장음표시 사용
41쪽
38 Da PRAEP AR A T. vilescerent omnia huius vitae ob -
lectamenta, ac mors qsae ad illa molesto quidem illo sed brevietraiectu transmittit, minus esset formidabilis. Clamat ille sapiens H braeus e O mors , quam amara est memoria tua. Sed quid addit Homini pacem habenti in substantiis suis. Non ait, Habenti divitias: nam multi homines pii , possede. runt divitias : sed in his acquiescenti. Quod de facultatibus dictum est,idem sentiendum de honoribus, voluptatibus, uxore, liberis, cognatis, amicis, deforma, tuis ventute, bona valetudine, breviter de commodorum omni genere,
quae mors piis simul ac impiis eripit, Quo impensius aliquid diligimus, hoc gravatius ab illo divel-uorallax limur. Si quid ma rabere, pones invitus: ait quidam absque Christo sapiens. Miratur autem haec Iemisporaria quisquis in illis conquiescie, tanquam propriis perpetuisque bonis, quum hete omnia cominmodatitia sint ac momentanea
42쪽
ΑD MORTEM. 'non tantum aequo animo, verum& cum gratiarum actione ponenda, quotiescunque ropetit is qui dedit. Nam in huius mundi boni
coquiescere, frui est, quibus oportuit uti, atque hoc ipsum etiam obiter ac velut in transitu: quemadmodum admonet Apostolus Corinthios: Reliquum est, fratres, ut cor . qui habent uxores, tanquam non habentes sint qui flent tanquam non flentes , & qui gaudent tanquam non gaudentes , & qui emunt tanquam non possidentes, de qui utuntur hoc mundo tanquam non utantur. Praeterit enim
figura huius mundi. Viatores siu-mus in hoc mundo,non habitatores: in diversoriis, aut ut melius dicam in tabernaculis peregrinamur, non in patria vivimus. Tota haec vita nihil aliud est quam cursus ad mortem , isque perbrevis et sed mors, ianua est aeternae vitae. Apud Iudaeos quoniam contractus ad certum diem finiebantur ex le
gis praescripto, quo temporis in
43쪽
o D a PRA PARAT.tervallum erat brevius, hoc levior erat rerum indicatura. Quanto igitur viliora nobis esse debent
haec omnia momentanea, tot casibus obnoxia, quae ut nullus casus eripiat, certe mors omnibus adimit omnia, Adde huc quod qui
currunt in stadio, vident quantum spatii a tergo reliquerint, quantum supersit ad metam, &olim qui Iubilarum expectabant , sciebant qua diu liceret nul rebus emptis. At nemo mortalium est, qui certo norit se postridie victurum : currimus, sed mortem habentes in pedibus, imo toto corpore nobiscura circunferentes. Vitam gratis accepimus a domino, sed hac lege, ut omni momento reddamus repΟ-scenti. Iam ut contingat senectus, quae quam paucis contingat, nullus iguorat: quid est per Deum immortalem, tota hominis aetas, nisi brevissimum stadium , in quo velimus nolimus assidue currimus, sive dormiamus, sive vigilemus, sive deliciemur, sive discru
44쪽
ΑD MORTEM. Iciemur. Rapit nos torrentis in morem perpetuus teculorum cursus, etiamsi nobis aut aliis videamur conquiescere. Ergo si precia rerum mundanaru brevitate temoporis aestimemus, vilissima sint oportet , quae nec horam habent certam. Quae vero parvi aestim
mus, ab iis facile divellimur. Que admodum qui domi non agunt, sed peregrinantur, si quid in diversoriis aut in via commodi sese ob
tulerit non admodum adiiciunt a
nimii, quippe mox relicturi quod delectat: si quid incommodi, facile perferunt, sic cogitantes, Hic
prandeo, alibi coenaturus. Quae videntur, inquit Paulus, tempora in ria sunt: quae non videntur, aeterinna. Atque haec est magna Christianae philosophiae pars , quae nos
morti praeparat, ut contemplatio isne rerum ternarum ac coelestium, discamus temporariarum ac terrenarum contemptum. Plato totam
philosophiam nihil aliud iudicabat , quam meditationem morti S. Medi -
45쪽
a DE PRAEPARAT. Meditationem autem dixit, prae parationem ac velut exercitationem ad mortem , non aliter quam tyro cum hoste depugnaturus, ad palum exercet sese : quo disto nihil salubrius , siquidem a philoso - pho philosophice dictum, Christiani Christiano sensu accipiamus. Neque enim contemplatio mathematicarum formaru a materiis abstractarum, aut id earum Platonicarum imaginatio praestat, ut bene moriamur: sed si fidei oeulis subinde speculemur omnem humanum sensum excedentia bona, quae Deus per filium suu in Ie
sum promisit ipsi fidentibus, mala
quae comminatus est incredulis Minobedientibus. Hae e deterrebunt a peccando , illa provoeabunt ad bene agendum. Est quidem aeterna veritas in quibusdam disciplinis humanis. sed quae nemini conciliat veram beatitudinem. Hic aeternus est qui promisit, ternus per quem promisit, aeterna sunt quae promittit', aeternam felicitatem adfe-
