Desiderii Erasmi Roterodami De virtute amplectenda oratio. De praeparatione ad mortem. De morte declamatio. De puero Iesu concio pronunciata in schola coletica, Londini olim instituta

발행: 1641년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

inde formidandum atque ille, qui

solo nutu potest & animam & corpus in tartara mittere ' Quid autem formosius eo , cuius vultum

intueri summa est felicitas. Deniisque si multis precium additantiquitas, quid illo antiquius , qui nec initium habet , nec finem est habiturus p Sed fortasse magis coR Venerit, ut pueri puerum admiremur, quandoquidem hic quoque stupendus occurrit , usque adeo

quod illius est insimum, sublimius est iis quae sunt apud homines excelsissima. Quantus erat ille quem

infantulum vagientam , panno sum, abiectum in praesaepe, tamen coelitus canunt angeli , adorant pastore adorat & quae genuit, agnoscunt bruta animantia,indicat stella, venerantur magi, timet Rex Herodes, trepidat omnis Hierosolyma, sanctus amplectitur Symeo, vaticinatur Anna, in spem salutis eriguntur pii. o humilem sublimitatem , & sublimen humilitatem I Si nova miramur, quid simi-

192쪽

Pu ERO I E s u. 18'le unquam aut factum , aut audi. tum, aut cogitatum ' Si magna suspicimus , quid nostro Iesu modis omnibus amplius, quem nulla creatura possit vel exprimere voce, vel cogitatione concipere. Huius magnitudinem qui velit oratione complecti, is multo stultius agat, quam si conetur vastissimum Oceanum angusto exhaurire cyatho. Adoranda est eius immensitas ma- Adolais i quam explicanda , quam vel da po-oc ipso magis mirari convenit, μ' quo minus assequimur. Quid ni plieatinos id faciamus, cum magnus ille mal praecursor indignum sese pronun-- ciet, qui corrigia calciamentorum

eius solvat' Agite igitur pueri suavissimi , hoc inclyto puero Iesu praeceptore, hoc tam in signi duce, sancta superbia gloriemur, huius sublimitas nobis ad pie audenduanimos addat, in hoc uno nobis ipsi placeamus, ut existimantes illius omnia nobis esse communia, nosipsos meliores arbitremur ,

quam qui semel tali addicti im

perato

193쪽

peratori, mundo, vitiisve , sordidissimis utique dominis, ser via

Secunda Pars.

scunt etiam daemones , amant soli pii. Quamobrem altera huius orationis pars, ut propius ad vos pertinet, ita est attentioribus auritabus accipienda,videlicet quot nominibus Iesus sit nobis amandus, vel redamandus magis, ut qui nos& nondum conditos ante omne tempus amarit in se, in quo iam Creavit tum erant omnia. Itaque nativa nos. sua bonitate cum nihil essemus, nos finxit: finxit autem non quodvis animal, sed hominem,& finxit ad sui ipsius imaginem, hoc est, summi boni capaces, ac sacro sui oris afflatu spiritum vitalem indi. dit. Ad haec caeteris animantibus imperio nostro parere iussis, quinetiam angelis in nostri tutelam designatis, latissimam hanc ac pulcherrimam mundi fabricam nostris

194쪽

Pu ERO IEsu. I9Istiis addixit usibus. In qua nos Digni- velut in admirabili quodam thea- tas ho-tro constituit, ut in rebus creatis mini opificis sapientiam admiraremur, bonitatem amaremus, potentiam Veneraremur , quoque id magis fieret, tot animi dotibus ornavit,

tam perspicaci ingenii lumine conis decoravit. Quid hoc animante fingi poterat, vel admirabilius, vel felicius 8 Sed o semper felicitatis comitem invidiam: Rursum serripentis astu in peccatum , hoc est, plusquam in nihilum relapsus est miser. Sed hic tu rursum optime Iesu, qua ineffabili consilio, quam

inaudito exemplo, quam incomparabili charitate tuum figmentum restituisti Nam ita restituisti, 'ut labi propemodum expedierit, eamque culpam quidam non absurde felicem vocaverit. Omnia debebamus conditori, at reparatori plusquam omnia debemus. Ultro temetipsum e regno patris

in hoc nostrum exilium demisisti, ut nos e paradiso exactos , coeli

195쪽

I92 CONCIO DE cives redderes : nostram humani. talem assumpsisti, ut nos in tuae divinitatis consortium ascisceres:

nostrum hunc limum induisti ut

nos immortalitatis gloria vestires: nostra tectus forma, nobiscum in hoc calamitoso mundo complures annos agere voluisti, ut vel sie in tui raperes amorem:nudus in hane lucem, imo noctem emersisti, nobiscum atque adeo pro nobis Va-gisti, sitisti, esuristi, alsisti, aestuasti, laborasti, delassatus es, eguisti, vigilasti, ieiunasti, tot malis nostris

obnoxius esse voluisti, ut nos ab omnibus exemptos malis, in tui, hoc est summi boni communione assereres. Deinde per omnem sanis ctissimae vitae tuae seriem, quam efficacibus exemplis animos nostros inflammas quam salutarIbus prae inceptis erudis ac formas quam stupendis miraculis expergefacis, qua blandis monitis trahisὶ quam certis promissis invitas 3 ut non sit alio commodior via ad te, nisi perteipsum, qui unus es via, veritas,&xita.

