장음표시 사용
201쪽
in mare detur aliquis , quam ut unum quemlibet ex his parvulis offendat. Atque his quam insigne addidit elogium ad puerorum commendationem λ Amen dico vobis, angeli eorum semper vident faciem patris. Gratias agit tibi tuus, tibique dicatus grex Iesu praeceptor, cui quaeso ut sacras
tuas manus semper admovere Veliso ab omni scandalo procul
arceas. Quid illud λ nonne magnum amoris indicium,cum puero in medio collocato, discipulis eum exemplum proponit'Nis,in - . quiens, conversi fueritis,& emeia is a mini sicut parvulus iste, non intra- bitis in regnum coelorum. An non eodem pertinet' eum Nicodem ostiscitanti, qua via possit ad vitam iimmortalem pertingere, iubet ut renascatur, hoc est in puerum redeat . Usque adeo Christo duci: nostro placuit infantia, ut senes etiam cogat repuerascere, si modo velint in illius admitti consortium, extra quem nulla salutis spes
202쪽
Pu ERO I E S u. I99 est. Neque vero a Christo dissonat
Petrus, cum admonet ut tanquam
nuper editi infantes lac concupiis scamus. Neque discrepat Paulus, Filioli mei, inquens, quos iterum parturio , donec formatur Christus in vobis. Idem parvulos in
Christo lacte potat. Multa sunt id genus loca in mysticis literis. Omnino Christianismus nihil aliud
est quam renascentia, quam repuerascentia quaedam. Magnum igitur pueri, magnum pueritiae sacramentum, quλ Iesus tantopere delectatus est. Non contemnamus aetatem nostram, quam verus ille rerum aestimator tanti fecit. Tantum demus operam, ut eiusmodi
simus pueri, cuiusmodi diligit Iesus, diligit autem innocuos pueros, dociles, simplices: atque illud interim meminerimus , hanc Deo gratam pueritiam non in annis Paeti- esse sit m, sed in animis: non in xi δ prae xςmporibus,sed in motibus. Est p0u δ' enim praeposterum quoddam nobisque magnopere fugiendum pue-i rorum ,
203쪽
te sunt hirsuta , & aetate impube res,vitiosa astutia senes sunt. Est Puerl- igitur novum quoddam pueritiae i Π0' genus, quod a Christo probatur,chii pueritia citra puerilitatem, & ostiana. mnino senilis quaedam pueritia,
stat, sed innocentia , sed ingenii
simplicitate. An non id palam indicat Petrus cum ait, Deponentes igitur omnem malitia, & omnem dolum, & simulationes, & invidias, &detractiones, sicut modo geniti infantes ratioeinabile & si- 'ne dolo lac eoneupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Cur addidit rationabile' Nempe ut ex eluderet stultitiam , quae huius fere aetatis consuevit esse comes. Cur detrahit invidias, simulationes, ae reliqua id genus vitia, quae senum sunt quasi peculiaria ρ nimirum ut inistelligeremus Christi pueros simplicitate ac puritate aestimari, non natalibus. Ad eundum modum &Paulus: Malitia, inquit, parvuli
204쪽
Puallo Ii su. Locestote , sensibus autem perfecti. Quanquam est omnino in ipsa Inpueis
puerorum aetate nativa quaedam ris na-
bonitas, ac velut umbra quaedam, HIRi Q ac simulachrum innocentiar, vel spes potius atque indoles futurae probitatis. Mollis, & in quemvis habitum sequax animus , pudor
optimus innocentiae custos, ingenium vitiis vacuum, corporis nitor, ac veluti flos quidam vernan iis aevi, & nescio quomodo quid- dam spiritibus cognatum ac familiare. Neque enim temere fit, ut
quoties apparent angeli , puerili i specie sese offerant oculis: quin etiam magi, siquando suis incan-
tamentis spiritum eliciunt, in pue- rite corpus feruntur accersere : at
quanto libentius spiritus ille divinus piis ac sanctis evocatus Votis, . in huiusmodi domicilia demigrabit: Ergo ad has naturae dotes , si accesserit summi illius & absoluti pueri imitatio sum demum &gra ti in illum,& illo digni pueri videbuntur. Etenim sic promeritum
205쪽
ros CONCIO DEquis possit non amare Verum enimvero ea veri amoris vis est, ut
eius quem ames quam simillimus este cupias. Quod si in nobis efficit amor humanus , quantum aemulandi studium excitabit amor divinus, cui ille collatus vix amoris umbella est ' Proinde si vere atque ex animo, non verbo tenus Iesum amamus, Iesum pro nostra virili conemur exprimere, vel potius
in illum transformari. Quod si virum assequi non possumus , sal- rem pueri pueru imitemur. Quanquam hoc ipsum faeinus est haudquaquam puerile , imo senilibus etiam viribus maius, sed quod fere nusquam succedat felicius quam in pueris. Etenim quoties nego αcium ab humano pendet praesidio,
tum robur,aetas, sexu S expenditur: verum ubi gratiae res agitur, non naturae, tum hoe essicacius exerit sese miraculum spiritust, quo mi-'mus erat opis ac fiduciae in carne. 'Denique quid dubitemus aut diffidamus ipso formante , fingenteac
