Desiderii Erasmi Roterodami De virtute amplectenda oratio. De praeparatione ad mortem. De morte declamatio. De puero Iesu concio pronunciata in schola coletica, Londini olim instituta

발행: 1641년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Lo8 ' C ONCIO DE latum gradus , donec occurramus in virum perfectum , &inmensuram plenitudinis eius. Ergo cum grandescit in nobis, docet ut naturales parentum & amicorum aD sectus in Deum transferamus, nihil hic amemus, nihil miremur, nisi in Christo, & Christum in omnibus. Meminerimus nos verum patrem,patriam, cognatos, amicos

habere in coelis. Verum ne qui S. imaginetur hunc parentum neglectum, fastum, aut inobedientiam sapere, consequitur,& erat subditus illis. Immo nemo suos parentes Verius amat, nemo magis pie colit, nemo observantius morem

gerit , quam qui sic contemnit. sedere Quid autem est sedere in templo, intem' cisi in rebus saeris conquiescere. Τ', & ad distendum animum ab Omnibus tranquillum curis adferre Nihil autem vitiis est turbu-

Ientius,& ocium ae quietem amat sapientia. Iam a quo tandem nos gravemur discere, quam attentas ures praeceptori praebere convenit.

212쪽

nit,cum puer ille coelestis, sapientia Dei patris, in medio doctorum

sedeat,audiens vicissim, ac respondens, sed ita respondens,ut Omnes eius sapientiam admirarentur.N

que id miru, cum is esset ad quem omnis mundi sapientia stulta est. Praeclara res legum prudentia , egregia res philosophiae cognitio, suspicienda res Theologiae professio, verum si quis Iesum audiat, illi eo stultescunt omnia. At nostra responsio, si sapientiae miraculum excitare non potest , certe sapiat

modestiam , sonet innocentiam. Rursum obsecro. quam morige-TOS, quam obsequentes nos esse decet parentibus ac praeceptoribus , quos potiores velut ingenii parentes habemus, posteaquam ille' dominus omnium , cum a parentibus non intelligeretur, tamen

subditus illis redierit in Nazareth. Debetur hoc pietati, debetur parentum reverentiae, ut aliquoties illorum voluntati concedamus , etiamsi nos meliora viderimus.

213쪽

Sed iam operae pretium est audire, qquam apto fini Lucas Iesu pueritiam concluserit: Et Iesus, inquit, proficiebat sapientia, aetate,& gratia apud Deum, & apud homines. Cuae- Quam multa , quam paucis nos xRxς docuit' Primum cum aetatis acce Laurea sione,pietatis item accessionem o- ur. portere copulari , ne illud in nos

iure dici possit, quod in hominum vulgus divus dixit Augustinus rQui maior est aetate, maior est iniquitate. Neve in hoc pulcherri--

Ino certamine unquam restemus,

aut nos assecutos arbitremur: sed in morem euesentium in stadio htergo relicta negligentes, in anteriora nitamur, ac sempera bonis ad meliora, a melioribus ad optima proficere conemur, donec ad metam, hoc est, huius vitae finem

perventum erit. Socrates admo-'dum senex perinde quasi nihil seiret, ita semper & a quovis discere sitiebat. Itidem & nos quo magis in Christo fuerimus , hoc minus nobis placebimus, si modo vere in illa

214쪽

illo fuerimus progressi , adeo Φιλαυτια pestis est & studiorum &pietatis, ac iuxta Fabium , praecox illud ingeniorum genus non temere pervenit ad frugem, vel eruditionis, vel innocentiar.Equidem nec ordinem ociosum esse puto, apud Deum, & apud homines, ut intelligamus in primis dandam Operam, ut vita nostra Deo placeat: id agentes, humanus favor ultro conlequetur. Nihil enim virtute

pulchrius, nihil amabilius, quam laus hoc magis sequi solet, quominus appetitur. Paucis ut potuimus vobis expressimus exemplar pueri, quem & amare plurimum,& imitari studiosissime debemus. Atque omnino tantum videbimur amare, quantum fuerimus imitati. Rursum tanto plenius imitabimur , quanto amabimus ardentius. Proinde hoe ipsum ab illo quotidianis ac puris precibus flagitemus, ut vobis donet amore sui flagrare, sui similes evadere , hoc

est, castos,puros, incontaminatos, milesi

215쪽

mites , simplices, tractabiles, expertes laci, ignaros doli, nescios invidiae , parentibus morigero S, praeceptoribus dicto audientes , mundi contemptores, rebus divinis addictos , piis literis intentos, nobis ipsis quotidie meliores , . probatos superis, gratos hominibus, odore bonae famae quam plurimos ad Christum allicientes . Hare,inquam, assidue flagitemus, haec manibus pedibusque conemur, dum habilis artas, brevi alio ebri- qui fugitura. Etenim si recte mo- isti nuit Fabius, Optima statim ae pri-

Redui. mo discenda , quid prius disti debet, quam Christus , quo nihil est melius 3 imo quid aliud discere oportet Christianum, quam eum virum quem nosse vita est aeterna quemadmodum ipse testatur, paret rem orans in Evangelio. Id si curabimus, utcunque pro virili gratiam referemus, tam singularite rde nobis merito, & illi referendo gratiam , ipsum nobis luctifaciemus. Referemus autem hoc pleniusa

216쪽

Pu ERO IEsu. 2IInius, quo vehementius redam abiis mus.Porro hoc magis illum redamabimus, quo magis vita ac moribus exprimemus. Iam quo magis exprimemus, hoc magis ipso locupletabimur. Tertia Pars.

