Opera, cum delectu variae lectionis / edidit Th. Ladewig. --

발행: 1866년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

AENEIDOS LIB. IV. 73 Saevit amor magnoque irarum suctuat aestu. Sic adeo insistit secumque ita corde volutat: En, quid ago' rursusne procos inrisa priores Experiar Nomadumque petam conubia Supplex, Quos ego sim totiens iam dedignata maritos Iliacas igitur classis atque ultima Τeucrum Iussa sequar' quiane auxilio iuvat ante levatos Et bene apud memores veteris stat gratia facti Quis me autem, fac velle, sinet ratibusve superbis Invisam accipiet ' nescis heu, perdita, necdum Laomedonteae sentis periuria gentis Quid tum' sola fuga nautas comitabor ovantis Αn Tyriis omnique manu stipata meorum Inserar et, quos Sidonia vix urbe revelli, Rursus agam pelago et ventis dare vela iubebo

Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem. Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem HiS, germana, malis oneras atque obicis hosti. Non licuit thalami expertem sine crimine vitam Degere, more ferae, talis nec tangere curast Non servata fides cineri promissa SychaeolTantos illa suo rumpebat pectore queStUS. Aeneas celsa in puppi iam certus eundi Carpebat somnos rebus iam rite paratis. Huic se forma dei voltu redeuntis eodem Obtulit in somnis rursusque ita Visa monere eSt, Omnia Mercurio similis, vocemque col0remque Et crinis navos et membra decora iuventa: Nate dea, potes hoc sub casu ducere Somnos, Nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis Demensi nec Zephyros audis spirare secundos Illa dolos dirumque nefas in pectore VerSat, Certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.

Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas

Iam mare turbari trabibus saevasque videbis Conlucere faces, iam fervere litora flammis, Si te his attigerit terris Aurora mor3Dtem. Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper Femina. Sic fatus nocti se inmiscuit atrae. Τum vero Aeneas subitis exterritus umbris

A en. IV, 559. juventa Fu juventae P. - 564. varioque u variosque FP. - Iluctuat u eonestat FP. - aestu Fn aestus P.

535 540545550555560 565570

162쪽

P. VERGILI MAR0NIs Corripit e somno corpus sociosque fatigat: Praecipites vigilate, viri, et considite transtris; 'Solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto 575 Festinare fugam tortosque incidere funis Ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum, Quisquis es, imperioque iterum paremUS OV3nteS. Adsis O placidusque iuves et sidera caelo Dextra feras. Dixit vaginaque eripit ensem 580 Fulmineum strictoque ferit retinacula ferro. Idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque; Litora deseruere; latet sub classibus aequor; Adnixi torquent spumas et caerula Verrunt. Et iam prima novo spargebat lumine terras 585 Τithoni croceum linquens Aurora cubile. Regina e speculis ut primum albescere lucem Vidit et aequatis classem procedere velis Litoraque et vacuos sensit sine remige portuS, Terque quaterque manu pectus percussa decorum 590 Flaventisque abscissa comas, Pro Iuppiteri ibit Hic, ait, et nostris inluserit advena regnis

Non arma expedient totaque ex urbe sequentur

Diripientque rates alii navalibus' Ite, Ferte citi flammas, date tela, inpellite remost 595 Quid loquor' aut ubi sum Quae mentem insania mutat Infelix Dido i nunc te facta impia tangunt

Τum decuit, cum sceptra dabas. - Εn dextra fidesque, Quem secum patrios aiunt portare Penatis, Quem subiisse umeris confectum aetate parentem l 600 Non potui abreptum divellere corpus et undis Spargere non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium patriisque epulandum ponere mensis' Verum anceps pugnae fuerat fortuna. - Fuisset; Quem metui moritura' Faces in castra tulissem 605 Inplessemque foros flammis natumque patremque Cum genere exStinxem, memet Super ipsa dediSSem. Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustraS,Τuque harum interpres curarum et conscia Iuno Nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes 610 Εt Dirae ultrices et di morientis Elissae, Accipite haec meritumque malis advertite numen Et nostras audite preces. Si tangere portuSInsandum caput ac terris adnare necesse eSt

Et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret:

163쪽

AENEIDOS LIB. IV.

