Castruccii Bonamici Commentariorum de bello italico. Liber 1. 3

발행: 1750년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

4α. DE BELLO ITALICO , Cuius rei testes ipsos haberet Britannos, quibus a principio hujus. belli Rei publicae portui,

littoraque omnia , omniumque ex iis rerum usus semper tamque liberaliter patuerint, ut satis constet majorem in eo Genuenses fidei, quam commodi rationem habuisse . Navar-cuS, hoc accepto responso, discessit. Sub idem sere tempus legatorum literae Uenerant, quae adversa omnia Genuensibus , infestaque apud Austriacos nunciabant. Nam& Regina Ungariae vicem Reipublicae multa, atque inani miseratione cum prosequeretur, sua sibi tamen propiora pericula esse , quam aliena loquebatur e & Britanniae Rex speciosum Italicae libertatis nomen praetendebat , cui remittere aliquid Genuenses de suis rebus non iniquum putabat . Sardiniae autem Rex, non este , cur se Genuenses interpellarent , stomachans fastidiosὸ dicetat rirent Londinum, ibique Britanniae Regi causam probarent suam . Soli ex omnihus Bor-honii Reges animo esse in Rempublicam singulari dicebantur. Nam probὸ intelligebant,

plurimum ad res suas pertinere eorum hominum amicitiam, quorum ellet urbs ad exer

citus in Italiam transportandos , instruendos, omnique re iuvandos opportunissima , atque id Hil pani praecipue sentiebant , cum remi

niscerentur , quatuordecim sibi naves onerarias tormentis , & commeatibus resertas non

ita pridem disperiisse , propterea quod Ge

nuenses, in quorum eae portum refugerant ,

quique ob eam rem veluti Borboniarum studiosi partium a Britannis it simulabantur, ut omnis seu controversiae , seu calumniae causa

52쪽

L1BER PRIMUS. , ΑΞ tolleretur, illas in Corsicam seponendas cenis suerant , praesidiis additis, ne amoverentur, nisi bello persecto . Itaque cum Rempublicam ad arma , suamque deducere societatem studerent Uormacientis foederis iniquitatem durius etiam interpretabantur , incitabant , offerebant se, &, ii sibi ipsa non desit, non se Reipublicae defuturos pollicebantur. At Genuae Patres , cogniti Regum voluntate, haerebant nihilominus in dies magis

remque multos iam menses extraxerant non tam gravitate negotii, quo quidem permo- ebantur, quam rerum publicarum consuet dine quadam , quae cunctabundae omnes videntur , maximeque Genuensis, in qua &lentius omnia, diligentiusque perpenduntur , & eo sunt homines ad decernendum tardjores , quo plures ad deliberandum consentire debent. Lege enim cautum apud Genuenses

est, ne quid in Minori Concilio gravioribus

praesertim de rebus reseratur , quod non Senatus antea probaverit, neu die una, eademque reseratur , atque statuatur , neu denique

ratum , firmumque sit , ni id cum Cc. a sunt CLX. suffragiis latis approbarint. Accedit ad haec ingenium hominum subtile , at que in aestimandis rerum momentis paulo morosius; tum illa, de qua supra dictum est, animorum studiorumque varietas ; ipsa denique Oratorum altercatio . quii fiebat , ut distinerentur in iudicando Patrum animi , atque afferrent ancipitem curam cogitandi. Qui

enim ocium summe videbantur cupere , Omnem belli lacietatem aspernabantur , quietem Reipublicae utilem esse demonstrabant :

53쪽

DE BELLO ITALICO,

impedito enim ubique fere commercio , dissentientibus inter se nationibus, Genuensium

autem portuS cum omnibus aeque pateant , omnes omnium ad eos pecunias perventuras

dicebant. At quae bello damnat quas clades 8Rirarium corsico bello exhaustum nullum esse t Tributum homines horrere, praeterea Pe riculosum esse magnorum Principum inimicitiis , & societatibus immisceri r semper id

infirmioribus civitatibus suisse fatale r hoc Senensem . hoc Florentinam Rempublicam casu corruisse e quibus vero sociis fidendum Genuensibus esse λ Gallisne qui amicos , ac necessarios suos in medio rerum impetu , proximo hoc Italico bello deseruerint, cum Prospera omnia cederent, adeo ut , aut sibi

