Opera, cum delectu variae lectionis / edidit Th. Ladewig. --

발행: 1866년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

AENEIDOS LIB. V. 93 Et iacit. Arrectae mentes stupefactaque corda Iliadum. Hic una e multis, quae maxuma natu, Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix: Non Beroe vobis: non haec Rhoeteia, matreS,

Est Dorycli coniunx; divini signa decoris Ardentisque notate oculos; qui spiritus illi,

Qui voltus vocisque sonus vel greSSUS eunti.

Ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui Aegram, indignantem, tali quod sola careret

Munere nec meritos Anchisae inferret honores. Haec effata. At matres primo ancipites oculisque malignis Ambiguae spectare rates miserum inter amorem Praesentis terrae fatisque vocantia regna: Cum dea se paribus per caelum sustulit alis Ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.

Τum vero attonitae monstris- actaeque furore

Conclamant rapiuntque focis penetralibus ignem Pars spoliant aras), frondem ac Virgulta facesque Coniciunt. Furit inmissis Volcanus habenis Τranstra per et remos et pictas abiete puppis. Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri Incensas perfert navis Eumelus, et ipsi Respiciunt atram in nimbo volitare favillam.

Primus et Ascanius, cursus ut laetus equestris Ducebat, Sic acer equo turbata petivit Castra, nec exanimeS possunt retinere magistri.

Quis furor iste novus' quo nunc, quo tenditis, inquit,

Heu miserae cives non hostem inimicaque castra Argivom, VeStraS Spes UritiS. En, ego VeSter

Ascaniusl - galeam ante pedes proiecit inanem, Quo ludo indutus belli simulacra ciebat. Adcelerat simul Aeneas, Simul agmina Τeucrum. Ast illae diversa metu per litora paSSim Diffugiunt silvasque et sicubi concava furtim Saxa petuntst piget incepti lucisque suosque

Mutatae adgno Scunt excussaque pectore Iuno eSt. Sed non idcirco flammae atque incendia viris Indomitas posuere: udo sub robore vivit Stuppa vomens tardum fumum lentuSque carinaS Est vapor et toto descendit corpore pe8tiS,

675680

182쪽

P. VERGILI MARONIS Nec vires heroum infusaque sumina proSunt. 685 Τum pius Aeneas umeris abscindere vestem Auxilioque vocare deos et tendere palmas: Iuppiter omnipotens, Si nondum exosus ad unum I roianos, si quid pietas antiqua labores Respicit humanos, da flammam evadere classi 690 Nunc, pater, et tenui S Τeucrum res eripe leto. Vel tu, quod superest, infesto fulmine morti, Si mereor, demitte tuaque hic obrue dextra. Vix haec ediderat, cum essusis imbribus atra I empestas Sine more furit tonitruque tremescunt 695 Ardua terrarum et campi; ruit aethere toto I urbidus imber aqua densisque nigerrimus austris; Inplenturque Super puppes; SemiUSta madeScunt

Robora; restinctus donec vapor omnis et omnes Quattuor ami8Sis SerVatae 3 pPSte carinae. 700 At pater Aeneas casu concuSSUS acerbo

Nunc huc ingentis, nunc illuc pectore curaS Mutabat versans, Siculisne resideret arvis 0blitus fatorum, Italasne capeSSeret Or3S. Tum senior Nautes, unum I ritonia Pallas 705 Quem ducuit multaque insignem reddidit arte Haec responsa dabat, Vel quae portenderet ira Magna deum vel quae fat0rum posceret ordo - Ιsque his Aenean solatus vocibus insit Nate dea, quo fata trahunt retrahuntque, Sequamur 710 Quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo eSt. Est tibi Dardanius divinae stirpis Acestes: Hunc cape consiliis Socium et coniunge volentem; Huic trade, amissis Superant qui navibus et quos Pertaesum magni incepti rerumque tuarum est;

Εt quidquid tecum invalidum metuensque pericli eSt,

Delige et his habeant terris sine moenia sessi; Urbem appellabunt permisso nomine AceStam. Talibus incensus dictis senioris amici, 720 Τum vero in curas animo diducitur omnis. Et Nox atra polum bigis subvecta tenebat: Visa dehinc caelo facies delapsa parentis Anchisae subito tales essundere VoceS: Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,

