Desiderii Erasmi Roterodami De virtute amplectenda oratio. De praeparatione ad mortem. De morte declamatio. De puero Iesu concio pronunciata in schola coletica, Londini olim instituta

발행: 1641년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

I 8 DE OLM. DE MORTE.ris. Innocens E vita decessit. Nulla mors magis optanda, minus deis ploranda. Sed interim filio fluinon licet. at animo licet, & mox ipso totus toto frueris. Si quid novisti rectius istis, candidus imparti . si non ,his utere mecum, a bene vale, quod quidem vult etiam ipse filius.

182쪽

pronunciata a puaro in schola COIetica, olim instituta Londini.

184쪽

Roterodami

P uallo Ι Ε s u. Uer apud pueros verba facturus de ineffabili puero Iesu , non optarim mihi Tullianam illam eloquentiam, quae brevi atque inani voluptate aures deliniat. Quantum enim abest Chrest sapientia a sapientia mundi labest autem immenso intervallo) tantum oportet Christianam eloquentiam a mundana dis. ferre eloquentia. Sed illud una mecum ardentibus votis impetretis velim , ab optimi Iese optimo patre Deo a quo ceu fonte bonorum omnium. summa proficisci-

'tur,quique solus foecundo illo suo spiri

185쪽

182 Co Ne Io DE spiritu linguas infantium reddit 'disertas, vel E lactentium ore laudem absolutam depromere solitus: ut quemadmodum omnis nostravita non alium exprimere deinbet, quam ipsum de quo dicturi sumus Iesum, ita & oratio nostra illum sapiat, illum referat, illum spiret, qui & verbum est patris, &verba vitae solus habet, cuius sermo vivus, & efficax penetrantior est quovis gladio rancipiti, ad intimos etiam cordis recessus pene trans r utque ipse de cuius ventre flumina pro manant aquae vivae, non gravetur per Organum vocis nostrae veluti per . canalem in omnium vestrum animos influere:

multoque gratiae coelestis irrigare succo. Id ita futurum confido commilitones mei charissimi , si

piis votis purgatas ac vere sitienis res aures adiungetis, eas videlicet aures, quas aeternus ille sermo re quirens in Evangelio: Qui habet, inquit, aures ad audiendum a diat. Nos porro cur non audea mus

186쪽

Pu ERO I E s u. I 83mus rem hanc arduam quidem

illam , sed tamen piam aggredirpraesertim ipso adiutore Deo , in quo hoc plus potest mortalis infirmitas , quo minus suis vititur viribus, & in quo Paulus omnia se

posse gloriatur. Iam vero cum tanto studio flagrent isti, qui mundanae, lioc est, diaboli eae militiae dedere mmina, ut suum quique ducem laudibus vehant: quid nobis prius, aut antiquius esse debeti quam ut praeceptorem, vindicem, imperatorem nostrum Iesum , ac eundem quidem omnium , sed tamen peculiariter nostrum, id est, puerorum principem, certatim piis

celebremus praeconiis. Hunc inprimis cognoscere studeamus, cognitum laudemus, laudatum ame- mu S, amatum exprimamus atque imitemur, imitantes eo fruamur, fruentes immortali felicitate potiamur. Sed in tam ubere, tamque immensa rerum copia, unde, quaeso, initium , aut ubi finem nostra

reperiet oratior cum is de quo lo-

187쪽

tius dicam) Oceanus bonorum omnium. Verum ut ipse natura incomprehensus & infinitus , tamen sese velut in arctum cohibuit conistraxitque, itidem & nostra oratio in explicandis eius laudibus, quae

modum nesciunt, modum tamen

ipsa sibi faciat oportet. Equidem

tria potissimum esse video, quae vel discipulorum, vel militum animos solent ad gnaviter agendum inflammare, ea sunt ducis admiratio, amor,& prvmium.Itaque quo praeceptori nostro ac duei Iesu studiis alaetioribus pareamus, agedum singulatim haec in eo pia curiositate consideremus. Primo loco quam sit suspiciendus undique ac stupendus. deinde quantopere diligendus , atque ob id imitandus : postremo quam ingens dilectionis fructus. Ac mos quidem est thetorum in hoe Meendi geneae, illustrium principum adhibere exempla, videlicet quo collatione, crescat is quem conantur Iaudibus

188쪽

Pu ERO IEsu. Issbus attollere. Verum imperatorii oster usque adeo superat omne

celsitudinis humanae fastigium, ut quicquid quantumvis egregium

adhibueris, tenebras admoveris, non lucem. Cuius enim imagi-tudones ac natalium splendor non vi- naraliudeatur esse fumus . si eum Iesu Ch-- componas, qui quidem ineffabili,

immo etiam incogitabili ratione Deus a Deo semper absque tempore nascitur, aeterno summoque parenti per omnia aequalis 3 Quanquam huius vel humana nativitas nonne facile regum omnium claritatem obscuraverit f Quippe qui

stupente rerum natura , auctore patre, afflante spiritu, pronubo an is gelo, citra virilem operam, virgo de virgine coelitus gravida, natus est homo in tempore, & rursum ita natus homo, ut neque Deus esse desineret , neque sordium nostrarum quicquam omnino contraheret. Iam vero quid eo fingi potest amplius , qui infusus per Omnia, nullo tamen loco cohibitus, in

189쪽

186 CONCIO DE

in seipso manet immensus Z Quid illo ditius, qui summum illud est bonum, a quo bona pro manant omnia , nec tamen ipse diminui potest 3 Quid illustrius eo, qui splendor est paternae gloriae, quique solus illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum y Quid illo potentius, cui pater omnipotentens universam tradidit potestatem in coelo & in terra' Quid essicacius eo, qui simplici nutu condidit universa, ad cuius iussit in silescit mare, vertuntur re tum species, fugiunt morbi, Concidunt armati, pelluntur daemones, serviunt elementa, scinduntur petrae, reviviscunt mortui, resipiscunt peccatores , denique novantur omnia' id augustius eo, quem admirantur superi, tremunt

inferi, medius hic orbis supplex adorat, ad cuius comparationem summi reges nihil aliud quam vermiculos esse sese confitetur' Quid eo fortius atque invictius, qui so- Ius mortem aliis invictam , sua

morte

190쪽

dem coelesti virtute demolitus est y Quid triumphantius eo, qui perinfractis ac spoliatis inferis, tot piis

comitatus animabus,victor coelos

adiit , ibique sedet ad dexteram Dei patris ' Quid illo sapientius,

qui tam admirabili ratione cuncta condidit, ut vel in apiculi S,tot.tan laque suae sapientiae reliquerit miracula ' quique tam stupendo rerum ordine atque harmonia ne in istit, continet, administrat universa, obiens omnia, nec tamen a se pso discedens, omnia movens ipse immotus, omnia concutiens ipse

tranquillus : postremo in quo id quod stultissimum est, universam mortalium Sophorum sapientiam longo superat intervallo. Cuius debet nobis esse gravior auctoritas, quam eius de quo pater ipse palam est testificatus' Hie est filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. Quid aeque

reverendum, atque is cuius oculis

perspicua sunt omniar Quid per-

SEARCH

MENU NAVIGATION