Desiderii Erasmi Roterodami De virtute amplectenda oratio. De praeparatione ad mortem. De morte declamatio. De puero Iesu concio pronunciata in schola coletica, Londini olim instituta

발행: 1641년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

18 ERA s. ORA T. DEquod fortunae tuae more S sapiat, matris optimς imaginem lut Plautine dicamὶ ipsissimam videor intueri. Et sunt ista quidem ad praesentem aetatis tuae laudem magna, ad expectationem vero & quasi praedivinationem futurorum, maxima. Illud autem spem de te nostram vel maxime confirmat, quod praeter istam naturae bonitate, domi contigit habere utriusque Virtutis magistros egregios, bellicae quidem avum tuum , in quo viro nihil eorum desideres, quae solenta fortissimo duce requiri: philosophiae vero, ae veluti musices illius Platonicae Iacobum Battum, Deuimmortalem, quam rara doctrina, quam eximia vitae totius innocentia , quam singulari facundia virum 3 Quid iam sit, quod suis de te votis patria non audeat promitte in re , posteaquam tam felici indoli

formator tam egregius contigit Contigit autem non iam exoleto, parumque per aetatem tractabi

li, id quod plerisque solet accide

22쪽

re, sed quemadmodum Phoenix ille Homericus Achilli puello adhuc, peneque infantulo datus est, μ' η ηκΤῆρο εργων, itidem tuam infantiam vixdum a lacte depulsam, statim Battus excepit, nutricandi munus cum nutricibus ex a quo partitus, ut illς corpusculum tuum curarent, hic animum fingeret: videlicet hoc iam tum agente matre, ut ipso prope cum lacte auriculis tenellis prς clara illa sepientum dogmata instillaret, menti Dque tuae recentem testulam , cuius odorem & in omnem usque vitam esset redditura, Philosophiae balsamo imbueret , neque lingulam istam sineret vulgari stribiligine pollui: sed purissimo Musarum irrigaret succo, ac pectusculum istud rude adhuc, &in quem vis habitum sequax praeceptis formaret amicis. Nam ad virtutis institutionem, ut aliqua sera sit aetas, nulla certe non. matura est. Haec alius aut praeteriret: aut summis

23쪽

xo ERAs. ORAT. DE vix digitis attingenda putaret. Ego vero vel sola commemoranda duco : ut in quibus verae felicitatis puppis & prora, quod aiunt, sit homini. Siquidem natalium splendore, reliquisque fortunae muneribus, non pauci te mortales, vel aequant, vel superant. Haec tua

propria pene felicitas est , & haud

scio an cum ullo nostratium principum communis, quod rudis adhuc in eum incidisti virum , qui

mentis tuae vacuam tabellam castis ac salutaribus occupare possit opinionibus. Possit aute, quia doctissimus: velit, quia optimus: efficiat, quia diligentissimus: quique te veluti praesens Mercurius, Moly quodam ess cacissimo, id est, optimis rationibus, contra aulicorum illecebras,& voces quorunda moribus pestilentiores, tanquam contra Circes pocula praemuniat. Rara profecto nostris in terris avis homo non trivialiter eruditus: Rarior autem , qui moribus sit usquequaque sanctis & in culpatis : Rarissi.

24쪽

VIR Tu TE AMPLECT. 21rissima porro ac plane Phoenicis instar, qui cum exquisita doctrina

summam morum innocentia coisputarit. Quibus omnibus sic absolutus tibi contigit , ut non ve rear asseverare, neq; Achilli Phoenicem, neque Dionysio Platonem, neque Alcibiadi Socratem, neque Alexandro Aristotelem , neque Neroni Senecam pari felicitate conis tigisse. Quanqua isto nomine, non tam fortuit , quam parentibus debere te puto , quorum prudenti delectu talis ascitus est. Alioqui vel una haec felicitas optanda magnatibus qua sola fere caret. Quid autem retulit bene natum fuisse, nisi & bene iustituaris Princeps autem non temere instituitur ad virtutem, nisi tum coeperis, cum se nondum esse principem intelligit. Quod recte reputans Philippus ille Macedonum tyrannus, Vir multis modis laudatus, stibi magnopere gratulabatur, egregieque videbatur fortunatus, quod id temporis filium suscepisset, quo vir sum

25쪽

12 ERAs. ΟRAT. DE mus Aristoteles philosophiam doceret, unUS ex omnibus dignus, cui tantum alumnum in gremium tra- deret. Ego vero fortunatissime

Adolphe, tibi non impendio gratuler qui quidem domi assidue

videas, audias, totumque ac proprium possideas eiusmodi moderatorem, in quo non vel mores Cinruditione , vel eruditionem moribus , vel vitia quaedam virtutibus compenses , sed quem citra delectum ullum, totum ac tuto possis rieobui essingere. Cuius doctrinam si quis 3 lxv ' contempletur, quid rarius 3 si vitam , quid incorruptius si facundiam, quid admirabilius 3 si festivivitatem, quid amabilius 3 Legis identidem in poetarum literis Α- dolphe, Phoebu aurata cithara inis signem. Legis Orphea fidibus canoris & feras, & quercus , & saxa

denique moventem. Legis Minervam ingeniorum & artium principem. Legis caduceatorem Mercurium essicaci virga potentem.