183쪽

AENEIDOS LIB. V. 95 Care magis, nate, Iliacis exercite satis, Imperio Iovis huc veni0, qui classibus ignem Depulit et caelo tandem miseratus ab alto est. Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes Dat senior; lectos iuvenes, forti SSima corda, Deser in Italiam. Gens dura atque 38pera cultu Debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante

Infernas accede domos et Averna per alta Congre8SuS pete, nate, meo S. Non me impia namque Τartara habent tristesve umbrae, Sed amoena piorum

Concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla

Nigrarum multo pecudum te sanguine ducet. Τum genus omne tuum et, quae dentur moenia, disces. Iamque vale; t0rquet medios Nox humida cursus Et me saevus equis Oriens adflavit anhelis. Dixerat et tenuis fugit, ceu fumuS, in aura S.

Aeneas, Quo deinde ruis quo proripis inquit, Quem fugis' aut quis te nostris conplexibus arcet

Haec memoran S cinerem et sopitos suscitat ignis Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae Farre pio et plena Supplex Veneratur acerr3. Extemplo socios primumque arcessit Acesten

Et Iovis imperium et cari praecepta parenti SE docet et quae nunc animo sententia cOBStet. Haud mora consiliis, nec iussa recuS3t AcesteS.Τranscribunt urbi matres populumque Volentem Deponunt, animos nil magnae laudis egentis. Ipsi transtra novant flammisque ambesa reponunt Robora navistis, aptant remo Sque rudentiSque, Exigui numero, sed bello vivida virtus. Interea Aeneas urbem designat aratro Sortiturque domos; hbc Ilium et haec loca I rotam Esse iubet. Gaudet regno I roianus Acestes Indicitque forum et patribus dat iura vocatis. Τum vicina astris Erycino in vertice sedes Fundatur Veneri Idaliae tumuloque sacerdo SAc lucus late sacer additur AnchiSeo. Iamque dies epulata novem gens omnis et aris Factus h0 nos: placidi straverunt aequora Venti,

Creber et adspirans rursus vocat auster in altum.

Exoritur procurva ingens per litora fletus;

Aen. V, 734. ιristest e tristes Mi PR.

725730735740745750755 760765

184쪽

P. VERGILI MARONIS Conplexi inter se noctemque diemque morantur.' Ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam Visa maris facies et non tolerabile numen, Ire volunt omnemque fugae perserre laborem. 770 Quos bonus Aeneas dictis solatur amicis Et consanguineo lacrimans commendat AceStae. Tris Eryci vitulos et Τempestatibus agnam Caedere deinde iubet solvique ex ordine funem. Ipse caput tonsae foliis evinctus olivae 775 Stans procul in prora pateram tenet extaque SalSOSΡorricit in fluctus ac vina liquentia fundit. Prosequitur Surgens a puppi ventus euntiS. Certatim socii feriunt mare et aequora Verrunt. At Venus interea Neptunum exercita curis 780 Adloquitur talisque effundit pectore questus: Iunonis gravis ira nec exsaturabile pectusC0gunt me, Neptune, preces descendere in omnis; Quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla, Nec Iovis imperio fatisque infracta quiescit. 785 Non media de gente Phrygum exedisse nefandis Urbem odiis satis est nec poenam traxe per omnem: Reliquias Τroiae, cineres atque ossa peremptae Insequitur. Caussas tanti sciat illa furoris. Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis, 790 Quam molem subito excierit: maria omnia caelo Miscuit Aeoliis nequiquam freta procellis, In regnis hoc auSa tui S. Ρer scelus ecce etiam Τroianis matribus actis Exussit foede puppis et classe subegit 795 Αmissa socios ignotae linquere terrae. Quod superest, oro, liceat dare tuta per undaSVela tibi, liceat Laurentem attingere Τhybrim, Si concessa peto, si dant ea moenia Parcae. Τum Saturnius haec domitor maris edidit alti: 800 Fas omne est, Cytherea, meis te sidere regnis, Unde genus ducis. Merui quoque; Saepe furoreSConpressi et rabiem tantam caelique mari Sque. Nec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor, Aeneae mihi cura tui. Cum Troia Achilles 805 Exanimata sequens inpingeret agmina muriS,

185쪽

AENEIDOS LIB. V.

