Opera, cum delectu variae lectionis / edidit Th. Ladewig. --

발행: 1866년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

AENEIDOS LIB. X.

Est domus alta, iacent penitus defossa talenta Caelati argenti, sunt auri pondera facti Insectique mihi. Non hic vict0ria Τeucrum Vertitur aut anima una dabit discrimina tanta. Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit: 530 Argenti atque auri memoras quae multa talenta, Gnatis parce tuis. Belli commercia Turnus Sustulit ista prior iam tum Pallante perempto. Hoc patris Anchisae Manes, hoc sentit Iulus. Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa 535

Cervice orantis capulo tenus adplicat enSem. Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque Sacerdos, Insula cui sacra redimibat tempora vitta, Τotus conlucens veste atque insignibus albis. Quem congressus agit campo lapsumque Superstans 540 Immolat ingentique umbra tegit, arma SereStus Lecta resert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum. Instaurant acies Volcani stirpe creatus Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro. Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram 545 Et totum clipei serro deiecerat orbem; Dixerat ille aliquid magnum vimque adfore Verbo Crediderat caeloque animum fortasse ferebat Canitiemque sibi et longos promi Serat ann0S; -Τarquitus exsultans contra fulgentibus armis bb0 Silvicolae Fauno Dryope quem n Impha crearat, Obvius ardenti sese obtulit. Ille reducta Loricam clipeique ingens onus inpedit hasta, Tum caput orantis ne tuiquam et multa parantis Dicere deturbat terrae truncumque tepentem 555 Provolvens super haec inimico pectore satur: Istic nunc, metuende, iace. Non te optuma mater Condet humi patrioque onerabit membra sepulchro Alitibus liniluere feris aut gurgite merSUm Unda seret piscesque inpasti volnera lambent. 560 Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni, Persequitur sort0mque Numam fulvum quo Camertem, Magnanimo Volscente satum ditissimus agri Qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Araiyclis. Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt' 565

Vergilius.

282쪽

P. VERGILI MARONIS Centenasque manus, quinquaginta oribus ignem Pectoribusque arSisse, Iovis cum fulmina contra Τοt paribus streperet clipeis, tot stringeret enses: Sic toto Aeneas desaevit in o equore vict0r,570 Ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphaei Quadriiugis in equos adversaque pectora tendit Atque illi longe gradientem et dira frementem

Ut videre, metu vel Si retroque ruenteSEssunduntque ducem rapiuntque ad litora currus.

575 Interea biiugis infert se Lucagus albis In medios fraterque Liger; sed frater habenis

Flectit equos, strictum rotat acer LucaguS ensem.

Haud tulit Aeneas tanto fervore furentis: Inruit adversaque ingens adparuit hasta.

580 Cui Liger:

Non Diomedis equos nec currum cernis Achilli Aut Ρhrygiae campos, nunc belli sinis et aevi His dabitur terris. Vesano talia late Dicta volant Ligeri. Sed non et Τroius heros 585 Dicta parat contra, uaculum nam torquet in hostem. Lucagus ut pronus pendens in verbera telo Admonuit biiug0s proiecto dum pede laevo Aptat se pugnae, subit oras hasta per imas Fulgentis clipei, tum laevum perforat inguen;

590 Excussus curru moribundus Volvitur arvis.

Quem pius Aeneas dictis adfatur amaris: Lucage, nulla tuos curru S fuga segnis equorum Prodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae; Ipse rotis saliens iuga deseris. Haec ita satus

595 Arripuit biiugos, Dater tendebat inertis

Infelix palmas curru delapsus eodem: Per te, per qui te talem genuere parenteS, Vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantiS. Pluribus oranti Aeneas: Haud talia dudum 600 Dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater. Tum, latebras animae, pectus mucrone recludit. Talia per campos edebat funera ductor Dardanius torrentis aquae vel turbinis atri More furens. Τandem erumpunt et castra relinquunt 605 Ascani3s puer et nequiquam obsessa iuventus.