Legis novem illas sorores, studiorum

26쪽

VIR Tu TE AMPECT. 23rum atque elegantioris literaturae praesides. Tum charites comitatis , atque humanitatis auctores, Heliconia tempe , fontem voca lem. Denique legis & Pythonem Deam, quam Latini Suadelam numinant. An tu ista deliria & nihili voces existimas esse res sunt imprimis egregiae, qua S Omnes uisno in Batto tibi spectare licet, neque spectare modo, verum etiam frui. Etenim quid, quaeso te, O-nino aliud vox illa hominis dulcis

ac tinnula, citraque omnem asperitatem eminus etiam aures feriens, nisi Phoebea quaedam cithara, aureis fidibus divinu quiddam insonant Quis est autem ingenio usque adeo stupido, fero saxeoisque, quem Battica suaviloquentia , & vel Nestorea illa mellitior,

non excitet, uon emolliat, non e-

domet Αge vero quid illa e pecto. xis eandidissimi venis tam facile profluens, semper pura, semper perspicua, semper exuberans Ora tio , nisi Castalii fontis perennis quaedam

27쪽

cum aequalium tuorum grege, a Dsidue aucibus imbibis , & sermone consuescis exprimere, nonne quasi . pota, vocales loquaculosque facit& alios λ Porro autem cum sic eruis ditione docet audientem, sic acu mine cogit, sic varietate delectat, quis non qua sit praesens Minervae numen agnoscat Quid autem, quoties felli vissimis illis suis ae falsissimis iocis omnium anImos mire demulcet atque exhilarat,

nonne Veneres omnes , Omnes

Charites de loquentis ore scatere tibi videntur Cum inaudita quadam arte, omnium sese moribus attemperat, in quemvis affectum quoscunque libuit, rapit, nonne Mercuriale quiddam refert In huius profecto unius labiis Pitho illa flexanima, sessitare videtur. Cum eo vivere ac sermones miscere, nihil aliud est quam in Parnassi ne moribus inambulare . Denique musarum chorum non desidera

bit, quisquis Cyclopae diam illam

omnium

28쪽

omnium disciplinarum ansulis absolutam, in eo perspexerit. Quis non vel hominem, isti usimodi propter literas, vel literas propter hominem, mirari, amare, colere incipiat ' Erres, mihi crede, vehemen- Bonuster, atque adeo nimium ingratefacias, nisi istam felicitatis tu et partem vel praecipuo calculo numeraris, quae regibus etiam opulentis Iimis non raro non contigit. Et o Deum immortalem, quid aeque,

immo quid aliud ad principum fe

licitatem pertinet, quam ut ipsi de suopte pectore , non de aliorum sententiis discat sapere,& ea pueria bonis ac doctis viris hauriant. quae grandes non sint ab assentatoribus audituri. At nondum quidem statui, tune isto tali formatore , an te alle tali alumno fortunatior ξ Quanquam uterque altero beatissimi mihi videmini, proque meo in utrui que amore,

tum illi de te , tum tibi de illo gratulori tibi quod felicissimo ingenii

tui solo tantus cultor pontigerit,

b illi

29쪽

illi quod aliquando nactus est materiam dignam in qua singularis

artifex nervos intendat suos. Idque adeo non vobis tantum, Verum & literis ipsis publicitus gratulandum censeo , posteaqua tan-: dem non Enniis, Plautis, Caeciliis, sed & ab his coeperunt coli tractarique , a quibus si quid attulerint splendoris 4um foenore recipiant. Quae si in obscurum quempiam inciderint, etiamsi praeclarae sint,

tamen nescio quomodo auctorum humilitate, ceu fumo obscurantur. In tui vero similibus , etiam me in diocres , mirum quam eluceant,

dum vicissim & doctrina fortuna,& fortuna doctrinam illustrat. Ipset itaque literae mihi gaudio. gestire videntur , videre iam videor sorores illas Heliconias sibi plaudere,

te dulcissimum alumnum certatim sinu rapere, exosculari, complecti, cum tu fortunatis istis articulis, calumum per aequor chartaceum ductitas , dum blaesa ac vixdum sirma lingula Graecae pariter ac latinae

30쪽

ViRTu TE AMPLECT. 27tinae linguae verba meditaris, dum forniosulo isto & generoso ore, ac vocula amabili, iam nunc orationem & liberam pronuncias,& numerosein modularis. Macte indole puer , Deum optimum maximumque precox, ut istam mentem, istos egregios impetus, servet fortunetque , velitque quasi iam herbescentem virtutem tuam, sui sideris afflatu , ad maturam segetem provehere, ut idem auctor simul&aetatis,& honesti propositi,

incrementa felicia largiatur, ne videlicet quod in aliis fere conspicimus, in te abominamur , de istis tuarum virtutum quasi cunabulis, velut Adonidis hortorum delieiis, brevi & inani voluptatoedeliniti videamur. Cave ne tibi tua felicitas securitatem adducat. Nam etiam si sic omnibus naturae fortunaeque dotibus sis locupletatus , ut vel Pandoram ipsam praecurras, nihil tamen actum putem, nisi ad eas commoditates par accesserit indu

stria: quae quidem ut sine illis pene

SEARCH

MENU NAVIGATION