AT interim nonnullis forsitan

suecurret animo duram hanc esse militiam, repudiatis omnibus, . cum Christo crucem tollere. Sed Muduam emineritis fratres dilectissimi, ab ini- longe diversam mundi & Christi, esse naturam. Mundus ceu fueata 'meretrix , prima fronte blandus nobis , & aureus occurrit, postea quo ingrediare altius, quo propius inspicias, hoc magis ac magis tetra, putrida, fellita sunt omnia. Ediverso Christus procul intuentibus durior apparet , dum cruces videmus, dum voluptatum ac vitae contemptum. Verum si quis fidenti animo totum sese in illum reliciat, reperiet nihil esse mol

lius, nihil expeditius, nihil dul

ci .

217쪽

M CONCIO DE cius. Nisi forte verum non dixit veritas in Evangeli 6, cum ait: Tollite iugum meum super vos , & invenietis requiem animabus vestris: iugum enim meum suave est,& onus meum leve. Haec nimirum vere est ardua illa virtutis via, quam & olim tanto ante Christum

utcunque somniavit Hesiodus, primo aditu asperior , progressit semper & facilior , & amoenior. Sed quid tandem asperum videri potest, quo ad tam ingens, tam certum itur praemium Si, iuxta Q. pientis dictum, spes praemii minuit vim flagelli, quis in hac momen

tanea vita, non leve, non dulce iudicet, quo coelestem illam, & nunquam delituram sibi paret vitam, aeternum regnare cum Christo, a Dsidue summum illud intueri bonum, versari in angelorum contubernio , ab omni malorum metu procul abesse ξ Quis oro tantum hoc praemium , non vel sexcentis mortibus emptum velit Atqui hoc tantum donativum pollice

218쪽

PuERo ΙEsu. aist ut militibus suis imperator noster Iesus, qui neqι fallere potest, neque mentiri novit. Iam apud vosmetipsos expendite fructus aeter-' nitatem, ac magnitudinem, contra

quam breve huius militiae te mispus, nimirum haud longius ipsa vita, quae quid aliud est quam vapor ad exiguum tempus apparens, aut unius horae somnium sed agedum de hoc interim inaestimabili praemio sileamus, atque inspiciamus quam abunde magna merce- . de dux noster militum inorum Iabores etiam in hac vita compen- set, quamque disparem metant

messem qui mundo militant, &qHi merent sub Christo Iesu. Αudiamus quid ipsi dicant impii in libro Sapientiae : Lassati sumus in via iniquitatis & perditionis, ambulavimus vias dissiciles,viam autem domini ignoravimus. Illectat mundus fucatis bonorum simulachris, quae nihil aliud sunt, quam

mellita venena. Mox attractos, Avelut inauctoratos, Deum immortalem

219쪽

Centum

talem,in quas curas,quas solicitudines, quas turbas, qtiae dispendia, quae dedecora, in quam consciae mentis carnificinam , inquam infelicem exitum miseros adducit' ut hic quoque iam abunde magnas impietatis poenas dedisse videantur, etiam si nulli consequantur inferi. Atqui reiectis mundi fucis , in Iesum hoc est summum

bonum, omnem amorem, curam

studiumque transferunt, totique ab illo pendent: ii iuxta promis. sum Euangelicum, non modo vitam aeternam possidebunt, verum- etiam in hoc seculo centuplum accipient. Quid est autem accipere centuplum Nempe pro fucatis bonis era: pro incertis, certa: profluxis,aeterna: pro veneno tinctis, syncera: pro curis, ocium: pro solieitudine,fiduciam: pro turbulentia, tranquillitatem e pro dispendiis, utilitatem: pro flagitiis, integritatem : pro conscientiae crucia-

tu , secretu& ineffabile gaudium: Pro turpi atque infelici exitu gloriosam

220쪽

Ρu ERO I E s u. 2I tiosam ac triumphalem mortem.

Sprevisti divitias amore Christi, in

ipso veros invenies thesauros e reis

ieeisti falsos honores, in hoc longe eris honoratior : neglexisti parentum affectus, hoc indulgentius fovebit te pater verus, qui est in coe Iis: pro nihilo habuisti mundanam sapientiam , in Christo longe verius sapies ac felicius: aspernatus es pestiferas voluptates , in ipso multo alias invenies delicias. Breviter ubi arcanas illas, sed & veras, opes Christi, dispulsa mundi caligine videris, omnia quae prius arridebant, quae licitabant, ea non solum non admiraberis , sed perinde ut pestes quasdam fugies, reiicies, aversaberis. Fit enim mirum in modum, ut simul atq; coelestis illa lux animos nostro 3 penitus attigerit , protinus nova quaedam rerum omnium facies oboriatur. Itaque quod paulo an- Praestite dulce videbatur, nunc amare- giam si

SEARCH

MENU NAVIGATION