Α en. X, 585. eontra - hostem suspecta Wagnero. - 588. aptat ΜRuptet P.

283쪽

AENEIDOS LIB. X.

Iunonem interea conpellat Iuppiter ultro: O germana mihi atque eadem grati8Sima coniunx, Ut rebare, Venus - nec te sententia sallit Troianas Sustentat opes, non vivida bello Dextra viris animusque ferox patiensque pericli. 610 Cui Iuno submissa: Quid, o pulcherrime coniunx, Sollicitas aegram et tua tristia iussa timentem Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat, Vis in amore foret, non hoc mihi namque negareS, Omnipotens, quin et pugnae Subducere Τurnum 615 Et Dauno possem incolumem Servare parenti. Nunc pereat Τeucrisque pio det Sanguine poenaS. Ille tamen nostra deducit origine nomen Pilumnusque illi quartus pater, et tua larga Saepe manu multisque oneravit limina donis. 620 Cui rex aetherii breviter sic satus Olympi: Si mora praesentis leti tempusque caduco Oratur iuveni meque hoc ita ponere SentiS, Tolle fuga Τurnum atque instantibus eripe satis. Hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis 625 Sub precibus venia ulla latet totumque moveri Mutarive putas bellum, spes pasciS inanis. Et Iuno adlacrimans: Quid, si, quae Voce graVaris, Mente dares atque haec Turno rata vita maneret Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri 630Vana feror. Quod ut o potius formidine salsa Ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectast Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto

Misit agens hiemem nimbo succincta per auraSΙliacamque aciem et Laurentia castra petivit. 635Τum dea nube cava tenuem sine viribus umbram In faciem Aeneae - visu mirabile monstrum

Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque Divini adsimulat capitis, dat inania verba, Dat Sine mente sonum gressusque effingit euntis: 640Morte obita qualis fama est volitare siguras Aut quae sopitos deludunt somnia SenSUS. At primas laeta ante acies exsultat imago Inritatque virum telis et voce lacessit. Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam 645 Conicit, illa dato vertit vestigia terg0.

284쪽

P. VERGILI MARONIS

Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus

Credidit atque animo spem turbidus hausit inanem: Quo fugis, Aenea' thalamos ne desere pactos, 650 Hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.

I alia vociferans sequitur strictumque coruscat Mucronem nec ferre videt sua gaudia ventos.

Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi Expositis stabat scalis et ponte parato, 655 Qua rex Clusinis advectus Osinius oris. Huc sese trepida Aeneae fugientis imago Conicit in latebras, nec Τurnus segnior instat Exsuperatque moras et pontis transilit altos. ix proram attigerat, rumpit Saturnia funem 660 Avolsamque rapit revoluta per aequora n3Vem. 663 4 um levis haud ultra latebras iam quaerit imago, 66i Sed sublime volans nubi se inmiscuit atrae. 661 Illum autem Aeneas absentem in proelia poscit, 662 Obvia multa virum demittit corpora Morti: 665 Cum Τurnum medio interea fert aequore turbo. Respicit ignarus rerum ingratusque salutis Et duplicis cum voce manus ad sidera tendit: Omnipotens genitor, tanton me crimine dignum Duxisti et talis voluisti expendere poenas

670 Quo seror' unde abii ' quae me fuga quemve reducit

Laurentisne iterum muros aut castra videbo Quid manus illa virum, qui me meaque arma Secuti seu OSDe - nefas - omnis infanda in morte reliqui Et nunc palantis video gemitumque cadentum

675 Accipio ' Quid ago' aut quae iam satis ima dehiscat

Terra mihi' Vos O potius miserescite, Venti;

In rupes, in saxa volens Vos Turnus adoro Ferte ratem saevisque vadis inmittite Syrtis, Quo neque me Rutuli nec conscia fama Sequatur. 680 Haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc, An sese mucrone ob tantum dedecus amens Induat et crudum per costas exigat en Sem, Fluctibus an iaciat mediis et litora nando Curva petat Teucrum quo iterum se reddat in arma. 685 Τer conatus utramque viam, ter maxuma Iuno Luntinuit iuvenemque animi miserata repreSSit. Α en. X, 660. 663. 664. 66l. 662. 665l sic Branchius.

