Desiderii Erasmi Roterodami De virtute amplectenda oratio. De praeparatione ad mortem. De morte declamatio. De puero Iesu concio pronunciata in schola coletica, Londini olim instituta

발행: 1641년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

g DE PRn PARAT.ba Dei, non hominum. His non minus habendum est fidei, quam si Deus illa tibi proprio fuisset ore proloquutus. Ausim dicere,& aliquanto amplius. Nam si Deus per creatam aliquam speciem tibi loqueretur , fortassis quorundam piorum hominum exemplo sub haesitares , nunquid fuci lateret in imagine. At istam haesitationem

omnem nobis penitus exemit Ecclesiae catholicae perpetuus consensus. In hoc ergo chirographo per omnem vitam philosophari, optima ad mortem praeparatio est. ' , Rom. tr. Quemadmodum ait Apostolus, Ut per patientiam & consolatio nem scripturarum spem habeaiamus. Rursus si quis quaerat quomodo & quando Christus hae ad evicit. Carnem devicit ac viniaeendi rationem ostendit , quum

iuxta naturam assumptam mortem exhorrescens, ait patri r Uerum tamenaron sicut ego volo, sed sicut tu. Et alibi de se tostatur, Non veni ut facerem voluntatem

52쪽

AD MORTEM. 49 meam, sed eius qui misit me. Nihil est tam horribile naturae humana: , quod auxilio Christi non

superetur, si nos totos committamus ac submittamus voluntati divinae, & in gravissimis afflictionum procellis semper illud optimi senis ac laudatissimi regis habeamus in animo: Dominus est, faciat quod bonum videtur in oculis ipsius. haec verba magica non sunt, sed omnibus incantamentis emeaciora. Quae quisquis exanimo pronunciarit, &in hac fiducia perstiterit, non est quod desperet, etiam si universum maloru agmen una cum ipsis inferis in unum ira ruat hominem. Omnipotens est

qui pugnat pro nobis, quique loquitur in Psalmo , Cum ipso sum

in tribulatione , eripiam eum Sc glorificabo eum. Quum audis, Cum ipso in oti tuas vires expendere,sed auxiliantis potentiam respice. Quum audis, Eripiam eum:

noli de Fondere animum, si diutius urget amictio. Faciet ille sinec dubio

53쪽

so D E PRAEPARAT.

dubio quod promisit , & novit

quando expediat te levari malis. Quum audis , Glorificabo eum: certum habetote quemadmodum . Christo suisti consors crucis , dc gloriae futurum consortem. Sed memento quid praecesserit, Clamavit ad me. Tuum est clamare,& clamare ad dominum non ad

mundi praesidia , non ad vires ac benefacta tua , sed ad dominum qui solus potest ab his malis eriis pere. Nihil hominis natura fragilius. tamen nemo verbis consequi valeat, quot, quam atrocibus Malis ac terroribus sit obnoxia. ut enim omittam Eulmina, terrae Concussiones , .maris inundatio nes, telluris hiatus, bella, latrocinia, homicidia, veneficarum artes: quis percenseat omnes morborum formas λ Et in his quam multi sunt,tam horrendi, tam que cruciabiles, ut ad solam mentionem contremiscat homo, quod genus sunt epilepsis, paralysis, exulceratio vesicae, phrenesis. Taceo pesti

54쪽

AD MORTEM. Frlentiarum subinde in peius sese

adversus medicorum remedia innovantium crebros incursus, ut

verissime dictum sit illud: Mille modis lethi miseros mors uinna fatigat. Qui fieri possit, ut nos& corporibus & animis tam infirmis , tam immanibus procellis pates esse valeamus ξ Prorsus actum esset de nobis, etiam si nullum accederet peccatum , nisi dex vera domini sublevaret imbecillitatem nostra. Superest mundus non mediocre certamen afferens piis. Munctam autem appello veterem hominem cum actibus & concupiscentiis suis. Tametsi mundi nomine non absurde possis accipere hominesciuic mundo deditos , qui nunquam desierunt, nec unquam desinent summa vi berligerari adversus Christum & huius discipulos.

Verum ad hoc certamen animat nos dominus, dicens: Confidite, ego vici mundum. Quam autem illa fuerit alienus a mundanarum

55쪽

DE PRAEPARAT. rerum concupiscentia, declarat, quum ait: Filius hominis non habet ubi reclinet caput suum. Nam in eo quisque reclinat caput, in quo conquiescit animus , ac velut indormiscit. Quam autem violentus & improbus sit hic mundus, norunt qui serio conantur pie vivere in Christo Iesu. Concupiscentias nostras in se recepit, sed non aliter quam recepit peccatum, pro nobis dependens supplicium quod nostris affectibus & acti us debebatur. Caeterum quicquid hic mundus habet machinarum, id totum expedivit in Domi num, probra, infamiam , insidias,

potentiam , cruciatuS , morte S.

Quid non fecit mundus,ut Christi

nomen funditus extingueret Et ecce vivit ac foret in eoelo pariter& in terra. Vicit autem Dominu , non ut dormitaremus, sed ne desperaremus. Hostem nobis tradidit non omnino mortuum, sed

fractum ac vincibilem, quo nobis per certamen parata esset corona gloriae.