At bello audacis populi vexatus et armiS, Finibus extorris, conplexu avolsus Iuli Auxilium inploret videatque indigna suorum Funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae Tradiderit, regno aut optata luce fruatur; Sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena.

Haec precor, hanc vocem extremam cum SaDguine fundo.

Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum Exercete odiis cinerique haec mittite nostro Munera. Nullus amor populis nec foedera Sunto. Exoriare aliquis nostris ex ossibus vit0r, Qui face Dardanios ferroque Sequ3re colono S, Nunc, olim, quocumque dabunt Se temp0re Vires. Litora litoribus contraria, fluctibus undas Inprecor, arma armis; pugnent ipSique nep0tesque. Haec ait et partis animum versabat in omnis Invisam quaerens quam primum abrumpere lucem. Τum breviter Barcen nutricem adlata Sychaei; Namque Suam patria antiqua cinis ater habebat: Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem;

Dic, corpus properet fluviali spargere lympha Et pecudes secum et monstrata piacula ducat; Sic veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta. Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paraVi, Persicere est animus finemque inponere curis Dardaniique rogum capitis permittere flammae. Sic ait. Illa gradum studio celerabat anili. At trepida et coeptis inmanibus effera Dido

Sanguineam Volvens aciem maculisque trementis Interfusa genas et pallida morte futura Interiora domus inrumpit limina et altos Conscendit furibunda rogos ensemque recludit Dardanium, non hos quaeSitum munus in usus. Hic, postquam Iliacas Vestes notumque cubile Conspexit, paulum lacrimis et mente morata, Incubuitque toro dixitque novissima verba Dulces exuviae, dum sata deusque sinebat, Accipite hanc animam meque his exsolvite curis. Vixi et, quem dederat cursum fortuna, peregi; Et nunc magna mei sub terras ibit imago.

615620625630635640645650

164쪽

P. VERGILI MARONIS 65b Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi; Ulta virum poenas inimico a fratre recepi; Felix, heu nimium felix, si litora tantum Numquam Dardaniae tetigissent nostra carinael Dixit et os inpressa toro, Moriemur inultae, 660 Sed moriamur, ait. Sic, sic iuvat ire sub umbras. Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto

Dardanus et nostrae secum serat omina mortis.

Dixerat; atque illam media inter talia ferro

Conlapsam aspiciunt comites ensemque cruore 665 Spumantem sparsasque manus. It clamor ad alta Atria; concussam bacchatur Fama per urbem. Lamentis gemituque et semineo ululatu Tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether, Non aliter, quam si inmissis ruat hostibus omnis 670 Karthago aut antiqua Τyros, flammaeque furentes Culmina perque hominum volvantur perque deorum. Audiit exanimis trepidoque exterrita curSuUnguibus ora soror foedans et pectora pugnis

Per medios ruit ac morientem nomine clamat:

675 Hoc illud, germana, suit' me fraude petebas

Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant 'Quid primum deserta querar comitemne Sororem Sprevisti moriens Eadem me ad fata vocasSeS; Idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset. 680 His etiam struxi manibus patriosque vocavi Voce deos, sic te ut posita crudelis abessem Exstinxti te meque, soror, populumque patresque Sidonios urbemque tuam. Date, volnera lymphis Abluam et, extremus si quis super halitus errat, 685 0re legam. Sic fata gradus evaserat altos Semianimemque sinu germanam amplexa fovebat

Cum gemitu atque atros siccabat VeSte cruores. Illa gravis oculos conata attollere rurSUS

Deficit; infixum stridit sub pectore VolnUS. 690 Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit; Ter revoluta toro est oculisque errantibus alto Quaesivit caelo lucem ingemuitque reperta. Τum Iuno omnipotens longum miserata dolorem