cupidius consuluisse , aut invidisse illis Italiae possessionem videantur λ an Hispanis λ an Neapolitanis λ quorum utrique & per se minus valent, & sortunam potius, & Gallos , qu in fidem sequentur sperare his copiis ,

atque auxiliis Germanicarum legionum robur, Britannici auri vim , Sardiniensis consilii s tertiam posse vincere , audacis esse nimiumque confidentis I praesertim cum auxilia procul absint, hostes autem in finibus haereant,& mari, terrique ipsam suffocare Urbem statim possint. Non certe Finarium tanti esse,

ut sortunae omnium vn cum patriae libertate in apertum discrimen projiciantur et caruisse eo oppido per multos annos Rempublicam num aut divitem minus , aut polentem suis fecisse majores hac ipsa in re sapienter qui Finarii potius jacturam , quam totius Reipublicae naufragium facere decreve rint

54쪽

Lia ER PRIMUS . . 43rint : non esse adeo graviter inimicis Irascendum , ne, cum illis nocere in animo sit, sibi noceatur : postremo satis compertum videri Uormaciensi scedere non esse contentos Austriacos ipsos: accidere profecto posse multis de causis. vel simulatae ad tempus amicitiae , vel maioris commodi, vel calamitatis

repentinae alicujus etiam communium temporum, & sortunae motus, ut Finarium nullo periculo , viribus integris , insperath retineatur. Haec cum avide arriperent, & ii, qui parum , & ii qui nimium timebant, cum

approbarent divites . non reprehenderent prudentes, quibus serociora omnia suspecta sunt,& cum contra etiam permulta Occurrerent,

quare turpis quies, aut periculosa videretur ;deliberandi taedium quoddam in Patrum animos irrepserat . ut spe, metuque suspensi bellum pariter , pacemque fastidirent . Ibi tum aliquis , qui magnae habebatur aut horitatis , & eloquentiae : Patres conscriptos , primum

orat , atque Obtestatur , ut moram omnem

abiiciant Reipublicae perniciosam, quae eVentum belli expectando praeda esset sine eratia sutura victoris; non se deinde pacis commoda, non belli casus ignorare dicit, estque esse aetate, iisque fortunis, ut conquiescere res, quam perturbari malit: debere tamen se Patriae magis laborantis aspectu , quam harum

omnium rerum cura commoveri: tum ace

bitatem, atque odium Britannorum queritur, qui cum eos portu, & commeatu Genuenses

semper juverint , tam inimico in Rempublicam animo sint , suerintque iam tum , cum latronem Theodorum regiis devectum navi-

55쪽

46 DE BELLO ITALICO,

bus , di publicis Carteretii literis commenis datum in Corsicam summiserint r iniquitatem Austriacorum docet, quos suum nomen, suasque vires ad perniciem hominum optime de se meritorum contra fidem commo-

clare non pudeat e Sardiniae Regis fraudem in surripiendis quinque superiore Italico bello oppidis praedicat, injuriam & cupiditatem in

occupando Finario ultimum ex ea re , praesentemque Reipublicae casum impendere , commemorat. Si enim, inquit, Sardiniae Rex rines nostros , quos Placentia Bobioque urbibus ex foedere acquisitis devinctos, atque ob Vallatos 1am tenet , acerbissimis portoriis in-Ieltos terra habere , ut nihil invehere, nihil exportare liceat ; si in Finariensi littore portum extruere , quem dimensum jam animo atque exaedificatum habere dicunt, amplum, optimum , atque huic nostro non tutissimo Opponere coeperit: quid vos Genuae futurum

Putatis λ Finibus tam angustis regionibus tam asperis ρ deperditis vectigalibus , omni

terrestrium, ac maritimarum rerum usu subinlato λ an non foedissima quaeque , Finario amitto , metuenda sunt aut finitimum ho-1tem facili praeda, pacatiorem aut denique

patientia aliquid profici posse speramus aruimus eo certὸ oppido per multos annos , sed ita , ut eam Iacturam nunquam aequiSanimis tulerimus . Quod si vis, si tempus dissimulandi oobis necenitatem aliquando imposuit ; etiam ne eripi nunc Finarium , atque abstrahi e sinis Reipublicae otiosi patiemur 8 cum nostrum , quod erat vetustissimo jure , praesenti pecunia emerimus , tantique