285쪽

AENEIDOS LIB. X.

Labitur alta secans fluctuque aestuque secundo Et patris antiquam Dauni desertur ad urbem. At Iovis interea monitis Megentius ardens Succedit pugnae Τeucrosque invadit ovantis. 690 Concurrunt Τyrrhenae acies atque omnibus uni, Uni odiisque viro telisque frequentibus instant. Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, Obvia ventorum furiis exp0Staque p0nto, Vim cunςtam atque minas perfert caelique marisque, 695Ipsa inmota manens; prolem Dolichaonis Hebrum Sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, Sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis Occupat os faciemque adversam, poplite Palmum

Succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso 700 Donat habere umeris et vertice sigere cristas.

Nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta

Aequalem comitemque, una quem nocte Theano In lucem genitori Amyco dedit et face praegnans Cisseis regina Parim; Paris urbe paterna 705 Occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta. Ac velut ille canum morsu de montibus altis Actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos Defendit multosque palus Laurentia. Silva Ρastus arundinea, postquam inter retia Ventum eSt, 710Substitit infremuitque ferox et inhorruit armoS, Nec cuiquam irasci propiusque accedere VirtuS, Sed iaculis tutisque procul clamoribus instant, Ille autem inpavidus partis cunctatur in omnis et 17 Dentibus infrendens et tergo decutit hastas: 718 Haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae , 714

Non ulli est animus stricto concurrere ferro, 715Missilibus longe et vasto clam0re laceSSUnt.

Venerat antiquis Corythi de sinibus Acron, et 19 Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos; 720Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit, Purpureum pinnis et pactae coniugis ostro: Inpastus stabula alta leo ceu saepe peragr3ΠS, Suadet enim vesana fames, si sorte fugacem Conspexit capream aut Surgentem in cornua cerVum, 725 Gaudet hians inmane comasque arrexit et haeret Visceribus super incumbens, lavit inproba taeter

A en. X, 713. 717. 718. 714J sic Scaliger.

286쪽

P. VERGILI MARONIS

Ora cruor:

Sic ruit in densos alacer Megentius hostis et 30 Sternitur infelix Acron et calcibus atram Τundit humum exspirans infractaque tela cruentat.

Atque ident fugientem haud est dignatus Oroden

Sternere nec iacta caecum dare cuspide Volnus, Obvius adversoque occurrit seque Viro vir

735 Contulit, haud furto melior, sed fortibus armis. Τum super abiectum posito pede nixus et hasta: Ρars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes. Conclamant socii laetum paeana Secuti. . Ille autem exspirans: Non me, quicumque eS, inult0, 740 Victor, nec longum laetabere; te quoque sata Prospectant paria atque eadem mox arva tenebis. Ad quae subridens mixta Megentius ira: Nunc morere. Ast de me divom pater atque hominum rex Viderit. Hoc dicens eduxit corpore telum. et45 Olli dura quies oculos et serreus urguet

Somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.

Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator HydaSpen, Partheniumque Rapo et praedurum Viribus Orsen, Messapus Cloniumque Lycaoniumque Ericeten, 50 Illum infrenis equi lapsu tellure iacentem, Hunc peditem pedes. Et Lycius processerat Agis; Quem tamen haud expers Valeriis virtutis avitae Deicit; at Τhronium Salius Saliumque Nealces, Insignis iaculo et longe fallente sagitta. 755 Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors Funera, caedebant pariter pariterque ruebant Victores victique, neque his fuga nota neque illis. Di Iovis in tectis iram miserantur inanem Amborum et tantos mortalibus esse labores; 760 Hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno. Ρallida Τisiphone media inter milia saevit. At vero ingentem quatiens Megentius hastam rurbidus ingreditur campo. Quam magnuS 0rion, Cum pedes incedit medii per maxuma Nerei

