Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

venerint: nequaquam sunt inter Hae- ,, reticos deputandi. Tales ergo nisi vos se esse crederem , nullas fortasse Literas, , mitterem. V Animadvertas quaeso, re

Donatistas Augustini tempore fuisse , qui ab ipsis incunabulis Haeresim hauserant, veluti a tot jam annis Lutherani, Calvinistae, aliique. Praeterea, si non ignaros quosdam e Populo, sed ipsos Donatistarum Episcopos, Glorium , Eleusium, Felicem, Grammaticum, aliosque plures , putavit Augustinus vitio datalium seductos , sollicitos autem esse de veritate inquirenda , seseque corrigendis r an non liceat hoc ipsum vel existimare, vel suspicari de Episcopis, Presbyteris, Pastoribus , Praedicantibus, sive Haereticis, sive Schismaticis nostrorum temporum ZItaque quae causa Augustino suberat, so-' vendi Epistolarum commercia cum Episi copis Donati starum , eadem modo esset Romanae Curiae, ut quos memoravi Sectarios, vel per Epistolas, vel interpositam Amicorum operam non destitueret

Pergit Augustinus, , Quamquam dc ip- ,, sum Haereticum, qualibet odiosa suis perbia tumidum , & pervicacia malae,, intentionis insanum , sicut vitandum ,, monemus, ne infirmos, & parvulos fal- ,, lat : ita non abnuimus , quibuscumque

172쪽

,, modis possumus, corrigendum. Unde

factum est, ut etiam ad nonnullos Do- , , nati itarum Primarios scriberemus ι,, non communicatorias Literas : quasse jam olim propter suam perversitatem ,, ab unitare Catholica non accipiunt , sed tales privatas, qualibus nobis uti,, etiam ad Paganos licet : quas illi et si

,, aliquando legerunt, respondere tamen ,, sive noluerunt , sive, ut magis credi- tur, nequiverunt.

Liquet ex his, etiam illos ex Lutheranis, Calvinistis, Anabaptistis, Schismaticis , quos certo sciremus tumidos , dc pervicaces , quibuscumque modis fieri posset, demulcendos : sive enim ipsi ad Fidem venerint, sive minus irati Catholicis sint, eosdemque cum Catholicis suis ritibus tolerent, id omne magnum erit Catholicae Religionis lucrum , magna accessio. Quantum patiantur Catholici homines in Turcarum Regionibus, ab odio Schismaticorum Graecorum , dici vix potest : quod clim inveteratum sit,& longo Seculorum cursu inoleverit , haereditaria quadam successione, non nisi magnis Christianae charitatis, quae omnia suffert, dc sustinet, significationibus, potest , sin minus omnino, saltem aliqua ex parte evelli, aut imminui. Scio Grae-

173쪽

eorum Gentem , veterum laudum memoria gloriosiorem, inimico esse a Latinis animo , scio a Lutheri, Calvini, Zwinglii Sectatoribus jactata in nos maledi- Aa : Haec atque alia scio, ac doleo, At

Charitas operit multitudinem peccatorum, cum ejus Patris filii sumus, qui pluit super justos, & injustos.' Liquet ex eisdem Augustini verbis, per Epistolas agi consuevisse ab Episcopis ,

Cum Haereticis , ac PaSanis: nec valde Auguit mus curabat, quod illi parum ORficiose Epistolis non responderent: Ferem bat hanc iniuriam Episcopus Apostolorum Successor , qui non sua quaerebat , sed quae Iesu - Christi. Illa quoque alia ex Epist olim 6 i. ad Honoratum Donatistam Episcopum me valde movent: digna- , inquit, nobis. Hac nimirum verborum lenitate, ac veluti deprecatione , ferocientem Donati stam emolliebat

Augustinus, memor Magistri sui Christi Jesu, qui ad pedes proditoris abjecit sese,

ejus animam Patri , sibique lucraturus 3 si per eum non stetisset : Nec dubito Augustinum ea Dei, ac proximi charitate succensum, qua omnibus omnia Aposto Ius olim fiebat, ut omnes Christo lucri Reeret : si , nostra hac aetate degeret ,

five Pontifex, sive Cardinalis, sive Epis-

174쪽

copus esset, daturum operam, ut Haeretici, Schismatici, Turcae : leu Epistolis , seu Nunciis, seu aliis deliniti beneficiis, sive ad Fidem adducerentur , sive Religioni Catholicae magis aequi ac benevoli fierent, sacros que ejus ritus majori, aut Patientia, aut dissimulatione in suis diti

nibus tolerarent.

