Opera, cum delectu variae lectionis / edidit Th. Ladewig. --

발행: 1866년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

AENEIDOS LIB. XI.

Maxuma res essecta, viri; timor omnis abesto, Quod superest; haec sunt spolia et de rege superbo 15 Primitiae manibusque meis Megentius hic est. Nunc iter ad regem nobis muroSque Latin OS. . Arma parate animiS et Spe praesumite bellum, Ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa Λdnuerint superi pubemque educere castris, 20 Inpediat segnisve metu sententia tardet. Interea socios inhumataque corpora terrae Mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est. Ite, ait, egregiaS anim3S, quae Sanguine nobis Hanc patriam peperere suo, decorate Supremis 25Muneribus maestamque Euandri primus ad urbem Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem Abstulit atra dies et funere mersit acerbo.

Sic ait inlacrimans recipitque ad limina greSSum, Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes 30 Servabat senior, qui Parrhasio Euandro Armiger ante fuit, sed non felicibus aeque

Τum comes auspiciis caro datus ibat alumno. Circum omnis famulumque manus Troianaque turba Et maestum Iliades crinem de more solutae. 35

Ut vero Aeneas soribus sese intulit altis, Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt Pectoribus maestoque inmugit regia luctu. Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora Ut vidit levique patens in pectore volnus 40 Cuspidis Ausoniae, lacrimis ita satur obortis:

Tene, inquit, miSerande puer, cum laeta Veniret, Invidit Fortuna mihi, ne regna videreSNostra neque ad Sedes victor veherere paternas

Non haec Euandro de te promissa parenti 45

Discedens dederam, cum me conplexus euntem Mitteret in magnum imperium metuensque moneret Acris esse viros, cum dura proelia gente.

Et nunc ille quidem spe multum captus inani Fors et vota facit cumulatque altaria donis, b0Nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis

Debentem vano maesti comitamur honore.

Infelix, nati funus crudele videbis lHi nostri reditus exspectatique triumphi Haec mea magna fides' At n0n, Euandre, pudendis οβ Volneribus pulsum aspicies nec sospite dirum

292쪽

P. VERGILI MARONIS Optabis nato funus pater. Hei mihi, quantum Praesidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iulei Haec ubi deflevit. tolli miserabile corpus

60 Imperat et toto lectos ex agmine mittit Mille viros, qui Supremum comitentur honorem Intersintque patris lacrimis, solatia luctus Exigua ingentis, misero sed debita patri. Haud segnes alii cratis et molle feretrum 65 Arbuteis texunt virgis et vimine querno Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt: Qualem virgineo demessum pollice florem Seu mollis violae seu languentis hyacinthi, 70 Cui neque fulgor adhuc nec dum Sua forma receSSit, Non iam mater alit tellus virisque ministrat.

Τum geminas VeStes auroque o Stroque rigentis

Extulit Aeneas, quas illi laeta laborum Ipsa Suis quondam manibus Sidonia Dido

75 Fecerat et tenui telas discreverat auro. Harum unam iuveni supremum maeStus honorem Induit arsurasque comas obnubit amictu,

Multaque praeterea Laurentis praemia pugnae Aggerat et l0ngo praedam iubet ordine duci. 80 Addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem. Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris

Inserias, caeso sparSurus Sanguine flammas,

Indutosque iubet truncos hostilibus armis Ipsos ferre duces inimicaque nomina sigi. 85 Ducitur infelix aevo confectus AcoeteSPectora nunc foedans pugnis, nunc UnguibUS ora, Sternitur et toto proiectus corpore terrae. Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currUS.

Post bellator equus positis insignibus Aethon 90 It lacrimans guttisque humectat grandibus ora.

Hastam alii galeamque ferunt, nam cetera ΤurnUSVictor habet. Τum maesta phalanx Τeucrique sequuntur Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis. Postquam omnis longe comitum processerat ordo,

95 Substitit Aeneas gemituque haec addidit alto: Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli

Α en. XI, 80 damnavit Ribbeckius. - 82. Iammas uP sammam R. - 94. processerat Ρ praecesserat MR.

293쪽

AENEIDOS LIB. XI.