56쪽

AD MORTEM.' s gloriae. Si quaeras quomodo vincatur mundus , Ioannes intimus

Christi discipulus docet: Haec est, IJo. s. inquit, victoria quae vincit mundum, fides vestra. Certa igitur fideliter, omni fiducia coniecta in Dominum: nec dubita quin illius auspiciis praesidiisque victor sis evasurus. Restat peccatum in quo infeliciter nati sumus , & in quod post baptismum infelicius revoluti, pondus grave, quippe corpus& animum demergens in tartara. Hoc quoque onus nobis importabile, Dominus in se dignatus est recipere, quemadmodum praedixerat Esaias, Disciplina p eis no- ειω nstrae super eum & livore eius sana- . ti sumus. Item Apostolus: Eum qui peccatum non fecit, pro nobis peceatum fecit, ut nos essiceremur iustitia Dei in ipso. Peccatum una 2. Cor. Fres est quae inimicitias gignit inter Deum &hominem, quemadmodum testatur Esaias. At miseriis cors pater, quum nulla reperiretur satis essicax hostia ad abolen-

57쪽

s DE PRAEPARAT.da scelera generis humani, misit

filium suum, agnum eXpertem omnis maculae, hac vere pura victima mundum reconcilians sibi. Dixerit hic aliquis : Si per Christum sublatum est peccatum, unde fit, ut omnis mortalium vita peccatis undique scateat 3 Iam enim& de bonis hominibus loquor. Non sustulit in totum peccatum, sed vires illius fregit, non ut nullum sit in nobis, sed ne regnet in nobis, quemadmodum regnat in his, qui non fixerrant spei suae ancoram in domino Iesu, acserviunt concupiscentiis suis. Eoque Paulus hortatur, ne committamus, ut peccatum regnet in nostro mortali co

pore. Relicta est nobis certandi materia, sed porrecta sunt arma, quibus muniti superemus. Sic effieimur iustitia Dei, non ex Operibus nostris, sed ex gratia Dei: Per quem 3 Per ipsum, quem pro nobis peccatum fecit ,& de peccato damnavit peccatum. Restat Satanas& peccati & mortis parens ac prinae ceps

58쪽

AD MORTEM. Fleeps tenebrarum harum cuius potentia & malitiosas artes nunquam cessantes, horrent filii lueis dum trepidi clamant ad patrem, Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Hic est ille tentator & accusator fratrum, qui iuxta beati Petri sermonem, cireumit tanquam leo rugiens, quaerens quem devoret. Verum & huius assultus dominus tum vicit ipse, tum vincere nos docuit. Frequenter adortus est dominum rhoe enim subindieat Lucas quum ait,Et recessit ab eo ad tempus: sed semper victus discessit. Quomodo victus Clypeo scripturarum repulsus , gladio verbi Dei confos. ille nobis sug-

cum voluntate

pressa volumionibus, verbi divini mucrone conis fodiatur : atque exemplo Davidis,

quinque lympidissimis lapidibus

de torrente scripturarum collectis deiiciatur. Sed no3 cum hoc Gozliath congressuri, prius abiiciamus ς ε arma

gerit quod pugnat

divina in sacris ex

59쪽

1s Da PI PARAT . arma Saulis, quae est panopita superbiae : haec est fiducia mundanae . lapientiae , confidentia virium ac meritorum nostrorum, quae magis onerant quam muniunt: sufficiat

nobis baculus fidei, qui consolatur ac fulcit nos in hac peregrinatione, & quinque verba quae beatus Paulus loquitur in Ecclesia. Si urgeat improbius, audiat, Abi retro Satana. Iustius est obedire Deo ad aeternam felicitatem vocanti, quam tibi ad aeternum pellicienti exitium. Hic praecipuas partes agit fides, Unde Petrus: Cui resistite fortes fide. Crede scripturis,ac fiduciam omnem in Christo repone,& in manibus est victoria. Est autem daemoniorum genus, quod non elicitur nisi per precationem & ieiunium. En habes alia

duo tela. Probabile est autem Satanam, quum toties frustra fuisset adortus Dominum , in cruce Omnes admovisse machinas , quum videret instare mortem. Hic enim est extremus conflictus, e cuius eventu,

60쪽

AD MORTEM. s ventu,Vel speratur aeternus trivmisphus, vel expectatur nota sempiterna. Ait enim : Venit ad me princeps huius mundi, & in me noinvenit quicquam. Nec dubium est, quin quod ausus est in Dominum,audeat & in membra Domini. Sed quemadmodum ab ipso victus est, ita per illum vincetur in nobis. Quum enim oppugnat eos in quibus Christus per fidem &charitatem inhabitat , eum ipso Christo bellum gerit, in quo qua- . diu perseveramus , turpius vincetur a nobis quam ab ipso Domino superatus est. Omnia possum, inquit, Apostolus, in eo qui me corroborat. Satanas qui cum nobis conflictatio est, dicitur princeps huius mundi, non quod ullum ius habeat in ullam partem creatum,

sed quod in his quodammodo

regrret, qui mundum diligunt. Caeterv qui nos tuetur, Dominus est eoeli fi terrae, qui solo nutu plus valet, quam universa daemonum examina cum organis suis. Solus

SEARCH

MENU NAVIGATION