Omnia, nisi ad Reipublicae perniciem pertinere ii Proin-

66쪽

L3BER PRIMUs. I re non esse ipsis iactensendum , si , Ut esto

dictum , necesIario ad arma descenderent ,

quae inserti sibi jam pridem videant , si sui

muniendi causa Borbonios socios adsciscerent, si iis auxilia mitterent: nihil se propterea d. sua erga Austriaccis benevolentia , atque ob servantia detractum arbitrari ; quandoquidem' jure Gentium obtinuerit, ut amicos contra amicos auxilio iuvare , salvu amicitia, liceat: nemini injuriam facere, qui sua tueatur: imperium se se acceptum a majoribus velle eo servare e quo imperio ille haberi indignissimus debet, qui retinere illud quicumque ratione aut non possit , aut non audeat . Dicentem Laumellinum interpellat Sculembur gius , & discedere conantem prohibet , eodemque temporis vestigio Clericianae legionis instructorem cum equitum , ac peditum parte mittit , qui Reipublicae praesidium , quod

erat Novis, captivum abduceret, ipsumque Oppidum haberet praedae loco . In quot nonnulla fuit hominum querela, qui Mesembur igium suae magis irae, qu m iuri Gentium Obtemperasse dixerunt.

Habebat, uti diximus, castra Gagius ad Langensum Pagum , A scuti Genuensium

diligentia omnium copia rerum abundabat , ita praemiorum tenuitate , quibus donare e Ploratores ipse consueverat, flagitiose erat ab exploratoribus imparatus . Nam Gagius alienae pecuniae non appetens , suae parcus habe batur. : id quod nonnulli in Imperatore reprehendunt , cui propositum unum illud esse debet, ut vincat, & victoriae causi non suis, non alienis parcere bonre oportere aiunt. Sed

67쪽

G DE BELLO ITALICO, expistratorum paucitate fiebat , uti hostium neque consilia , neque itinera cognoscerentur , ut levi auditione , & falsis plerumque rumoribus interdiu , noctuque conclamaretur ad arma ; sic ut tam incertis rebus non mi litibus quies , non ducibus ratio esset certa imperandi , omniaque erroribus , ac suspicionibus perturbarentur. Ouae res impetus etiarm nostros , consiliaque tardabat . propterea quod non satis celeriter explicari poterant , cum ignorarentur ea , quae apud hostes gereba tur, & ad quae accommodare sua saepissime consilia Imperatores solent . Praeterea Philippici exercitus mora , quicum Gagiani exercitus iter consentire debebat, non parvo erat nostris ad progrediendum impedimento. Phia lippus. enim. expugnatis in itinere Loano , Oneliaque , Castellis satis munitis procedere paulatim, ac Savonem vix aliquando tandem pervenisse dicebatur . Haec erant, quae Gagio diutius ad tangensium pagum morandi anserrent causam.

Iam Philippi . iam Genuensium auxilia

in Gagii castra convenerant, & tanto militum numero auctis copiis ad hostem proficisci Gagius constituit, cognit 1 prius loci natura, quae erat eiusmodi. Porciseram vallem, quae in longitudinem passuum circiter x. millia patens ab amne appellatur, qui illam interfluit , quique modicis , ac prope nullis aquis est , niu maximi accidant imbres , neque longius ab Genua millibus passuum iii Arenam inter, Cornilianumque pagos in mare influit ; quam vallem hominibus , aedificiisque frequentem , di cultu , prospectuque

68쪽

Lran R PRIMUS. ' . s amoenam colles tingunt leniter acclives, qua in montes statim a surgunt editos , atque R- speros : atque hi in are as tandem coguntur rauces , quas Ligusticas appellari diximus . Has intra lauces una est militaris via , reliqua sunt praererea itinera duo, quibus etiam

patet aditus ad Genuam paulo tamen Impe

ditior, atque difficilior: quorum itinerum alterum ad dexteram est Liguiticarum faucium ab ea parte , qua mons eminet Flacconius . Iriaque amnis labitur; ad sinistram eis alterrum ad alterius item montis radices , qui Gaetius dieitur , editissimusque ' est omnium circumiacentium . Tam illa militaris via latior , quam angustiora haec itinera duo in unum confluunt ultra Ligusti eas lauces ad Octavium vicum , eoque Gavium versus sNovasque itur , oppida Genuensium . M gna est harum faucium in bello opportunistas , ut qui eas prior occupaverit , hollem repellere levi negotio queat ; si a Mee milites non deserantur, & si, qui vallem, montesque incolunt , armis aptissimi homines ac

feri, consentiant. Tune eas occupaverat prioa

Gagius, & praesidio cohortis imposito, atqus

addita munitione diligenter tuebatur . A friaci , ne saucium praeoccupatione Prem.

rentur, impetum adversus montem iacere in cohortem conantur, nostri, ne locum maximae opportunitatis turpiter dimitterent , paratissimo erant ad propugnandum animo .