Dissicilisque obitus Irim demisit Olympo,

695 Quae luctantem animam nexosque reSolveret artus. Nam quia nec lato merita nec morte peribat, Sed misera ante diem subitoque accensa furore,

165쪽

ΑENEIDOS LIB. IV. V. 77Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem Abstulerat Stygioque caput damnaverat Orco. Ergo Iris croceis per caelum roscida pinnis Mille trahens varios adverso sole colores Devolat et supra caput adstitit: Hunc ego Diti

Sacrum iussa fero teque isto corpore S 0lVO. Sic ait et dextra crinem secat: omnis et una Dilapsus calor atque in ventos vita receSSit.

LIBER QUINTUS.

Interea medium Aeneas iam classe tenebat Certus iter fluctusque atros aquilone secabat Moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae Conlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem Caussa, latet; duri magno sed amore dolores Ρolluto notumque, furens quid semina possit, Τriste per augurium Τeucrorum pectora ducunt. Ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla Occurrit tellus, maria undique et undique caelum: Olli caeruleus supra caput adstitit imber Noctem hiememque ferens et inhorruit unda tenebris.

Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta: Heul quianam tanti cinxerunt aethera nimbi Quidve, pater Neptune, paras' Sic deinde locutus Colligere arma iubet validisque incumbere remis Obliquatque sinus in ventum ac talia fatur: Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor

Spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo. Mutati transversa fremunt et vespere ab atro Consurgunt venti atque in nubem cogitur aer. Nec nos obniti contra nec tendere tantum Sufficimus. Superat quoniam Fortuna, Sequamur, Quoque Vocat, vertamus iter. Nec litora longe 70070551015 20

A en. V, 15. colligerri eorripere t

166쪽

P. VERGILI MARONISFida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,

2b Si modo rite memor servata remetior aStra. Tum pius Aeneas: Equidem sic poscere VentOSIamdudum et frustra cerno te tendere contr3. Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla, Quove magis fessas optem demittere navis,

30 Quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten Et patris Anchisae gremio conplectitur ossa Haec ubi dicta, petunt portus et vela secundi Intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis

Et tandem laeti notae advertuntur harenae. 3b At procul ex celso miratus vertice montiSAdventum sociasque rates occurrit AceStes,. Horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,

Troia Crimiso conceptum flumine mater Quem genuit. Veterum non inmemor ille parentum 40 Gratatur reduces et gaga laetus agresti Excipit ac fessos opibus solatur amiciS. Ρostera cum primo stellas Oriente fugarat Clara dies, socios in coetum litore ab omni Advocat Aeneas tumulique ex aggere satur: Ab Dardanidae magni, genus alto a sanguine diV0m,

Annuus exactis conpletur mensibus orbis,

Ex quo reliquias divinique ossa parentis

Condidimus terra maestasque sacraVimUS 3r3S.

Iamque dies, nisi fallor, adest, quem Semper acerbum, 50 Semper honoratum sic di voluistis - habebo. Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul, Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae; Annua vota tamen sollemnisque ordine' pompas ExSequerer Strueremque suis altaria donis. 55 Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis, Haud equidem sine mente reor, sine numine diVom, Adsumus et portus delati intramus amico S. Ergo agite et laetum cuncti celebremus honorem;

Ρoscamus ventos atque haec me sacra quotanniS60 Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis. Bina boum vobis Τroia generatus Acestes Dat numero capita in navis; adhibete Ρenatis Et patrios epulis et quos colit hospes AceStes. Praeterea, si nona diem mortalibus almum

A en. V, 29. demittere ς dimittere MP.

167쪽

AENEIDOS LIB. V.