Milia multa daret leto gemerentque repleti

Amnes, nec reperire Viam atque evolvere posset In mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti Congressum Aenean nec dis nec viribus aequis Nube cava rapui, cuperem cum Vertere ab imo Structa meis manibus periurae moenia Τroiae. Nunc quoque mens eadem perstat mihi; pelle timores. Tutus, quo S optas, portuS accedet Averni.

Unus erit tantum, amiSSum quem gurgite quaeret; Unum pro multis dabitur caput. His ubi laeta deae permulsit pectora dictis, Iungit equos curru Genitor spumantiaque addit

Frena seris manibusque omnis effundit habenas. Caeruleo per summa levi8 volat aequ0ra curru; Subsidunt undae tumidumque sub axe tonanti Sternitur aequor aquis, fugiunt vasto aethere nimbi. Τum variae comitum facies, inmania cete, Et senior Glauci chorus Inousque Palaemon Τritonesque citi Phorcique exercitus omnis;

Laeva tenet Τhetis et Melite Ι'anopeaque Virgo, Nisaee Spioque Thaliaque Cymod0ceque. Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim Gaudia pertemptant mentem; iubet ocius omnis Attolli malos, intendi bracchia velis.

Una omnes fecere pedem pariterque Sinistros, Nunc dextros solvere Sinus; una ardua torquent Cornua detorquentque; serunt sua stamina claSSem. Princeps ante omnis densum Palinurus agebat Agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi. Iamque sere mediam caeli Nox humida metam

Contigerat; placida laxabant membra quiete Sub remis fusi per dura sedilia nautae: Cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris Aera dimovit tenebrosum et dispulit umbras Te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans Insonti; puppique deus consedit in alta Phorbanti similis funditque has ore loquelas: Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora claSSem Aequatae spirant aurae; datur hora quieti.

Aen. V. 814. quaeret ς quaeres FMPR. - 817. curru ς auro M. --Jugiunt vasto aethere PR iugiuntque eae aethere My. - 825. tenet M tenent P.

Vergilius. 7

8108 15820825830835840

186쪽

P. VERGILI MARONIS 845 Pone caput fessosque oculos surare labori. Ipse ego paulisper pro te tua munera inibo. Cui vix attollens Ρalinurus lumina satur: Mene salis placidi voltum fluctusque quietos Ignorare iubes' mene huic considere monstro 850 Aenean credam, quid enim, fallacibus auris Et caeli totiens deceptus fraude sereni Talia dicta dabat clavumque affixus et haerenSNusquam amittebat oculosque sub astra tenebat. Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem 85b Vique soporatum Stygia super utraque quassat Tempora cunctantique natantia lumina solvit.

Vix primos inopina quies laxaverat artus: Et superincumbens cum puppis parte reVolsa Cumque gubernaclo liquidas proiecit in undas

860 Praecipitem ac socios nequiquam saepe Vocantem; Ipse volans tenuis se sustulit ales ad auras. Currit iter tutum non setius aequore claSSiSΡromissisque patris Neptuni interrita fertur. Iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat, 865 Dissicilis quondam multorumque ossibus alb0S,Τum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant: Cum pater amisso fluitantem errare magistro Sensit et ipse ratem nocturnis rexit in undis Multa gemens casuque animum concussus amici: 870 O nimium caelo et pelago consse Sereno,

Nudus in ignota, Ρalinure, iacebis harena.

LIBER SEXTUS.

Sic fatur lacrimans classique inmitui habenas Et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris. 0bvertunt pelago proras; tum dente tenaci

Ancora fundabat navis, et litora curvae 5 Praetexunt puppes. Iuvenum manus emicat ardens

187쪽

AENEIDOS LIB. VI.

Litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae Abstrusa in venis silicis, pars den Sa ferarum I ecta rapit silvas inventaque numina monstrat. At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo Praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae,

Antrum inmane, petit, magnam cui mentem animuinque Delius inspirat vates aperitque futura. Iam subeunt Τriviae lucos atque aurea tecta. Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna, Praepetibus pinnis 3 USUS Se credere caelo,

Insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos Chalcidicaque levis tandem super adstitit arce. Redditus his primum terris, tibi, Phoebe, sacravit Remigium alarum posuitque inmania templa. In foribus letum Androgeo; tum pendere p0enaSCecropidae iussi - miSerum i - septena quot annis Corpora natorum; Stat ductis Sortibus urna. Contra elata mari respondet Gnosia tellus: Hic crudelis amor tauri suppostaque furto Pasiphae mixtumque genus prolesque biformis Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae; Hic labor ille domus et inextricabilis error; Magnum reginae Sed enim mi Seratus amorem Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resolvit Caeca regens silo vestigia. Tu quoque magnam Partem opere in tanto, Sineret dolor, Icare, haberes. Bis conatus erat casus effingere in auro; Bis patriae cecidere manus. Quin protinus omnia Perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates Adforet atque una Phoebi Triviaeque sacerdo S,

Deiphobe Glauci, satur quae talia regi: Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit;

Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos Praestiterit, totidem lectas de more bidentis. Τalibus adfata Aenean - nec sacra morantur Iussa viri - Teucros vocat alta in templa sacerdo S. Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum, Quo lati ducunt aditus centum, ostia centum: Unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae. Ventum erat ad limen, cum virgo, Poscere sata

Tempus, ait; deus, ecce, deust Cui talia fanti

A en. VI, 20. Androgeo ς grammatici veteres Androgei MPR.

188쪽

P. VERGILI MARONIS

Ante fores subito non Voltus, non color unus, Non comptae mansere comae; Sed pectus anhelum,

Et rabie sera corda tument; maiorque videri 50 Nec mortale sonans, adflata est numine quando Iam propiore dei. Cessas in Vota preceSque, Τros, ait, Aenea' cessas neque enim ante dehiscent Attonitae magna ora domus. Et talia fata Conticuit. Gelidus Τeucris per dura cucurrit 55 Ossa tremor funditque preces rex pectore ab imo: Ρhoebe, gravis Τroiae semper miserate labores, Dardana qui Ρaridis direxti tela manusque Corpus in Aeacidae; magnas obeuntia terras Tot maria intravi duce te penitusque repoSta S60 Massylum gentis praetentaque SJrtibus arva, Iam tandem Italiae fugientis prendimus oras; Hac Τroiana tenus fuerit fortuna Secuta. Vos quoque Ι'ergameae iam fas est parcere genti, Dique deaeque omnes, quibus obstitit Ilium et ingens 65 Gloria Dardaniae. Τuque, o sanctiSSima ValeS, Praescia venturi, da, non indebitae posco Regna meis fatis, Latio considere Τeucros Errantisque deos agitataque numina Τroiae. Τum Phoebo et Τriviae solido de marmore templum 70 Instituam festosque dies de nomine Phoebi.

Te quoque magna manent regnis penetralia nostris. Hic ego namque tuas Sortes arcanaque fata, Dicta meae genti, ponam lectoSque Sacrabo, Alma, viros. Foliis tantum ne carmina manda,

75 Ne turbata volent rapidis ludibria ventis; Ipsa canas oro. Finem dedit ore loquendi. At Phoebi nondum patiens inmanis in antro Bacchatur Vates, magnum si pectore possit Excussisse deum; tanto magis ille fatigat 80 0s rabidum sera corda domans fingitque premendo. 0stia iamque domus patuere ingentia centum Sponte sua vatisque ferunt responsa per auraS:0 tandem magnis pelagi defuncte periclis Sed terrae graviora manent - in regna Lavini 85 Dardanidae venient; mitte hanc de pectore curam Sed non et venisse volent. Bella, horrida bella Et Thybrim multo spumantem Sanguine cerno.

Aen. VI, 84. terrae ΜΡ terra R.

189쪽

AENEID0S LIB. VI.