196쪽

vita. Sed viam non indicasti modo, verum etiam aperuisti dum pro nobis, vinciri, trahi, damnari, rideri, caedi, conspui, Vapulare, prΟ-bris affici, demum in ara crucis agnus sine macula immolari volvisti, ut nos tuis vinculis solveres,

tuis fanares vulneribus , tuo lava res sanguine, tua morte ad immoris talitatem eveheres. In summa totum te nobis impendisti, ut tui si fieri posseti iactura nos perditos

servares: vitae redditus, toties tuis apparuisti, atque illis intuentibus patrem repetisti, ut membra confiderent eo se perventura, quo caput iam praecessisse conspicerent: deinde quo magis confirmares a- ulmomicos, patre placato, egregium il- spiritus lud perpetui amoris tui pignus mi sancti.

sisti, sacrum illum spiritum , quo

mortui mundo , longe verius ac felicius iam viveremus in te, quam nostro hoc spiritu vivimus. Qua so quid his summae charitatis argumentis poterat accedere Ne haec quidem tam multa , tam ma-i gna

197쪽

194 CONCIO DEgna flagratissimo tuo in nos amoti sat erat. Quis enim commemorare possit, quot martyrum mortibus nos ad huius vitae cotemptum animas quot virginum exemplis ad continentiam accendis Z quot sanctorum monumentis ad pietatem sol ieitas quam admirandis

Ecclesiae tuae sacramentis communis pariter ac ditas ut consolaris, erigis, armas, doces, mones, trahis, rapis, mutas, transformas

nos arcanis tuis literis, in quibus vivas quasdam tui scintillulas condi voluisti, magnum amoris in cenis dium excitaturas, si quis modo pia diligentia conetur e cutere. Peeea. Denique quam undique nobistes to- obviuS es ne quando liceat obli-lς ar. visci tui. Ad haec quam paterne

toleras peccantes , quam clementer recipis ad te redeuntes3nec imputas benefacta tua grati S, nec resipiscentibus nostra imputas malefacta: ut subinde tacitis vellicas ac trahis instinctibus ' ut emendas

adrersis ut allicis prosperis ' ut

Omnem

198쪽

omnem moves lapidem p ut nusia quam cessat ardentissima charitas

in fovendis , asserendis, tuendis, brandis nobis' Sed quam pauca de tam innumeris perstrinximus commilitones' & tamen videtis quam sit immensus beneficiorum acervus. Eat nunc qui volet, MPyladas, Orestes, Pirithoos, Theseos, Damonas ac Pythias verbis phaleratis efferat, mera prae his nugamenta. Atque haec quidem eontulit ultro nihil promeritis, imo transfugis atque hostibus, Ma quibus ni nil omnino mutui beneficii redire poterat. Si medioetibus officiis homines adamanis dum hominem accendimur, hunc conditorem, vindicem, sic amantem, sic promeritum , non saltem redamabimus ' quandoquidem hanc solam gratiam ille a nobis reposcit , quam tamen ipsiam in nostrum refundit lucrum. Adamas sanguine mollescit hircino : aquilae, leones, pardi, delphines, dracones agnoscunt ac referunt benefi-i 1 cium,

199쪽

CONCIO DE

cium, & 5 duritiam cordis humani plusquam adamantinam , si tam inaudita charitate non mitescit: dingratitudinem plusquam beluinam, si tantorum meritorum pG test oblivisci: 5 singularem impudentiam dicam an potius dementiam, si sic conditus, sic restitutu S, sic locupletatus, tanta obrutus beneficentia, ad tantas vocatus spes, quicquam amare potest, praeter illum unum, in quo, & a quo sunt' omnia, quique nobis omnia se- Iesus in cum impertit. Porro autem quan-PRς ψ quam haec mortalis omnis com

sis, ' plactitur, tamen nos illi peculiariter debemus, propterea quod in nostrum, hoc est, puerorum ordi

nem, singulari quadam propensione atque indulgentia fuisse sese

pluribus declaravit argumentis. Primum quod ita ut erat vatum oraculis promissus, puer parvulus nasei voluit, cum esset immensus. Praeterea quod adhuc uteri virginei latebris inclusus, infantis item nondum nati gestu, atque exultatione

200쪽

tione gavisus est salutari. Deinde quod statim innocentium puerOrum sanguine suam nativitatem tvoluit consecrari, ut his quasi velitibus , dux invictus bellum auspicaretur. Adde his , quod instante morte triumphali Hierosolumam veniens, puerorum Occurui atque ossieto decorari, puero rum voce suas laudes decantari maluit. Iam vero quam amantem , quamque solicitum puerorum patronum agit, cum matribus infantes suos offerentibus, ut Iesu contactu consecrarentur, di

scipulis ne possent admitti vetan- . tibus indignans: Sinite, inquit,

parvulos venire ad me. Neque vero pueris benedixit tantum, Ve- ,rum etiam negat ulli mortalium aditum patere in regnum coelo

rum , nisi qui ad parvulorum formam descenderit, Rursum quam amanter & illud p cum tam graviter deterret .ab offendendis pusillis, assirmans magis expedire , ut molari saxo collo alligato praecepsi in i

SEARCH

MENU NAVIGATION