Aurora extulerit radiisque retexerit orbem, Prima citae Τeucris ponam certamina classis;

Quique pedum cursu valet et qui viribus audax Aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,

Seu crudo sidit pugnam committere caeStu, Cuncti adsint meritaeque exspectent praemia palmae. Ore favete omnes et cingite tempora ramiS. Sic fatus velat materna tempora mJrto. Hoc Helymus facit, hoc aevi maturus Acestes, Hoc puer Ascanius, Sequitur quo S cetera pubeS. Ille e concilio multis cum milibus ibat Ad tumulum magna medius comitante caterva. Hic duo rite mero libans carchesia Baccho Fundit humi, duo lacte novo, duo Sanguine Sacro, Purpureosque iacit flores ac talia satur: Salve, Sancte parens, iterum Salvete, recepti Nequiquam cineres animaeque umbraeque paternae.

Non licuit finis Italos fataliaque arV3, Nec tecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thybrim. Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis Septem ingens gyros, Septena volumina traxit Amplexus placii te tumulum lapsuSque per 3r3S,

Caeruleae cui terga notae maculosus et auro Squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus Mille iacit varios adverso Sole coloreS.

Obstipuit visu Aeneas. Ille agmine longo Τandem inter pateras et levia pocula Serpens Libavitque dapes rursusque innoxius imo Successit tumulo et depasta altaria liquit. Hoc magis inceptos genit0ri instaurat honores, Incertus, Geniumne loci famulumne parentis Esse putet; caedit binas de more bidentis

Τotque sues, totidem nigrantis terga iuvencos; Vinaque fundebat pateris animamque vocabat Anchisae magni Manisque Acheronte remiSSOS. Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti Dona ferunt, onerant aras mactantque iuvenco S Ordine aena locant alii, fusique per herbam Subiciunt veribus prunaS et Viscera torrent. Exspectata dies aderat nonamque Serena Auroram Phaethontis equi jam luce vehebant Famaque finitimos et clari nomen Acestae 65707580859095100105

168쪽

P. VERGILI MAR0NIS Excierat; laeto conplebant litora coetu Visuri Aeneadas, pars et certare parati. Munera principio ante oculos circoque locantur 110 In medio, sacri tripodes viridesque coronae Et palmae pretium victoribus, armaque et o Stro Ρersusae Vestes, argenti aurique talentum; Et tuba commissos medio canit aggere ludo S. Prima pares ineunt gravibus certamina remis 115 Quattuor ex omni delectae claSSe carinae.

Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim, Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi, Ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram, Urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu 120 Inpellunt, terno consurgunt ordine remi; Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen, Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus Caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti. Est procul in pelago saxum Spumantia contra 125 Litora, quod tumidis submersum tunditur olim Fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cori; Τranquillo silet inmotaque attollitur unda Campus et apricis statio gratissima mergiS. Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam

130 Constituit signum nautis pater, unde reverti Scirent et longos ubi circumflectere curSUS.Τum loca sorte legunt ipsique in puppibus auro Ductores longe essulgent ostroque decori; cetera populea velatur fronde iuventus 135 Nudatosque umeros oleo perfusa niteScit. Considunt transtris intentaque bracchia remis; Ιntenti exspectant signum exsultantiaque haurit Corda pavor pulsans laudumque arrecta cupido. Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, sinibus omnes, 140 Haud mora, prosiluere suis; serit aethera clamor Nauticus, adductis spumant freta versa lacertis. Infindunt pariter sulcos totumque dehiscit Convolsum remis rostrisque tridentibus aequor. Non tam praecipites biiugo certamine campum 145 Corripuere ruuntque essust carcere curruS, Nec sic inmissis aurigae undantia lora

Aen. V, 107. conplebantu eonplerant P. - 112. talentum talenta FR. - 120. Verba: terno - remi damnavit Ribbeckius.

169쪽

AENEID0S LIB. V.

Concussere iugis pronique in verbera pendent. Tum plausu fremituque virum studiisque faventum Consonat omne nemus vocemque inclusa volutant Litora, pulsati colles clamore resultant.

