Opera, cum delectu variae lectionis / edidit Th. Ladewig. --

발행: 1866년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

AENEIDOS LIB. VI.

Sed tum, forte cava dum personat aequora concha, Demens, et cantu Vocat in certamina divos, Aemulus exceptum Τriton, si credere dignum est,

Inter saxa virum Spumosa inmerserat unda. Ergo omnes magno circum clamore fremebant,

Praecipue pius Aeneas. Tum iussa Sibyllae, Haud mora, sestinant stentes aramque sepulchri

Congerere arboribus caeloque educere certant.

Ιtur in antiquam silvam, Stabula alta ferarum, Procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex Fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur Scinditur, advolvunt ingentis montibus OrnOS. Nec non Aeneas opera inter talia primus Hortatur socios paribusque accingitur armis. Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat Adspectans silvam inmensam et sic forte precatur Si nunc se nobis ille aureus arbore ramUS Ostendat nemore in tantol quando omnia vere Heu nimium de te vates, MiSene, locuta eSt. Vix ea satus erat, geminae cum forte columbae Ipsa sub ora viri caelo venere Volantes Et viridi sedere solo. Tum maxumus heros Maternas adgn0scit aves laetusque precatur: Este duces, o, Si qua Via eSt, e Sumque per 3 3SDirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat

Ramus humum. Τuque, O, dubiis ne desce rebus Diva parens. Sic effatus vestigia pressit Observans, quae Signa ferant, quo tendere pergant. Pascentis illae tantum prodire volando, Quantum acie possent oculi Servare Sequentum. Inde ubi venere ad fauces graveolentis Averni, Τollunt se celeres siquidumque per aera lapsae Sedibus optatis gemina Super arbore Sidunt, Discolor unde auri per ramos aura resulsiti Quale solet silvis brumali frigore viscum

Fronde virere nova, quod non Sua Seminat arbos, Et croceo setu teretis circumdare truncos:

Talis erat species auri frondentis opaca Ilice, sic leni crepitabat bractea Vento. Corripit Aeneas extemplo avidusque refringit Cunctantem et vatis portat sub tecta SibIllae.

Aen. VI, 177. sepulchri MR sepulchro P.

175180185190 195200 2052 10

192쪽

P. VERGILI MARONIS Nec minus interea Misenum in litore Teucri Flebant et cineri ingrato suprema ferebant. Principio pinguem taedis et robore Secto

2 i5 Ingentem struxere pyram, cui frondibus atris Intexunt latera et seralis ante cupreSSOS Constituunt decorantque super fulgentibus armis. Pars calidos latices et aena undantia flammis Expediunt corpusque lavant frigentis et unguunt. 220 Fit gemitus. Τum membra toro defleta reponunt

Purpureasque Super VeStes, Velamina nota,

Coniciunt. Pars ingenti subiere feretro, Τriste ministerium, et subiectam more parentum Aversi tenuere facem. Congesta cremantur 225 Τurea dona, dapes, fuso crateres oliV0.

Postquam conlapsi cineres et flamma quievit, Reliquias vino et bibulam lavere favillam, Ossaque lecta cado texit Corynaeus aeno. Idem ter socios pura circumtulit unda 2 30 Spargens rore levi et ramo felicis olivae Lustravitque viros dixitque novissima Verba. At pius Aeneas ingenti mole sepulchrum Inponit suaque arma viro remumque tubamque Monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo 235 Dicitur, aeternumque tenet per saecula nomen. His actis propere exsequitur praecepta Sibyllae. Spelunca alta fuit vastoque inmanis hiatu, Scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebriS, Quam super haud ullae poterant inpune volantes 240 Tendere iter pinnis: talis sese halitus atris Faucibus effundens supera ad convexa ferebat: Unde locum Grai dixerunt nomine Aornon. J0uattuor hic primum nigrantis terga iuvencos Constituit frontique invergit vina Sacerdos . 245 Et summas carpens media inter cornua Sae13SIgnibus inponit sacris, libamina prima, Voce vocans Hecaten, Cael0que Ereboque potentem. Supponunt alii cultros tepidumque cruorem Suscipiunt pateris. Ipse atri velleris agnam 250 Aeneas matri Eumenidum magnaeque Sorori Ense ferit sterilemque tibi, Pro Serpina, Vaccam. Tum Stygio regi nocturnas inchoat aras

193쪽

AENEIDOS LIB. VI.