Contenditur praelio ; & nostri , quod loco ,

numeroque praestabant, celeriter hostes dederunt in fugam e fugientes sylvae, tramitesique texerunt, a quibus illi protecti , atque

occub

69쪽

μ DE BELLO ITALI co, enitati , paucis amissis , ad Octavium sese

vicum receperunt, iisque sese adiunxerunt , qui submisu a Sculem burgio numero ad septem millia cum Paulo ante vicum tenue rant , & nacti opportunum non longe a Lein mure amne in valle collibus praesepiti locum , qu 1 necessarius erat nostris, & perangustus , si perrumpere vellent , aditus, hunc fossa, atque aggere communiverant, & o cupatis collium iugis loci natura, atque operis I munitione , circumiectisque ibi forte muris, quibus agri privatorum ambiebantur, steti prohibere nostros transitu sperabant . Quibus rebus cognitis, Gagius, prosectionisque , uti demonstratum est , suscepto conmlio, sarcinarum, atque impedimentorum magnam partem Genuam versus remitti jubet, quo tutius collocarentur, neque multo militum praesidio ad ea tuenda opus esset , ipse expeditiore , & in tres partes distributo exemsitu occurreret hostibus . Dexteram partem eo ire itinere jussit, quod ad montem perti nere Flacconium diximus, eique ducem Uie- villaeum Legatum praefecit : sinistrae Comitem Sevium Legatum praeposuit, qui praeter montem GaZium eam duceret . Dux Mutinensium , ipseque una Gagius mediat aciei praefuerunt, & militari illa intra fauces vili processerunt . Equitatus poli tergum rejechus, quod locis asperis , atque concisis ejus inutilis opera videbatur , lentius subsequebatur ,

agmenque costebat . Legatis mandatum eratyut iter moderarentur, neu Prius concurrerent,

qu m telum emitti exaudirent , ut undique uno tempore ad emissa teli fragorem in ho

stes

70쪽

Lrax R PRIMUs.stes impetus fieret , nullaque illis, ut inserioribus numero , & ab utroque latere circumventis spes fugae relinqueretur . Appro-ζinquabat hollibus Gagius ; at Legati mori.'antur . Namque circuitu majore , δέ ascendendis, descendendisque collibus longius eras Uie villaeo iter; Sc Sevius praeter eandem in. tersepti itineris dissicultatem in ipsos imprudens inciderat hostes, qui omnibus ab eli parte saltibus decessisse falso dicebantur , ne que , certi quid esset, sciri per exploratores

poterat, quorum , ut supra docuimus, mira erat paucitas. Ac tametl1 loco eos confestimeedere coegerit, id ipsum tamen suum hostibus iter aperuerat , & morae injecerat ali quantum ut ab suo latere circumire in tempore hostes , sicut convenerat, non posset .

At ii , qui in media erant acie, cum pro se quisque in conspectu Dueis Mutinensiua , Bdi Comitis Gagii Imperatorum etiam difficilli

mis rebus operam navare cuperet , retineri non potuerunt, quin locum subirent iniquum, hostium ascenderent aggerem , adeo ut non

nulli sublevati alii ab aliis in summa consi insere munitione , ibique propugnantes interficere auderent . Hostes loco freti mami , &natura munito iacile nostros audacius subeun tes deturbabant, & , cum nullum frustra j eulum desuper mitteretur, caedebant , via baturque iam non sine ingenti nostrorum caede perrumpi posse , propterea quod magno ipsi loci iniquitas praesidio , nostris detrimen ro erat . Quod cum Gagius animadvertisset, subito tormenta aliquot adduci, quibus agger

dirueretur, 3c adversa locari iussit . Qua ret

SEARCH

MENU NAVIGATION