765 Stagna viam ScindenS, umero supereminet undas, Aut summis referens annosam montibus ornum

Ingrediturque solo et caput inter nubila condit:

287쪽

Τalis se vastis insert Megentius armis. Huic contra Aeneas speculatus in agmine longo Obvius ire parat. Manet inperterritus ille

Hostem magnanimum opperiens et mole sua stat Atque oculis spatium emenSus, quantum Satis hastae

Dextra mihi deus et telum, quod missile libro, Nunc adsint i Voveo praedonis corpore raptis Indutum spoliis ipsum te, LauSe, tropaeum Aeneae. Dixit stridentemque eminus hastam Iecit, at illa volans clipeo est excussa proculque Egregium Antoren latus inter et ilia figit Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis Haeserat Euandro atque Itala consederat urbe. Sternitur infelix alieno volnere caelumque Aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos. Τum pius Aeneas hastam iacit, illa per orbem Aere cavum triplici, per linea terga tribusque Τransit intextum tauris opus imaque sedit Inguine, sed viris haud pertulit. Ocius ensem Aeneas viso Τyrrheni sanguine laetus Eripit a semine et trepidanti fervidus instat. Ingemuit cari graviter genitoriS amore,

Ut vidit, Lausus lacrimaeque per Ora Volutae. Hic mortis durae casum tuaque optuma facta, Si qua sidem tanto est operi latura VetuStaS, Non equidem nec te, iuvenis memorande, silebo.

Ille pedem referens et inutilis inque ligatus Cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat.

Proripuit iuvenis seseque inmiscuit armis Iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis Aeneae subiit mucronem ipsumque morando Sustinuit; socii magn0 clamore Sequuntur, Dum genitor nati parma protectus abiret, Τelaque coniciunt proturbantque eminus hostem Missilibus. Furit Aeneas tectusque tenet se. Ac velut est usa si quando grandine nimbi Ρraecipitant, omnis campis diffugit arator Omnis et agricola et tuta latet arce viator, Aut amnis ripis aut alti fornice saxi, Dum pluit in terris, ut possint sole reducto Exercere diem: sic obrutus undique telis 770775780785790795800 805A en. X, 796. proripuit M prorupit PR.

288쪽

P. VERGILI MARONIs Aeneas nubem belli, dum detonet omnis, 810 Sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:

Quo moriture ruis maioraque viribus audes Fallit te incautum pietas tua. Nec minus ille Exsultat demens, saevae iamque altius irae Dardanio surgunt ductori extremaque Lauso 815 Parcae fila legunt: validum namque exigit ensem Per medium Aeneas iuvensim t0tumque recondit. I ransit et parmam mucro, levia arma minaciS, Et tunicam, molli mater quam neVerat auro, Inplevitque sinum sanguis; tum Vita per auraS820 Concessit maesta ad Manis corpusque reliquit. At vero ut voltum vidit morientis et ora,

Ora modis Anchisiades pallentia miris, Ingemuit miserans graviter dextramque tetendit Et mentem patriae strinxit pietatis imago. 825 Quid tibi nunc, miserande puer, pr0 laudibus istis, Quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum Arma, quibus laetatus, habe tua; teque parentum

Manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto. Hoc tamen infelix miseram solabere mortem: 830 Aeneae magni dextra cadis. Increpat ultro Cunctantis socios et terra sublevat ipsum Sanguine turpantem comptos de more capillos.

Interea genitor Τiberini ad fluminis undam Volnera siccabat lymphis corpusque levabat 835 Arboris adclinis trunco. Ρrocul aerea ramiSDepe et galea et prato gravia arma quieScunt. Stant lecti circum iuvenes; ipse aeger, anhelanSColla fovet fusus propexam in pectore barbam; Multa super Lauso rogitat multumque remittit. 840 Qui revocent maestique serant mandata parentis. At Lausum socii exanimem super arma serebant Flentes, ingentem atque ingenti Volnere victum. Adgnovit l0nge gemitum praesaga mali menS. Canitiem multo deformat pulvere et ambas 845 Ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret. Τantane me tenuit vivendi, nate, VoluptaS, Ut pro me hostili paterer succedere dextrae, Quem genui Tuane haec genitor per volnera SerV0rΑ en. X, 817. transit R transiit MP transilit ς. - 824. strinxitu subit R subiit ς. - 834. levabat ς Servius lavabat MPR.