Et solida inponit taurorum viscera flammis Pingue super oleum infundens ardentibus extis. Ecce autem, primi sub lumina solis et ortus Sub pedibus mugire solum et iuga coepta moVeri Silvarum visaeque canes Ululare per umbram Λdventante dea. Procul ο, procul este, profani, Conclamat vates, totoque absistite luco; Tuque invade viam vaginaque eripe ferrum: Nunc animi S opus, Aenea, nunc pectore firm0. Tantum effata furens antro se inmisit aperto;

Ille ducem haud timidis vadentem passibuS aequat. Di, quibus imperium est animarum, Umbraeque silentes Et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late, Sit mihi fas audita loqui; sit numine Vestro

Pandere res alta terra et caligine mersas.

Ibant obscuri sola sub nocte per umbram Perque domos Ditis vacuas et inania regna: Quale per incertam lunam sub Iuce maligna Est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra Iuppiter et rebus Nox abstulit atra colorem. Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et nitrices posuere cubilia Curae; Pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus Et Metus et malesuada Fames ac turpis EgeStas, Terribiles visu formae, Letumque Labosque Τum consanguineus Leti S0por et mala mentis Gaudia mortiferumque adverso in limine Bellum Ferreique Eumenidum thalami et Discordia demens

Vipereum crinem vittis innexa cruentis. In medio ramos annosaque bracchia panditUlmus opaca, ingens, quam sedem Somnia volgo Vana tenere serunt foliisque sub omnibus haerent. Multaque praeterea variarum monstra ferarum, Centauri in foribus stabulant Scyllaeque biformes Et centumgeminus Briareus ac belua Lernae Horrendum stridens flammisque armata Chimaera, Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis Umbrae.

Corripit hic subita trepidus formidine ferrum

Aeneas strictamque aciem venientibus offert Et, ni docta comes tenuis sine corpore vitas Admoneat volitare cava sub imagine formae,

Α en. VI, 254. superque FMPR super ς. - infundens v I dens FPR. - 273. primisque uR primis P.

255 260 265 270 275 280285 290

194쪽

P. VERGILI MARONIS Iiiuuat et frustra ferro diverberet umbras. 295 Hinc via, Tartarei quae fert Acherontis ad undas. Τurbidus hic caeno vastaque voragine gurges Aestuat atque omnem Cocyto eructat harenam. Portitor has horrendus aquas et flumina servat Τerribili squalore Charon, cui plurima mento 300 Canities inculta iacet, stant lumina flamma, Sordidus ex umeris nodo dependet amictus Ipse ratem conto subigit velisque ministrat Et serruginea subvectat corpora cJmba, Iam senior, sed cruda deo viridisque Senectus. 305 Huc omnis turba ad ripas effusa ruebat, Matres atque viri, desunctaque corpora vita Magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, Inpositique rogis iuvenes ante ora parentum:

Quam multa in silvis autumni frigore primo 310 Lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto Quam multae glomerantur aves, Ibi Digidus annus Trans pontum fugat et terris inmittit apricis.

Stabant orantes primi transmittere cursum Tendebantque manus ripae ulterioriS amore. 315 Navita sed tristis nunc hos nunc accipit illos, Ast alios longe submotos arcet harena. Aeneas miratus enim motusque tumultu

Dic, ait, o virgo, quid volt concursus ad amnem Quidve petunt animae' vel quo discrimine ripas 320 Hae linquunt, illae remis vada livida verrunt Olli sic breviter fata est longaeva SacerdOS: Anchisa generate, deum certissima proleS, Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem,

Di cuius iurare timent et fallere numen. 325 Haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est Portitor ille Charon; hi, quos vehit unda, sepulti. Nec ripas datur horrendas et rauca fluenta Transportare prius, quam SedibuS ossa quierunt Centum errant annbs volitantque haec litora circum; 330 Tum demum admissi stagna exoptata revisunt Constitit Anchisa satus et vestigia pressit Multa putans sortemque animi miseratus iniquam. Cernit ibi maestos et mortis honore carentis Leucaspim et Lyciae ductorem classis Dronten,

- Αen. VI, 332. animi u animo ceteri libri.