Effugit ante alios primisque elabitur undis Turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus Consequitur, meli0r remis, Sed pondere pinus Tarda tenet. Post hos aequo discrimine Pristis

Centaurusque locum tendunt Superare priorem; . Et nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingens Centaurus, nunc una ambae iunctisque seruntur Frontibus et longa sulcant vada salSa carina. Iamque propinquabant Scopulo metamque tenebant,

Cum princeps medioque Gyas in gurgite victor

Rectorem navis conpellat voce Menoeten:

Quo tantum mihi dexter abis' huc dirige gressum;

Litus ama et laeva stringat sine palmula cautes: Altum alii teneant. Dixit; sed caeca Menoetes Saxa timens proram pelagi detorquet ad undas. Quo diversus abis' iterum, Pete saxa, Menoetei Cum clamore Gyas revocabat; et ecce Cloanthum Respicit instantem tergo et propiora tenentem. Ille inter navemque Gyae scopulosque sonantiSRadit iter laevum interior subitoque priorem Praeterit et metis tenet aequora tuta relictis. Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens Nec lacrimis caruere genae segnemque Menoeten Oblitus decorisque sui socium que Saluti SIn mare praecipitem puppi deturbat ab alta;

Ipse gubernaclo rector Subit, ipSe magiSter, Hortaturque viros clavumque ad litora torquet. At gravis, ut fundo vix tandem redditus imo est Iam senior madidaque fluens in veste Menoetes Summa petit scopuli siccaque in rupe resedit. IlIum et labentem Τeucri et risere natantem Et salsos rident revomentem pectore fluctUS. Hic laeta extremis spes est accensa duobUS,Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem. Sergestus capit ante locum Scopuloque propinquat, Nec tota tamen ille prior praeeunte carina; Parte prior, partem rostro premit aemula Pristis.

Α en. V, 163. laeva MP laevas R.

Vergilius.

150155 160 165 1701751801856

170쪽

Ρ. VERGILI MARDNIS At media socios incedens nave per ipso SHortatur Mnestheus: Nunc, nunc insurgite remiS, 190 Hectorei socii, Troiae qu0S Sorte Suprema Delegi comites; nunc illas promite viris, Nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi Ionioque mari Maleaeque Sequacibus undis. Non iam prima peto Mnestheus neque Vincere certo 195 Quamquam ol - Sed superent, quibus hoc, Neptune, dedisti; Extremos pudeat rediisse; hoc vincite, cives, Et prohibete nefas. Olli certamine Summo Procumbunt; vastis tremit ictibus aerea puppis Subtrahiturque solum; tum creber anhelitus artu S200 Aridaque ora quatit; sudor fluit undique rivis. Attulit ipse viris optatum caSUS h0Dorem. Namque furens animi dum proram ad Saxa Suburguet Interior spatioque subit Sergestus iniquo, Infelix saxis in procurrentibus haesit. 205 Concussae cautes et acuto in murice remi obnixi crepuere inlisaque prora pependit.

Consurgunt nautae et magno clamore morantur Ferratasque trudes et acuta cuspide contos

Expediunt fractosque legunt in gurgite rem O S. 210 At laetus Mnestheus successuque acrior ipSO Agmine remorum celeri ventisque Vocatis Prona petit maria et pelago decurrit 3perto. Qualis spelunca subito commota columba, Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, 215 Fertur in arva volans plausumque exterrita pinnis Dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto Radit iter liquidum celeris neque commovet 3l3S: Sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis Aequ0ra, sic illam seri inpetus ipse volantem. 220 Et primum in scopulo luctantem deserit alto Sergestum brevibusque vadis frustraque vocantem Auxilia et fractis discentem currere remiS. Inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram Consequitur; cedit, quoniam Spoliata magiStro eSt. 225 S0lus iamque ipso superest in sine Cl0anthus: Quem petit et summis adnixus Viribus urguet. Τum vero ingeminat clamor cunctique sequentem Instigant studiis resonatque fragoribus aether. Hi proprium decus et partum indignantur honorem 230 Ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci;

SEARCH

MENU NAVIGATION