46쪽
AD MORTEM. 43 adferunt cum fide amplectentibus, aeternam infelicitatem negligentibus. Haec meditatio mortis, est vera vitae meditatio: nec solumlaoc praestat, quod pollicetur philosophus, ut anima minus gravate demigret e corporis domicilio, verum etiam ut cum alacritate spiritus, velut ex obscuro molestoque carcere, gestiens exiliat in beatam libertatem, ac lucem illam vere amabilem quae noctem nescit. Corispus enim quod corrumpitur aggravat animam, ac terrena habitatio deprimit sensum multa cogitantem. Eoque clamat divinus ille citharoedus, Educ de carcere
animam meam, ut confiteaturnois
mini tuo domine. Summa felleitatis humanae est, contemplari &laudare conditorem, redempto intem & gubernatorem situm. Ad hunc enim finem conditus est homo. Hanc felicitatem hominis frequenter interpellat huius corpusculi quod circumferimus imbecillitas , tot necessitatibus, tot malis,
47쪽
DE PRAEPARAT. malis, tot periculis obnoxii. Iti- Rom. . dem &ibeatus Paulus gravatus carneo tabernaculo, miserabiliter ingemiscens clamat, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpo te mortis hoc Vidit enim summe beatos esse, qui habitarent in domo domini, laudantes illum in secula seculorum. Sic affecti sunt homines vere pii, quorum, licet corpora degant in terra, tamen thesaurus, cor , & conversatio in coelis est. Sed paucorum est ista fortitudo: non omnibus datum est eum Paulo dicere , Mihi vivere, Christus est, & mori lucrum. Et,
sto. Nos hanc consolationem inis firmi, paramus infirmis: quibus tamen perfectorum exempla veluti stimuli sunt ad robur spiritus parandum. Est igitur per omnem vitam haec mortis meditatio exercenda , ac subinde excitanda fidei scintilla, ut crescat & corrobore in rur, cui copulata charitas alliciet
spem, quae non pudefacit. Nihil
48쪽
AD MORTEM. as autem horum ex nobis habemus,
sed Dei dona sunt, assiduis precibus ac votis ambienda, si desint: si adsint, augenda, ut crescant. Quo fides charitate speque comitata est firmior, hoc minor est trepidatio. Quod enim plerique sic abhorremus a mentione mortis , maxima
ex parte sui dictum esti fidei infirmitas in eausa est. A esui de Dei promissis oportet esse fiduciam multo certissimam. Si quidem is
est unus, qui natura verax, seipsum abnegare non potest. Cui canit Psaltes ille eximius: In aeternum domine permanet verbum tuum, In eoelo & in secutum veritas tua,
qui & de seipso pronuntiat in Euangelio , Coelum & terra transiiabunt , verba autem mea non transibunt. Quid autem promisit Promisit victoriam mortis, victoriam earnis, mundi &satanae, promisit remissionem peccatorum, promisit rentuplum in hoc seculo, & vitam aeternam in faturo. sed quomodo promisiti Per iustitiam nostram
49쪽
ς DE PRAEPARAT. stram Nequaquam, sed per gratiam fidei quae est in Christum Iesum. Quoque securiores effemus, prius illud chirographum quod nobis infeliciter descripserat primus Adam, irritum fecit ac delevit, assi gens illud cruci, deditque nobis chirographum gratiae, quod consignavit proprio sanguine, &innumeris prophetarum, Apostoloxum, martyrum ac virginum testimoniis confirmavit , qui suo quoque sanguine subscripserunt. Subscripsit & universa sanctorum Ecclesia. Addidit interim & arrabonem spiritus , ne ulla ex parte vacillare possit nostra fiducia. Nec his contenta Dei bonitas huius victoriae exemplum evidens & insigne dignata est omnibus exhibe re in filio suo unigenito. Quod enim ille vicit, utique membris suis vicit, qui se totum nobis impendit. Quid enim nos vermiculi poteramus ex nobis Christus est iustitia nostra, Christus victoria
nostra, Christus spes & seeuritas
50쪽
AD MORTEM. nostra. Christus triumphus Scco rona nostra. Ille natus est puer,
sed quod non omisit Esaias, nobis
natus est, nobis datus est. Itidem nobis docuit, nobis sanavit morbos, eiecit daemones, nobis esuriitae sitiit I nobis contumeliis affectus est, nobis sub mortis tempus angore taedioque vitae perculsus est, nobis sudavit sanguinem, nobis vinctus ac caesus est , nobis mortuus est ac revixit , denique nobis sedet ad dexteram patriS. Dum omnia mala nobis debita in se recipit, ea nobis superanda tradidit, videlicet, iam fractis illorum viribus,ac pro modo affictionum addito spiritus robore. Monstra vit vincendi viam . addit certandi
Votum, certantibus auxilium suppeditat. Sic ille vincit nobis, si
modo nos in illo maneamus. Ma nemus autem per fidem & charitatem. Si quis requirat . ubinam
extet hoc chirographum , quod nos securos reddat In scripturis Canonicis,in quibus legimus ver-