56쪽

Lr a TR P R IM U S , . 4 emerimus , quanti venditor voluit , egens , sumptuosus atqui, Finarium iam principes

habuerunt, aut ita humiles , ut a nobis negligerentur, aut ita magni, ut ipsi oppidum negligerent: Regi vero Sardiniae tam florenti , tam cupido, & cui ad suam cupiditatem parum semper , ad nostram perniciem nimium jam potentiae est , Finarium conced re , quid aliud est, quim arma ad Reipublicae internecionem largiri λ quo ille Finario ,

tanquam aggere utatur ad Imperio nos maritimo usuque exturbandos , totosque adeo evertendos λ patientia autem, qu1 ad omnes iam calamitates atque indignitates obduruimus, quid tandem proficimus nisi ut levi ra perpessis graviora imponantur Et hercule solet is facile accipere iniurias, qui segniter serti. Pudet dicere P. C. eb abiectionis atque humilitatis devenimus, ut in nos, qui armatis quondam Regibus restitimus, palam, atque impune , pauci montani homines , &nescio quis Theodorus nequissimus insultare

non dubitent . Nunquam ne ad recuperan indam dignitatem ingenuo dolore excitabimur cum potissimum dignitast unli cum salive Reipublicae coniuncta sit λ quid ergo conlatii est eadem nos re ulcisci , qua sumus lacessiti ;vim repellere vi ; conspirationi Austriacorum , BOrbon iorum opponere societatem . Nam mediis nobis , ac quiescentibus postulare , ut ex aliorum diu ensione austeantur opes nostrae, ridiculum est . Quid enim vos Britannos , qui hoc vix portu abstinuerunt. mercatoriis in mari navibus facturos putatis

cum ex Hispaniis , atque Galliis , quibus in

57쪽

48 . DE BELLO ITALICO,

provinciis cives nostri magna, & ampla negotia habent, onustae mercibus redierintὶ eas tanquam hostiles, aut hostilia portantes illi certe excutient , diripiem; nos autem insessiore pene pace, quam bello utemur. Quod si bellum tantopere sermiditatis , quo bel locommercium labefactari dicitis; cur non quietem ρerhorrescitis, quae illud omnino delet λAt etiam fortunam, ut expectemus, suadent: quo majorem, credo, opprimendi potestatem habeat ; namque imparatos , atque inerte aversari maximε dicitur . Quae Porro pruden- a est fortunae credere, cum uti consilio pODs aut caeca malle' expectatione pendere , quam explorath ratione subsidium comparare salutis At aerarium exhaustum est , tributi nomen grave . Cupio videre , qui pecuniam ad conservandam Rempublicam conserta dubitet , cum eam ipsam pecuniam nisi salva

Republica retinere non possit . Praeterea societas Borboniorum cum ad multa alia, tum

ad illud opportuna est : quod eorum pecunia

exercitum alere possumus, quem conscripsimus . At cavere ab amicis ipsis debemus , ne deseramur . Nulla. P. C. firmior amicitia est , qtiam. quae magno amicis usui esse potest . Id si Senenses, si Florentini vidissent,

nunquam steti amicitiis nulla utilitate quaesitis , valentissimorum inimicitias soli suseepissent, nunquam fortassis concidissent. Nam quid huic nostrae simile amicitiae est Nonne Gallorum vel maxime interest habere in Italia. apud nos aditum praesertim si Rex Sardiniae munitissimis arte , naturaque locis

confisus prohibeat non Hispanis sexennium jam

58쪽

iam sere inter Allobroges vagantibus nostra nos societate Italiam reseramus Non a Neapolitanis Austriacorum metum, atque impellum avertimus Cur hos tam temer8 qui se quam , & -gno cum suarum rerum detri mento a fide discessuros judicet nam de co-Piis , atque opibus eorum nemini omnium

rectius credideris, quam Austriacis i piis , qui

fugam jam audito Borboniorum adventu &prmidiorum latebras circumspicere videntur.