195쪽

AENEIDOS LIB. VI. Quos simul a Troia ventosa per aequora Vectos Obruit Auster aqua involvens navemque Vir0Sque. Ecce gubernator sese Palinurus agebat, Qui Libyco nuper cursu, dum Sidera SerV3t,

Exciderat puppi mediis effusus in undis. Hunc ubi vix multa maestum cognovit in umbra, Sic prior adloquitur: uuis te, Palinure, deorum Eripuit nobis medioque sub aequore mersit Dic age. Namque mihi, fallax haud ante repertus, Hoc uno responso animum delusit Apollo, Qui fore te ponto incolumem sinisque canebat Venturum Ausonios. En haec promissa fides est Ille autem: Neque te Phoebi cortina fefellit,

Dux Anchisiade, nec me deus aequ0re merSit. Namque gubernaclum multa vi forte revolsum, Cui datus haerebam custo S curSuSque regebam, Praecipitans traxi mecum. Maria aspera iuro Non ullum pro me tantum cepisse timorem, Quam tua ne Spoliata armis, excuSSa magiStro Desceret tantis navis surgentibus undis.

Tris Notus hibernas inmensa per aequora noctes Vexit me violentus aqua; vix lumine quarto Prospexi Italiam summa sublimis ab unda. Paulatim adnabam; terrae iam tuta tenebam, Ni gens crudelis madida cum veste gravatum Prensantemque uncis manibus capita aspera montis Ferro invasisset praedamque ignara put38Set. Nunc me fluctus habet versantque in litore venti. Quod te per caeli iucundum lumen et aut 3S, Per genit0rem oro, per spes surgentis Iuli, Eripe me his, invicte, malis: aut tu mihi terram Inice, namque poteS, portusque require Velinos; Aut tu, si qua via est, si quam tibi diva creatrix Ostendit - neque enim, credo, sine numine divom Flumina tanta paras Stygiamque innare paludem - Da dextram misero et tecum me tolle per undas, Sedibus ut saltem placidis in morte quieScam. Talia satus erat, coepit cum talia vates: Unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido Tu Stygias inhumatus aquas amnemque SeVerum Eumenidum aspicies ripamve iniussus adibis Desine fata deum flecti sperare precando. Sed cape dicta memor, duri solacia caSUS.

196쪽

P. VERGILI MARONIS Nam tua sinitimi longe lateque per urbes Prodigiis acti caelestibus ossa piabunt

380 Et statuent tumulum et tumulo sollemnia mittent, Aeternumque locus Palinuri nomen habebit. His dictis curae emotae pulSUSque parumper Corde dolor tristi; gaudet cognomine terrae.

Ergo iter inceptum peragunt fluvi0que propinquant. 385 Navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda

Per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae, Sic prior adgreditur dictis atque increpat ultro: Quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis, Fare age, quid venias, iam istinc, et conprime greSsum. 390 Umbrarum hic locus est, Somni Noctisque soporae;

Corpora viva nefas Stygia vectare carina. Nec vero Alciden me sum laetatus euntem

Accepisse lacu nec Τhesea Pirithoumque, Dis quamquam geniti atque invicti viribus essent. 395 Τartareum ille manu custodem in vincla petivit Ipsius a solio regis, traxitque trementem; Ηi dominam Ditis thalamo deducere adorti. Quae contra breviter fata est Amphrysia vates: Nullae hic insidiae tales, ab SiSte mOVeri, 400 Nec vim tela ferunt; licet ingens ianitor antro

Aeternum latrans exsangui S terreat umbras,

Casta licet patrui servet Proserpina limen. Τroius Aeneas, pietate insignis et armis, Ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras. 405 Si te nulla movet tantae pietatis imago, At ramum hunc - aperit ramum, qui veste latebat Adgnoscas. Τumida ex ira tum corda residunt. Nec plura his. Ille admirans venerabile donum Fatalis virgae longo post tempore Visum 410 Caeruleam advertit puppim ripaeque propinquat. Inde alias animas, quae per iuga longa Sedebant, Deturbat laxatque foros; simul accipit alveo Ingentem Aenean. Gemuit sub pondere cymba Sutilis et multam accepit rimosa paludem. 415 Tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque Informi limo glaucaque exponit in ulva. Cerberus haec ingens latratu regna trifauci

Personat adverso recubans inmanis in antro.

Cui vates horrere videns iam colla colubris 420 Melle soporatam et medicatis frugibus ossam

197쪽

AENEIDOS LIB. VI.