Fata vocant: salve aeternum mihi, maxume Palla, Aeternumque Vale. Nec plura essatus ad altos Tendebat muros gresSumque in castra ferebat Iamque oratores aderant ex urbe Latina Velati ramis oleae veniamque roganteS: C0rpora, per campos ferro quae fusa iacebant, Redderet ac tumulo sineret succedere terrae; Nullum cum victis certamen et aethere cassis; Parceret hospitibus quondam Soceri Sque vocatiS.

Quos bomis Aeneas haud aspernanda precantis Prosequitur venia et verbis haec insuper addit: Quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini,

Inplicuit bello, qui nos fugiatis amicos .

Pacem me exanimis et Martis sorte peremptis oratis equidem et vivis concedere Vellem. Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent, Nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit Bospitia et Τurni potius se credidit armis. Aequius huic Τurnum fuerat se opponere morti. Si bellum finire manu, si pellere Teucro SΑpparat, his mecum decuit concurrere telis; Vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset. Nunc ite et miseris supponite civibus ignem. Dixerat Aeneas. Illi obstipuere silentes Conversique oculos inter se atque ora tenebant. 'Τum senior Semperque odiis et crimine Drances Infensus iuveni Turno sic ore vicissimorsa refert: O fama ingens, ingentior armi S, Vir Τroiane, quibus caelo te laudibus aequem Iustitiaene prius mirer belli ne laborum Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem Et te, si qua viam dederit fortuna, Latino Iungemus regi. Quaerat sibi foedera Turnus.

Quin et fatalis murorum attollere moles Saxaque subvectare umeris I roiana iuvabit. Dixerat haec unoque omnos eadem ore fremebant.

Bis senos psepigere dies et pace SequeStra Per silvas Τeucri mixtique inpune Latini Erravere iugis. Fρrro sonat alta bipenni

Fraxinus, evertunt actas ad Sidera pinos, Robora nec cuneis et olentem scindere cedrum ec plaustris cessant vectare gementibus Ornos.

Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus, 100105 110115120 125130135

294쪽

140 Euandrum Euandrique domos et moenia replet, Quae modo victorem Latio Pallanta ferebat Arcades ad portas ruere, et de more vetuSto FunereaS rapuere faces, lucet via longo Ordine flammarum et late discriminat agros.145 Contra turba Ρhrygum veniens plangentia iungunt Agmina. Quae postquam matres Succedere tectis Viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem. At non Euandrum potis est vis ulla tenere, Sed venit in medios. Feretro Pallanta reposto 150 Procubuit super atque haeret, lacrimansque gemensque Et via vix tandem voci laxata dolore est: Non haec, o Ρalla, dederas promissa parenti. Cautius ut saevo velles te credere Martii Haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis 155 Et praedulce decus primo certamine poSSet.

Primitiae iuvenis miserae bellique propinqui Dura rudimenta et nulli exaudita deorum,

Vota precesque meaei tuque, o SanctisSima coniunx, Felix morte tua neque in hunc servata dolorem l160 Contra ego vivendo vici mea fata, supersteSRestarem ut genitor. Τroum Socia arma Secutum

Obruerent Rutuli telisi animam ipse dedissem

Atque haec pompa domum me, non Pallanta, referreti Nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas 165 Iunximus hospitio dextras; sors ista senectae Debita erat nostrae. Quod si inmatura manebat MorS gnatum, caesis Volscorum milibus ante Ducentem in Latium Τeucros cecidisse iuvabit.

Quin ego non alio digner te funere, Palla,170 Quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam

Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercituS omniS. Magna tropaea serunt, quos dat tua dextera Leto; Τu quoque nunc stares inmanis truncus in armis, Esset par aetas et idem si robur ab annis, 175 Turne. Sed infelix Τeucros quid demoror armis Vadite et haec memores regi mandata referte: Quod vitam moror invisam Pallante perempto Dextera caussa tua est. Τurnum gnatoque patrique

Quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus

A en. XI, 145. iungunt M iungit PR. - 168. iuvabit P

M iuvare R. iuvaret

295쪽

AENEID0S LIB. XI.