289쪽

Morte tua vivens Heu, nunc misero mihi demum Exitium infelixi nunc alte volnus adactum lΙdem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen Pulsus ob invidiam solio sceptri Sque paterni S. Debueram patriae poenaS odii Sque meorum Omnis per mortis animam sontem ipse dedissem l Nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo. Sed linquam. Simul hoc dicens attollit in aegrum Se femur et, quamquam Vis alto volnere tardat,

Haud deiectus equum duci iubet. Hoc decus illi, Hoc solamen erat, bellis hoc victor abibat omnibus. Adloquitur maerentem et talibus infit: Rhaebe, diu, res si qua diu mortalibus ulla est, Viximus. Aut hodie victor spolia illa cruenta

Et caput Aeneae referes Lausique dolorum Ultor eris mecum aut, aperit si nulla Viam vis, Occumbes pariter; neque enim, fortiSSime, credo, Iussa aliena pati et dominos dignabere Τeucros. Dixit et exceptus tergo consueta locavit Membra manusque ambas iaculis oneravit acutis Aere caput fulgens cristaque hirsutuS equina. Sic cursum in medius rapidus dedit. Aestuat ingens Uno in corde pudor mixtoque insania luctu, Et furiis agitatus amor et conscia VirtUS. JAtque hic Aenean magna ter Voce VocaVit. Aeneas adgnovit enim laetusque precatur:

Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo l

Τantum effatus et infesta subit obvius hasta. Ille autem: Quid me erepto, SaeviSSime, nato Τerres haec via sola fuit, qua perdere p0SSeS. Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli. DeSine, nam venio moriturus et haec tibi porto

Dona prius. Dixit telumque intorsit in hostem; Inde aliud super atque aliud sigitque volatque

Ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo. Ter circum adstantem laevos equitavit in orbis Τela manu iaciens, ter secum Τroius heros Inmanem aerato circumfert tegmine Silvam.

850855860865870875880885

290쪽

P. VERGILI MAR0NIS Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet Vellere et urguetur pugna congreSSUS iniqua, 890 Multa movens animo iam tandem erumpit et inter Bellatoris equi cava tempora conicit hastam. 'ollit se arrectum quadrupes et calcibus auras Verberat effusumque equitem Super ipse secutus Inplicat eiectoque incumbit cernuus armo. 895 Clamore incendunt caelum Troesque Latinique. Advolat Aeneas vaginaque eripit ensem Et super haec: Ubi nunc Megentius acer et illa Essera vis animi' Contra Tyrrhenus, ut auras Suspiciens hausit caelum mentemque recepit: 900 Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris Nullum in caede nefas, nec Sic ad proelia veni, Nec tecum meus haec pepigit mihi laedera Lausus. Unum hoc per, si qua est victis venia hostibus, oro: Corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum 905 Circumstare odia: hunc, oro, defende furorem Et me consortem nati concede Sepulchro. Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem Undantique animam dissundit in arma. cruore.

LIBER UNDECIMUS.

0ceanum interea surgens Aurora reliquit: AeneaS, quamquam et sociis' dare tempus humandis Praecipitant curae turbataque funere menS eSt, Vota deum primo victor solvebat Eoo.5 Ingentem quercum decisis undique ramis 'Constituit tumulo fulgentiaque induit arma, Merenti ducis exuvias, tibi, magne, tr0paeum, Bellipotens; aptat rorantis sanguine criStasTelaque trunca viri et bis sex thoraca petitum

10 Perfossumque locis clipeumque ex aere siniStrae Subligat atque ensem. collo suspendit eburnum. Τum Socius, namque omnis eum stipata tegebat Turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:

SEARCH

MENU NAVIGATION