0bicit. Ille fame rabida tria guttura pandens

Corripit obiectam atque inmania terga resolvit Fusus humi totoque ingens extenditur antro. Occupat Aeneas aditum custode sepulto Evaditque celer ripam inremeabilis undae. Continuo auditae voces vagitus et ingens Infantumque animae flentes in limine primo, Quos dulcis vitae exsortis et ab ubere raptos Abstulit atra dies et funere mersit acerbo. Hos iuxta falso damnati crimine mortis. Nec vero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes: Quaesitor Minos urnam movet; ille silentum Conciliumque vocat vitasque et crimina discit. Ρroxuma deinde tenent maesti loca, qui sibi letum Insontes peperere manu lucemque perosi Proiecere animas. Quam vellent aethere in alto Nunc et pauperiem et duros perferre labores lFas obstat tristique palus inamabilis unda Alligat et noviens Styx interfusa coercet. Nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem Lugentes campi; sic illos nomine dicunt. Hic, quos durus amor crudeli tabe peremit, Secreti celant calles et myrtea circum Silva tegit; curae non ipsa in morte relinquunt. His Ρhaedram Ρrocrimque locis maestamque EriphJlen Crudelis nati monstrantem volnera cernit

Euadnenque et Pasiphaen; his Laodamia

It comes et iuvenis quondam, nunc femina, CaeneuS, Rursus et in veterem fato revoluta figuram. Inter quas Phoenissa recens a volnere Dido

Errabat silva in magna; quam Τroius heros Ut primum iuxta stetit adgnovitque per umbras 0bscuram, qualem primo qui Surgere mense Aut videt aut vidisse putat per nubila lunam, Demisit lacrimas dulcique adfatus amore eSt: Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo

Venerat exstinctam ferroque extrema Secutam

Funeris heu tibi caussa fui Per sidera iuro, Per superos et si qua sides tellure sub ima est, Invitus, regina, tuo de litore cessi.

A en. VI, 438. tristique ς tristisque PR. - unda u*R undae Mi P. - 442. peremit peredit

425430435440445450455460

198쪽

P. VERGILI MARONIS Sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbraS, Per loca senta situ cogunt noctemque profundam, Imperiis egere suis; nec credere quivi Hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem. 465 Siste gradum teque aspectu ne subtrahe DOStro. Quem fugis' extremum fato, quod te adloquor, hoc eSt. Τalibus Aeneas ardentem et torva tuentem Lenibat dictis animum lacrimasque ciebat. 1 Illa solo fixos oculos aversa tenebat, 470 Nec magis incepto voltum sermone mOVetUr, Quam si dura silex aut stet Marpesia cauteS. Tandem corripuit sese atque inimica refugit In nemuS umbriferum, coniunx ubi pristinus illi Respondet curis aequatque SychaeuS amorem. 475 Nec minus Λeneas casu concussus iniquo Prosequitur lacrimis longe et miseratur euntem. Inde datum molitur iter. Iamque arva tenebant Ultima, quae bello clari secreta frequentant.

Hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis 480 Parthenopaeus et Adrasti pallentis imago; Hic multum fleti ad superos belloque caduci

Dardanidae, quos ille omnis longo ordine cernens Ingemuit, Glaucumque Medontaque I hersilochumque, Τris Antenoridas Cererique sacrum Polyphoeten

485 Idaeumque etiam currus, etiam arma tenentem. Circumstant animae dextra laevaque frequentes. Nec vidisse semel satis est; iuvat usque morari Et conserre gradum et veniendi discere causSas.

At Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges 490 Ut videre virum fulgentiaque arma per umbraS, Ingenti trepidare metu; pars Vertere terga, Ceu quondam petiere rates; pars tollere vocem Exiguam: inceptus clamor frustratur hiantis. Atque hic Priamiden laniatum corpore toto 495 Deiphobum vidit, lacerum crudeliter ora,

Ora manusque ambas, populataque tempora raptis Auribus et truncas inhonesto volnere DariS.

Vix adeo adgnovit pavitantem ac dira tegentem Supplicia et notis conpellat vocibus ultro:

A en. VI, 476. lacrimis PB lacrimas lacrimans Μη. - 486. sequentes ΜR sementis P. - 495. vidit u videt FPR eidet et

199쪽

AENEIDOS LIB. Q.