Fortunaeque locus. Non vitae gaudia queero, Nec fas, sed gnato Manis perferre Sub imos. Aurora interea miseris mortalibus almam Extulerat lucem referens opera atque labores: Iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon Constituere pyras. Huc corpora quiSque Suorum More tulere patrum, subiectisque ignibus atris Conditur in tenebras altum caligine caelum. Τer circum accensos cincti fulgentibus armis Decurrere rog0S, ter maestum funeris ignem Lustravere in equis ululatusque ore dedere. Spargitur et tellus lacrimis, Sparguntur et arma. It caelo clamorque virum clangorque tubarum.

Hic alii spolia occisis derepta Lntinis

Coniciunt igni, galeas ensesque decorOSFrenaque ferventisque rotas; pars munera nota, Ipsorum clipeos et non felicia tela. Multa boum circa mactantur corpora Morti Saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris In flammam iugulant pecudes. Τum litore toto Ardentis spectant socios semiustaque SerVant Busta neque avelli possunt, nox humida donec Invertit caelum stellis ardentibus aptum. Nec minus et miseri diversa in parte Latini InnumeraS struxere pyras et corpora partim Multa virum terrae infodiunt avectaque partim Finitimos tollunt in agros urbique remittunt, Cetera confusaeque ingentem caedis acervum Nec numero nec honore cremant; tunc undique vasti Certatim crebris conlucent ignibus agri. Τertia lux gelidam caelo dimoverat umbram: Maerentes altum cinerem et confusa ruebant Ossa socis tepidoque onerabant aggere terrae. Iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini, Ρraecipuus fragor et longi pars maxuma luctUS.

Hic matres miseraeque nurus, hic cara Sororum

Pectora maerentum puerique parentibus orbi Dirum exsecrantur bellum Τurnique hymenaeos; Ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro, Qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores. Ingravat haec saevus Drances solumque Vocari

180185190 195200 2052 10 215220

296쪽

P. VERGILI MAR0NIS Testatur, solum posci in certamina I urnum. Multa simul contra variis sententia dictis Pro Τurno, et magnum reginae nomen obumbrat, Multa virum meritis sustentat fama tropaeis. 225 Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, Ecce super maesti magna Diomedis ab urbe Legati responsa serunt: nihil omnibus actum Τaniorum inpensis operum, nil dona neque aurum Nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis 230 Quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum. Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus. Fatalem Aenean manifesto numine ferri Admonet ira deum tumulique ante Ora recenteS. Ergo concilium magnum primosque Suorum

235 Imperio accitos alta intra limina cogit. Olli convenere ruuntque ad regia plenis Τecta viis. Sedet in mediis et maxumus aevo Et primus sceptris haud laeta fronte Latinus. Atque hic legatos Aetola ex urbe remiSSOS, 240 Quae reserant, sari iubet et responsa reposcit Ordine cuncta suo. Τum facta silentia linguis, Et Venulus dicto parens ita sarier infit: Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra Atque iter emensi casus superavimus omni S245 Contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus. Ille urbem Argyripam patriae cognomine geniis Victor Gargani condebat Iapygis arvis. Postquam introgressi et coram data copia fandi, Munera praeferimus, nomen patriamque d0cemus, 250 Qui bellum intulerint, quae caussa attraxerit Arpos. Auditis ille haec placido sic reddidit ore: O sortunatae gentes, Saturnia regna, Antiqui Ausonii, quae vos fortuna quieto S Sollicitat suadetque ignota lacessere bella

255 Quicumque Iliacos ferro violavimUS 3grOS, Mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis, Quos Simois premat ille viros - insanda per orbem Supplicia et scelerum poenas expendimUS OmneS, Vel Priamo miseranda manus; scit triste Minervae 260 Sidus et Euboicae cautes ultorque CaphereuS.

Militia ex illa diversum ad litus abacti

A en. XI, 236. ruuntque u suuntque PR. - 247. arvis ς agris M.