206쪽
Pu ERO Iasu. 2O . ac transformante nos, quem cΟ-Πemur exprimere Quis Danieli puero tantum addidit prudentiae quis puero Solomoni tantum tribuit sapienti et quis tribus illis pueris tantum adiunxit tolerantiae 'quis puerum Heli, dignum divino fecit alloquio 8 quis Nicolao pueror quis Aegidior quis Benedictorquis Agncti ' quis Caeciliae'.quis
tot tam teneris virgunculis , tam masculam. atque invictam virtutem deditὶ Profecto non naturas ubi mi sed gratia, & ubi minus succurrit nurna natura , ibi mirabilius operatur tur ibi . gratia. Hac igitur freti, magno animo studium aemulandi puerum gratia
Iesum capessamus, nec unquam Ο- operaculos ab eo velut a scopo deflecta- tur,mus. Absolutum exemplar habemus, nihil est quod aliunde petere oporteat. Omnis illius vita, quid nos sequi debeamus clamitat. Quid autem docuit puer ille purissimus , de purissima virgine natus nisi ut omnem huius mundi
207쪽
χοε CONCIO DEmus, atque angelicam quandam vitam iam nunc in terris medite mur, hoc est, id esse meditemur, quod illic semper sumus futuri. Porro spiritus Iesu cum omnes sordes aversatur,& odit, tum praecipue beluinam illam , & prorsus homine indignam libidine. Quid
autem docuit nos, natus peregre, taeditus in tuguriolo , abiectus in praesepe, pannis involutus y nisi ut semper meminerimus', nos hic paucorum dierum hospites esse, utque calcatis opibus, spretis mundi falsis honoribus per pios labores ad coelestem illam patriam expediti festinemus, in qua iam nunc animo vivamus oportet, etiamsi corporeis interim pedibus terram contingimus. Rursum quid admonuit in Aegyptum aufugiens ynisi ut inquinatorum commer cium modis omnibus devitemus, qui Iesum in nobis , hoc est innocentiam,ac mundi neglectum, conantur extinguere. Quid vero docuit circumcisus , nisi ut Omnei s
208쪽
Ρu ERO IESu. 2o carnis affectus, ad Christum properantibus obstrepentes amputemus , ac tanquam in nobis ipsis mortui, solo I Esu spiritu ducamur ac vegetemur Quid docuit oblatus in templo , nisi ut totos nos ab ipsa iam infantia Deo , rebusque sacris dicemus consecremusque, ac protinus recenti ad . huc mentis testa Iesum imbibamus8 Neque enim ulla aetas ad diis scendam pietatem immatura est, immo non alia est magis tempestiva ad discendum Christum, quam ea quae mundum adhuc nescit.
Iam ipsi apud vos aestimate pueri, puer ille lienatus , sic Deo dicatus , quam sanctis studiis totam pueritiam transegerit. Non ocio, non cibo, non somno, non ineptis lusibus, non stultis fabulis, non e vagationibus quemadmodum puerorum vulgus facit, sed aut parentum obsequiis, aut sacris orationibus, aut auscultandis doctoribus, aut piis meditationibus, autianistis ac seriis cum aequalibus Pueris
209쪽
1os CON cIO DE pueris eolloquiis. An non hare,& multa similia summatim com- iplexus est sanctus Lucas eum scil- ibit ad hunc modum. Puer cresce
bat, & eonfortabatur plenus sa- ipientia , & gratia Dei erat in illo. An non palam videtis novum pueritiae genusὶ De pristinis pueris dictum est: Stultitia colligata est in corde pueri. De novo hoc audi- , tis, plenus sapientia. Quid adhue aetatis inscitiam Iraeteximus λ cum audiamus non sapientem, sed plenum sapientia puerum. Videte ut omnem rerum ordinem hic puer invertit, qui loquitur in Apoealypsi: Ecce ego nova facio omnia. Perditur sapientia senum, ac prudentia prudentium reprobatur, ae pueri implentur sapientia. Nimirum hoc nomine gratias agens patri, Quoniam inquit, abscondisti hae ea sapientibus &revelasti ea parvulis; porro ne stultam huius mundi ac fucatam sapientiam affectaremus,protinus adiecit: Et gratia Dei erat in illo. Is vero de-
210쪽
mum sapit, qui mundo desipit, dc nil nisi Christum sapit. Is non Ephilosophorum libris, non e Sco-.ticis argutiis , sed syncera fide cognoscitur , spe tenetur , charitate devincitur. Iam vero quam multa docuit nos , ubi duodecim natus annos , a parentibus furtim subducit sese , ne inter notos quidem, ac propinquos repertus, post triduum denique inventus est. Sed ubi tandem inventus Num in , circulis 3 num in choris num in viis aut foro Τ Audite pueri, ubi repertus sit Iesus, relictis parentibus quodammodo fugitivus , & ubi
vos versari conveniat intelligetis. In templo, inquam, inventus est, in medio doctorum sedens, audiens illos , ac vicissim interrogans.
Quid docuit nos Iesus his tam ad- Quae mirandis factis 3 No dubium quin rem magnam, rem seriam , Iem stui. imitandam docuerit. Quid autem ξ quid Z nisi ut grandeicente in nobis Christo, quandoquidem Min nobis nascitur, & habet suos ae-n latum