Non Simois tibi nec Xanthus nec Dorica castra Defuerint; alius Latio iam partus Achilles, Natus et ipse dea; nec Teucris addita Iuno

Usquam aberit, cum tu supplex in rebus egenis Quas geniis Italum aut quas non oraveris urbest Caussa mali tanti coniunx iterum hospita Τeucris Externique iterum thalami. Τu ne cede malis, sed contra audentior ito, Quam tua te fortuna sinet. Via prima salutis, Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.Τalibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla

Horrendas canit ambages antroque remugit Obscuris vera involvens: ea frena furenti Concutit et stimulos sub pectore vertit Apollo. Ut primum cessit furor et rabida ora quierunt, Incipit Aeneas heros: Non ulla laborum, 0 virgo, nova mi facies inopinave surgit; omnia praecepi atque animo mecum ante peregi. Unum oro; quando hic inferni ianua regis Dicitur et tenebrosa palus Acheronte refuso, Ire ad conspectum cari genitoris et ora Contingat; doceas iter et sacra ostia pandaS. Illum ego per flammas et mille sequentia tela Eripui his umeris medioque ex hoste recepi; ille meum comitatus iter maria omnia mecum Atque omnis pelagique minas caelique ferebat, Invalidus, viris ultra sortemque Senect3e. Quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem, Idem orans mandata dabat. Gnatique patrisque,

Alma, precor, miSerere; - potes namque omnia, nec te

Nequiquam lucis Hecate praefecit Λvernis; Si potuit Manis arcessere coniugis Orpheus Τhreicia laetus cithara sidibusque canoris, Si fratrem Pollux alterna morte redemit Itque reditque viam totiens. Quid Τhesea magnum', Quid memorem Alciden ' et mi genus ab Iove Summo. Talibus orabat dictis arasque tenebat, Cum sic orsa loqui vates: Sate sanguine divom, Tros Anchisiade, facilis descensus Averno; Noctes atque dies patet atri ianua Ditis;

A en. VI, 96. quam libri

Averni P R.

9095100105 110115120 125

qua Seneca. - 126. Averno ΜP3

190쪽

P. VERGILI MARONIS Sed revocare gradum SuperaSque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amavit 130 Iuppiter aut ardens evexit ad aethera virtus, Dis geniti potuere. Τenent media omnia silvae Cocytosque sinu labens circumvenit atro. Quod si tantus amor menti, si tanta cupido, Bis Stygios innare lacus, bis nigra viderei 35 Tartara, et insano iuvat indulgere labori, Accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca Aureus et foliis et lento vimine ramUS, Iuno iii infernae dictus sacer; hunc tegit omnis Lucus et obscuris claudunt convallibus umbrae.140 Sed non ante datur telluriS operta Subire, . Auricomos quam qui decerpserit arbore fetus. Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munuSΙnstituit. Primo avolso non desicit alter Aureus et simili frondescit virga metallo. 145 Ergo alte vestiga oculis et rite repertum Carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur, Si te fata vocant; aliter non viribus ullis Vincere nec duro poteris convellere ferro. Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici 150 Heu nescis totamque incestat funere classem, Dum consulta petis nostroque in limine pendes. Sedibus hunc refer ante suis et conde Sepulchro. Duc nigras pecudes; ea prima piacula Sunto. Sic demum lucos Stygis et regna invia vivis 155 Aspicies. Dixit pressoque obmutuit ore. Aeneas maesto defixus lumina voltu Ingreditur linquens antrum caecosque volutat Eventus animo secum. Cui sidus Achates It comes et paribus curis vestigia sigit.

160 Multa inter sese vario Sermone Serebant, Quem socium exanimem vates, quod corpus humandum

Diceret. Atque illi Misenum in litore sicco, Ut venere, vident indigna m0rte peremptum, Misenum Aeoliden, quo non praeStantior alter

165 Aere ciere viros Martemque accendere c3ntu. Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum

Et lituo pugnas insignis obibat et hasta. Ρostquam illum vita victor spoliavit Achilles,

Dardanio Aeneae sese fortissimus heros 170 Addiderat socium, non inferiora SecutuS.

SEARCH

MENU NAVIGATION