297쪽

AENEIDOS LIB. XI. 209 Atrides Protei Menelaus adusque columnaSExsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes. Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivom 266 Coniugis infandae prima intra limina dextra oppetiit, devictam Asiam subsedit adulter. 268 Regna Neoptolemi referam versosque penatis 264 Idomenei' Libycone habitantis litore Locros 265 Invidisse deos, patriis ut redditus aris 269 Coniugium optatum et pulchram Calydona viderem 270 Nunc etiam horribili visu portenta Sequuntur Et socii amissi petierunt aethera pinnis

Fluminibusque vagantur aves - heu dira meorum Supplicial - et scopulos lacrimosis vocibus inplent. Haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt 275Τempore, cum ferro caelestia corpora demens Adpetii et Veneris violavi volnere dextram. Ne vero, ne me ad talis inpellite pugnas. Nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum

Pergama nec Veterum memini laetorve malorum. 280Munera, quae patriis ad me portatis ab oris, Vertite ad Aenean. Stetimus tela aspera contra Contulimusque manuS: experto credite, quantUSIn clipeum adsurgat, quo turbine torqueat haStam. Si duo praeterea talis Idaea tulisset 285Τerra viros, ultro Inachias venisset ad urbes Dardanus et versis lugeret Graecia fatis. Quidquid apud durae cessatum est moenia Τroiae, Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium Haesit et in decimum vestigia rettulit annum. 290Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis; Hic pietate pri0r. Coeant in foedera dextrae,

Qua datur; ast armis concurrant Brma cavete. Et responsa Simul quae sint, rex optume, regiSAudisti et quae sit magno sententia bello. 295Vix ea legati, Variusque per ora cucurrit Ausonidum turbata fremor; ceu Saxa morantur Cum rapidos amnis, sit clauso gurgite murmur Vicinaeque fremunt ripae crepitantibu S undiS.

Ut primum placati animi et trepida ora quierunt, 300 Praefatus divos solio rex insit ab alto:

A en. XI, 263. 266 68. 264J sic Bibbeckius. - 267. intra ΜR inter P. - 295. magno s. bello libri m ni f. belli'

Vergilius. 14

298쪽

P. VERGILI MAR0NIS Ante equidem summa de re statuisse, Latini, Et vellem et fuerat melius; non tempore tali Cogere concilium, cum muros adsidet hostis. 305 Bellum inportunum, cives, cum gente deorum Invictisque viris gerimus, qu08 nulla fatigant Proelia nec victi possunt absistere ferro.

Spem si quam adscitis Aet0lum habuistis in armis, Ponite. Spes sibi quisque; sed haec quam angusta, VidetiS.

310 Cetera qua rerum iaceant perculSa ruina, Ante oculos interque manus sunt omnia VeStras. Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus Esse, fuit; toto certatum eSi corpore regni. Nunc adeo, quae sit dubiae sententia menti, 315 Expediam et paucis animos adhibeth - docebo. Est antiquus ager Τusco mihi proxumuS amni, Longus in occasum, sinis super usque Sicanos; Aurunci Rutulique serunt et vomere duros Exercent collis atque horum asperrima p3Scunt. 320 Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis Cedat amicitiae Τeucrorum, et foederiS aequas Dicamus leges sociosque in regna Vocem US; Considant, si tantus amor, et moenia condant. Sin alios sinis aliamque capes Sere gentem 325 Est animus possuntque Solo decedere nostro, Bis denas Italo texamus robore n3ViS, Seu pluris conplere valent; iacet omnis ad undam Materies; ipsi numerumque modumque carinis Ρraecipiant; nos aera, manUS, I 3Valia demUS. 330 Ρraeterea, qui dicta ferant et laedera firment, Centum oratores prima de gente Latinos Ire placet pacisque manu praetendere ramo S, Munera portantis aurique eborisque talenta Et sellam regni trabeamque insignia no Stri. 335 Consulite in medium et rebus succurrite DSSis.