An vero in Italia pulsum fugere Lobcovic-Σium non auditiis λ Ardere Prusiaco bello Germaniam λ expugnari Belgium λ retineri dometticis dissentionibus Britanniae Regem

surere Scotos timere Batavos Ipse autem Sardiniae Rex , quem maxime gravem , at que ssiduum holiem habemus, non suis certe viribus , quae mediocres sunt , non pecuniri, qua eget, sed auxiliis sociorum, & nostro imprimis ocio invalescit . Nunc , si a sociis, quibus suspectus est , quibusque confidere multum n'n potest , desieratur ; si nostris nos periculis. non indormire sentiat, invasurum ne aliena , an suis dissisurum esse existimatis cum praesertim recordetur , se Puerum pro gum , atque eiectum in iis. sedibus qu3esisse perfugium, quibuε nunc morutiferum inferre bellum meditatur . Adversus hostes tam infirmos, sociis tam valentibuS, e demque nobiscum causa conjunctis , dubiatamus P. C., dijudicata jam.sere belli sortuna, eo Progredi, quo incerta etiam victoria descenaere oporteret quid tu igitur hostes contemnis, a quibus tantam Reipublicae pςrniciem comparari dicisὶ Ego vero P. C.

59쪽

neque ita contemnendos puto , ut negliga tur, neque ita metuendos , ut desperemus seoque validiora adhibenda esse remedia censeo , quo vehementius ingruit malum : nisi si quis eis, qui perire turpiter, quam serva. ri fortiter malit. Illud vos ad extremum pro meo summo in patriam amore, proque tanti discriminis magnitudine moneo; ut etiam, atque etiam prospiciat:S , ne magnorum Regum amicitiam tanta in re invitatos res

gisse aliquando poeniteat Finarii causa ejusmodi est , ut in ea dignitas , salus praere-rea universat Reipub icae contineatur . Nihil est medium P. C. qui Finarium quovis bello, societate , periculo etiam, di jacturi r linendum eii, aut hosti parendum superbissimo, aut denique haec Urbs pulcherrima, haec Patria omnium nostrum in vastitate , atque in solitudine relinquenda. Hac oratione commoti Patres, impendentique Reipublieae ct de deterriti , simul freti sortuna , quae Bor-boniorum velificari votis videbatur, tamaque copiarum , quae in Hispania, quae in Gasti parari ingentes dicebantur , societatem , sui muniendi causa , cum Borboniis inire decreverunt : ex eoque decreto, &, nequis reme nunciaret, jure iurando sancitum est poterat enim intempestivὸ enunciata res perturbari quibus conditionibus confieri societatem placere Hieronymo Grimaldo scriptum est. Is erat Rei publicae ad Hispaniarum Regem Legatus. Villa est Regis Hispani ad Tagum amnem in Aranguesiano venationum frequentia , re

quarum amoenitate nobilis . Ibi cum esset

Rex animi causa i Legati Borboniorum Re-

Diuiti oti by Corale

60쪽

LIBER PRIMUS. s gum, & Hieronymus Grimaldus, de quo di

ctum est, inter se colloquuntur: Uormacie se laedus Aranguesiano esse laedere infirmandum. Itaque rebus agitatis , conditiones cum convenissent, foedus ictum est. Conditionum haec erat summa: Borboniorum exercitus, classes commeatu , portu, Respublica Genuensis terra, marique iuvet: Iis auxilio decem hominum mi ilia ornata instructaque cum XXX vi. bellicis tormentis subministret: Ne prius sub nistret, quam Borboniorum exercitus coniuncti sint , quamque ultra montes fuerint , qui agrum Genuensem Septemtrionem Te

sus a Gallia Cisalpina dividunt , & Ligusticae fauces appellantur : Reipublicae Genue

sis oppida , agros , fines Borbonii Reges t tentur e Philippo Hispani Regis Filio Regnum in Italia uti constituatur, omnes communiter armis, opibus curent. Hispaniae Rex

Reipublicae Genuensi , quamdiu bellum in Itali 1 erit , duodecies HS. in singulos menses detr Lavinium, Cenopha , Mons grotius, Pares Oppida . Wrumque Oppidorum agri , quo iure a Philippo Uicecomite Mediolanensium Duce antiquitus Genuenses receperant ; item Serravallis oppidum , arx, Rger, quo item iure paucis ante annis a Comite Leonardo Αuria acceperant, eo omnia jur Genuensitum sint: Reges erga Genuenses e dem , quo erga suos , animo sint , caveantque , nequa Genuensibus in veEtigalibus , terra, marique exercendis fraus , nequa iniuria ab Hispanis . Gallis , Neapolitanisque

Maviculariis , & Mercatoribus facta sit. Jam Gagius Genu/m pervenerat, prae

SEARCH

MENU NAVIGATION