Desiderii Erasmi Roterodami De virtute amplectenda oratio. De praeparatione ad mortem. De morte declamatio. De puero Iesu concio pronunciata in schola coletica, Londini olim instituta

발행: 1641년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ig ERAs. ORAT. DE manca est, ita illae hac destitutae, prorsus ociosiae sunt, si negligas: pernicose, si insolescas: mortiferar,

si abutaris. Et si quicquid possunt

ignes illi coelestes, cum prosperrimi sunt, id omne in te unum conis tulerint, si Rhamnusia illa vel totum cornu suum in te semel essu derit, maximam bonae mentis partem ipse tibi praestes necesse est. Quare fac manibus pedibusque huc annitare, ut te istis dotibus parem reddas, parem votis tuorum, parem imaginibus maiorum, parem curis optimi praeceptoris. Etenim eum omnia tam benigne suppetant, non poterit tibi non summo cum dedecore deesse. Proinde ut in bene coeptis constanter pergas Adolphe, non desinam Homeri cum illiud tibi ad aures occi-Bere. Cur autem non Graece potius , quandoquidem tu etiamnunc Graece meditaris p

32쪽

VIR Tu TE AMPLECT. 29

Et quoniam sui saepius diximus in omnia ad perfectam laude adsunt

facito ut & illud eiusdem poetae verum sit,' et a metvνs et et ιθαμεν. Quod si feceris , futurum confido, ut tu generi, patriae, tuisque omnibus per literas, & literis invicem per tuam fortunam , ingens sis tum decus, tum praesidium allaturus. Illud addam in finς, quod velim animo tuo quam penitissime insideat , ut persuasissimum tibi habeas, nihil tam generosis ac bene natis dignum, quam

pietatem. Non temere moneo,

compertum enim habeo in aulis esse non ullos , qui nec sentire verentur, nec dicere pudent, Christi ch ia;

doctrinam nihil quicquam ad pro- :::: ':

ceres attinere, sed sacrificis ac mo- Proesi Mnachis esse relinquendam . Ad P 'ς horum exitiales incantationes obturatis auribus , quo te mater, quo Battus vocat, sequere. Et ut iam nunc cum literariis rudimentis Christum incipias imbibere, b 3 mitto

33쪽

3o ERAs.ORAT .DE VIR T. AMPL. mitto tibi precationes aliquor, quas matris rogatu, Batto hortatore conscripsi, sed tibi. Eoque sermonis figuram nonnihil ad tuos annos attemperavimuς. Quibus si diligenter uteris , simul & orationem tuam feceris meliorem,& militares illas precatiunculas, quibus aulicum genus plerumque delectatur, non indoctissimas modo, sed & superstitiosissimas contem - .pseris. Vale. E Lutetia. Anno a Christo nato millesimo quadringentesimo duodecentesimo.

34쪽

Mortem .

36쪽

ROT E RODAMus Clarissimo viro domino Thomae comiti millis heriae& Ormaniae,

S. D.

AD Use m Christiana pha

losophia colophonem In vocas, vir clinissime, sed

pietatis sudio quam se

tuna ornamentis clarior : dum adhortaris , ut superioribus addam vel brevem commentarium , quomodo se quisque ad mortem preparare δε- beat. Hic eu enim extremus humana vita, veluti fabula actus, unde pendet vel aterna felicit s hominis, vel ater num exitium. Hic est supremus cum

hoste oonflictus , a quo Christi miles sempiternum expediat triumphum si vicerit, sempiternam ignominiam si victus fuerit. Equidem in hoc nego-

37쪽

eio iamdudum totus eram, quum adhortatio tua mihi veluti calcar ac-eessit currenri. Luanquam tum qui

dem uni mihi philosophabar. Sed tua pietas evit ut bie quoque fructus

per nos fiat multorum communis. Utinam domini benignitas largiatur sanctissimis votu tuis meoque conatui felicem eventum, ego certe non reluctabor illius voluntati, cuius insinctu hoc meum obsequium abs te postulari arbitror. Vale . . Apud Hiburgum Ariagoa, calendis Decembribus , anno millesimo

38쪽

suomodo se quisue debeat

Praepa-e ad Mortem.

Mnium terribilium maxime terribilis est mors , ait quidam magni nominis philosophus , sed qui non audie

rat coelestem illum philosophum, qui nos docuit non verbis tantum, sed evidentibus etiam exemplis hominem morte corporis nέ nperire, sed distrahi: animam veluth molestissimo carcere educi in beatam requiem, corpus item ali quando ad gloriae societatem revicturum.Non audierat illud spiritus: Beati mortui qui in domi- no moriuntur. Non audierat Pa

39쪽

36 DE PRAEPARAT.lum lamentantem, ac suspirantem,

Cupio dissolvi & esse eum Christo. Et, Mihi vivere Christus est, moti lucrum. Sed mirandum non est, si qui credunt totum hominem morte perire , nec habent hanc spem, quam sola in Christum fides nobis porrigit, quum aliorum

mortem deplorant, tum suam horrent atque abominantur. Illud potius mirandum, tam multos esse

mei similes , qui quum universiam philosophiam Christianam & didicerint & profiteantur, tamen sic expavescunt mortem quasi aut credant nihil hominis superesse ab exhalata anima, aut Christi promissis diffidant, aut de se prorsus desperent , quorum primum est Sardanapalicorum, alterum incredulorum, tertium Dei misericordiam ignorantium. Hac in partes miles videntur gentibus quae Deu ignorant. Deum enim ignorat, qui nescit illum esse infinitae misericordiae. Illud extra contro- erfiam est , quod hominum vulgus,

40쪽

AD MORTEM. 37gus sic expavescit ad mortis re eordationem, partim ab infirmitate fidei proficisci, partim ab amore rerum mundanarum. Nescit trepidare qui cum Apostolo plena fidu-eia dicit, Sive vivimus, domino Rom. x . vivimus , sive morimur, domino morimur. Itaque sive vivimus, sive morimur,domini sumus. Quod autem dominus semel in suam tutelam recepit, perire non potest. Hinc illa prophetica vox imperte

ritae mentis testis e si ambulavero Pin. it. medio umbrae mortis,non timebo mala, quoniam tu mecum es. Neque enim dominus fidelis unquam deserit, qui se totos in illius fidem tradiderunt,sed custodit eos ut pupillam oculi sui . Siquidem ill ου dominus vitae est pariter ac mo tis, cui nihil est mortuum : sed vivunt omnia, quae ipsi per fidem adhaerent. Ex fidei imbecillitate nascitur amor commodorum temporali u. Nam si toto pectore crederemus . quae Deus promisit no

bis per filium suum Iesum , facile

SEARCH

MENU NAVIGATION