Tum Drances, idem insensus, quem gloria Turni Obliqua invidia stimulisque agitabat amariS, LarguS opum et lingua melior, sed frigida bello Dextera, consiliis habitus non futilis auctor, 340 Seditione potens; genus huic materna Superbum Nobilitas dabat, incertum de patre ferebat; Surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:

Rem nulli obscuram nostrae nec Vocis egentem Consulis, o bone rex: cuncti se scire fatentur,

299쪽

AENEIDOS LIB. XI. 2110uid fortuna serat p0puli, sed dicere muSSant. Dsit libertatem fandi statusque remittat, Cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros Dicam equidem, licet arma mihi mortem lite minetur Lumina tot cecidisse ducum totamque videmus Consedisse urbem luctu, dum Troia temptat Castra fugae sidens et caelum territat armis. Unum etiam donis istis, quae plurima mitti Dardanidis dicique iubes, unum, optume regum, Adicias, nec te ullius violentia vincat, Quin natam egregio genero dignisque hymenaeis Des, pater, et pacem hanc aeterno foedere firmes. Quod si tantus habet mentes et pectora terror, Ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso: Cedat, ius proprium regi patriaeque remittat. Quid miseros totiens in aperta pericula civis Proicis, o Latio caput horum et caussa malorum Nulla salus bello, pacem te poScimVS omneS,Τurne, simul pacis solum inviolabile pignus. Primus ego, invisum quem tu tibi singis et esse Nil moror, en supplex venio. Miserere tuorum, Pone animos et pulsus abi. Sat funera fusi Vidimus, ingentis et desolavimuS 3gr0S. Aut, si fama movet, Si tantum pectore robur Concipis et si adeo dotalis regia cordi est, Aude atque adversum sidens fer pectus in hostem. Scilicet, ut Τurno contingat regia coniunx Nos, animae viles, inhumata infletaque turba Sternamur campis. Etiam tu, si qua tibi vis, Si patrii quid Martis habes, illum aspice contra, Qui vocat. Τalibus exarsit dictis violentia Τurni, Dat gemitum rumpitque has imo pectore Voces: Larga quidem, Drance, semper tibi copia sandi

Τum, cum bella manus poScunt, patribusque Vocatis Primus ades. Sed non replenda est curia VerbiS, Quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem Agger moerorum nec inundant Sanguine fossae. Proinde tona eloquio, Solitum tibi, meque timoris Argue tu, Drance, quando tot Stragis acervos Τeucrorum tua dextra dedit passimque tropaeis

345350355 360 365 370375380385

300쪽

P. VERGILI ΜΑR0NIS Insignis agros. Possit quid vivida virtus, Experiare licet, nec longe scilicet hostes

Quaerendi nobis, circumstant undique muros.

Imus in adversos - Quid cessas an tibi Mavors 390 Ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis Semper erit Pulsus ego' aut quisquam merito, foedissime, pulsum Arguet, Iliaco tumidum qui crescere Τhybrim

Sanguine et Euandri totam cum stirpe videbit 395 Procubuisse domum atque exutos Arcadas armis Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens Et quos mille die victor sub Τartara misi

Inclusus muris hostilique aggere SaeptuS.-Nulla salus bello. Capiti cane talia, demens, 400 Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno Ne cessa turbare metu atque extollere viris Gentis bis victae, contra premere arma Latini. Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt, Nunc et I ydides et Larissaeus Achilles, 405 Amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas. Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit Artificis scelus et formidine crimen acerbat. Numquam animam talem dextra hac - absiste moveri Amittes: habitet tecum et sit pectore in isto. 410 Nunc ad te et tua magna, pater, con Sulla reVertor. Si nullam nostris ultra spem ponis in armiS, Si tam deserti sumus et semel agmine VerSO Funditus occidimus neque habet Fortuna regreSSum, Oremus pacem et dextras tendamus inertis. 415 Quamquam o si solitae quicquam virtutis adesset lIlle mihi ante alios fortunatusque laborum Egregiusque animi, qui, ne quid tale videret, Procubuit moriens et humum semel ore momordit. Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus 420 Auxili 0que urbes Italae populique Supersunt, Sin et I roianis cum multo gloria venit Sanguine: - sunt illis sua funera, parque per omnis Τempesta S - cur indi' cures in limine primo Descimus cur ante tubam tremor occupat artus 425 Multa dies variique labor mutabilis aevi Rettulit in melius, multos alterna reviSen S

SEARCH

MENU NAVIGATION