Deiphobe armipotens, genus alto a Sanguine Teucri, Quis tam crudelis optavit Sumere poenas Cui tantum de te licuit' Mihi fama suprema Nocte tulit sessum vasta te caede Pelasgum

Procubuisse super consuSae StragiS acerom. Tunc egomet tumulum Rhoeteo litore inanem Constitui et magna Manis ter voce Vocavi. Nomen et arma locum Servant; te, amice, nequiVi Conspicere et patria decedens ponere terra.

Ad quae Priamides: Nihil O tibi amice relictum; omnia Deiphobo solvisti et funeris umbris.

Sed me sata mea et scelus exitiale Lacaenae His mersere malis; illa haec monumenta reliquit. Namque ut supremam salsa inter gaudia noctem Egerimus, nosti; et nimium meminisse neceSSe eSt. Cum satalis equus saltu super ardua venit Pergama et armatum peditem gravis attulit alvo, Illa chorum simulans euantis orgia circum

Ducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat

Ingentem et summa Danaos ex arce Vocabat. Τum me consectum curis Somnoque gravatum

Infelix habuit thalamus pressitque iacentem Dulcis et alta quies placidaeque simillima morti. Egregia interea coniunx arma omnia tectis Amovet et fidum capiti subduxerat ensem; Intra tecta vocat Menelaum et limina pandit, Scilicet id magnum sperans fore munus amanti Et famam extingui veterum sic poSSe malorum. Quid moror' inrumpunt thalamo; comes additur una Hortator scelerum Aeolides. Di, talia Grais Instaurate, pio Si poenas ore rep0SCO. Sed te qui vivum casus, age fare VicisSim, Attulerint. Pelagine venis erroribus actusAn monitu divom an quae te fortuna fatigat, Ut tristis sine sole domos, loca turbida, adires Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis Iam medium aetherio cursu traiecerat axem; Et sors omne datum traherent per talia tempus; Sed comes admonuit breviterque adfata Sibylla est: Nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horas.

Aen. VI, 505. Rhoeteo litore FPiR Bhoeteo in litore M P . - 520. curia libri choreis Schraderus. - 528. additur Fu additus P R.

500505510 515520525530535

200쪽

l 12

P. VERGILI MAROMs 540 Hic locus est, partis ubi se via sindit in ambas: Dextera quae Ditis magni sub moenia tendit. Hac iter Elysium nobis; at laeva malorum Exercet poenas et ad impia Tartara mittit.

Deiphobus contra: Ne saeVi, magna SacerdoS 545 Discedam, explebo numerum reddarque tenebris.

I decus, i, nostrum; melioribus utere satis. Τantum effatus et in verbo vestigia torsit. Respicit Aeneas, subito et sub rupe sinistra Moenia lata videt triplici cireumdata muro, 550 Quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis,

Τartareus Phlegethon, t0rquetque Sonantia SaX3. Porta adversa ingens Solidoque adamante columnae, Vis ut nulla virum, non ipsi exscindere bello Caelicolae valeant; Stat ferrea turris ad auras, 555 Τisiphoneque sedens palla succincta cruenta Vestibulum exsomnis Servat noctesque diesque. Hinc exaudiri gemitus et Saeva sonare Verbera; tum stridor ferri tractaeque catenae. Constitit Aeneas strepitumque exterritus hausit.

560 Quae scelerum facies o Virgo, essare; quibusve Urguentur poenis' quis tantus clangor ad auris Τum vates sic orsa loqui: Dux inclute Τeucrum, Nulli fas casto sceleratum insistere limen; Sed me cum lucis Hecate praefecit Avernis, 565 Ipsa deum poenas docuit perque omnia duxit. Gnosius haec Rhadamanthus habet durissima regna Castigatque auditque dolos subigitque fateri, Quae quis apud superos furto laetatus inani Distulit in seram commissa piacula mortem. 570 Continuo sontis ultrix accincta flagello Τisiphone quatit insultans torvosque sinistra

Intentans anguis vocat agmina SaeVa Sororum. Τum demum horrisono stridentes cardine sacrae

Ρanduntur portae. Cernis, custodia qualis 575 Vestibulo sedeat' facies quae limina servet Quinquaginta atris inmanis hiatibus Hydra Saevior intus habet sedem. Τum Τartarus ipse Bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras,

SEARCH

MENU NAVIGATION