Prosequitur Augustinus ead. Ep. I 62. ad Episcopos Donatistas statim post illa, quae de Epistolis suis ad Haereti s Commemoraverat, Ubi, inquit se Nobis satis ,, Visum est implevisse nos officium cha- A ritatis, quam non solum nostris , sed ,, dc omnibus nos debere sandi us Spiri- ,, t docet , qui nobis ait per Aposto- ,, tum , Vos autem Dominus multipli-

,, Cet, dc abundare faciat in charitate in ,, imicem, & in omnes. Monet etiam, , alio loco , in modestia corripiendos di- ,, versa sentientea : ne forte , inquit , ,, det illis Deus poenitentiam ad cognos- ,, Cendam Veritatem , & resipiscant de

,, Diaboli laqueis captivati ab ipsci in ip-

,, sius voluntatem. Putat itaque Augustinus non solumi

posse , sed etiam debere Ecclesiam sive per Epistolas, sive quibuscunque modis, laborare in Haereticorum , aliorumque Infidelium salutem x quod nunquam nec

175쪽

ex parte, neque ex toto fiet 3 donec Ecclesiae Praelati, sive per se, sive per ami Cos, tum Verborum, librbrumque, tum etiam factorum dulcedine , ad benevolentiam Haereticorum, Schismaticorum, Turcarum sibi ac Romano Pontifici conciliandam , strenue non laboraverint. Haec prolocutus sum, subdit Augustinus is ne quis me existimet impudentius

A vobis Donastis Episcopis) quam pru-

,, dentius scripta misisse , dc hoc modo

is vobiscum de negotio animae vestrae ali- ,, quid agere voluisse, quia nostrae com se munionis non estis : chm tamen si de ,, negocio fundi, aut alicujus pecunia- ,, riae litis dirimendae vobis aliquid scri- ,, berem , nemo fortasse reprehenderet. se Usque adeo charus est hic mundus ho-.ὐ minibus, ut sibimet ipsis viluerint. Erit ,, ergo mihi ad defensionem testis haec

is Epistola in Iudicio Dei, qui novit quo se animo secerim, & qui dixit, Beati pa-- cifici, quoniam Filii Dei vocabunturi. Hactentis Augustinus; qui egregiam. rationem indicat. Quid enim Z Ubi negocium 'fundi, pecuniae, belli, pacisque postulat, Christiani Populi, ac Principes cum Haereticis, Schii maticis , Turcis agant, Epistolas dent , ultro citroque , Nuncios, ac Legatos mittant: contrλ

176쪽

vero Romani Pontifices, ac Praelati E clesiastici nihil tale audeant cum Angliae , Daniae, Borussiae Regibus, cum Republica Batavica, Helvetica, Geneven si , cum Turcarum Imperatore Z ut tantorum Principum animis mansuescentibus , verbum dulce , ut est in Sacris Paginis , multiplicet amicos,'mitiget inimicos. Hujusmodi furoris Spiritum potius , quam Charitatis zelum ignoravit Ecclesia per priora duodecim secula, integram Ecclesiasticam Iurisdictionem administrante Seculari Clero : donec Ecclesia Regularibus Inquisitoribus, in Fidei negocio se regendam permisit; quorum opera tactum est, ut non modo Catholicos in Haeresim labentes aversaretur; sed Populos ipsos, Regesque sui juris, omni pror

sus Cum eis Communicatione negocio

rum, atque officiorum intercisa, plusquam Publicanos , atque Ethnicos reputaret.

Non enim Pontifices abnuunt ab Epistolis , ac Nunciis ad Ethnicos Principes dirigendis, quemadmodum olim Seculari Clero Christianam Rempublicam moderante, cum Arrianis Principibus usurpabatur : Idem autem, ac praeterea etiam

alia prudentium judicio opportuna fient, ut sperare licet , cum nostri temporis

Haereticis, schismaticis, Turcis, si am

177쪽

tis Regularium praejudiciis, una cum Re' gulari Dominicano Commissario , Fidei negocium per Secularum Clerum administrabitur. Tenacissimi sunt Regulares

suarum consuetudinum, nec unquam Dominicani committent, donec in eo Tri-

bunali locum prae aliis habebunt, ut in tam gravi re errasse deprehendantur , cum primum de novi praxi invehenda in S. Ossicii Congregatione discutietur , vix

alium prae Dominicanis, acrius repugnaturum suspicor. Accedit: descriptam praxim toto Comlo ab hactenus consueta diversam, non posse ad nostrum morem, usumque transiferri: nisi Commissarium S. Ossicii ci eum stent selectissimi viri ex omni gradu, ordine, & natione, quorum prudentia ,&in publicis negociis gerendis peritia in

consilium adhibeatur. Hinc Alexander VII. ut in ejus vita testatur Continuator Ci acconii, idemque repetit Ρalatius invitis Pontificum, ad Fidei negocia ex pedienda Coetum virorum ex omni natio ne selectum, instituere meditabatur 3 ne que enim, quae ad rateras Gentes, ac Provincias pertinent, nisi ab ex ternorum morum peritis tractari sapienter, atque uti in liter possunt. Jam vero' fieri utique potest, Praelatum S. Ossicii Commissarium

178쪽

consilia exquirere, atque audire a Coetu Consultorum, Saecularium, ac Regularium praecipuarum Nationum. At Doriminicanum Commissarium plurimum tribuere Clero Saeculari, Regularibus aliorum ordinum, exterarum Nationum Uiris , nae ille Romanorum rerum minus peritus est, qui sibi hoc suaserit. . Anno Ir87. Sixtus V. in Buta Inr- mensi aeurni Dei, constituit XU. Carindinalium Congregationes, inter quas numeratur Congregatio S. Ossicii jam erecta a PAULO III. Congregatio Indicis Librorum prohibitorum, aliaeque : In dein Claratione facultatum adnexa ad Bullast finem n. I. Et quoniam, inquit, Di- ,, vinis oraculis admonemur, ubi multa ,, consilia , ibi salutem adesse : eaedem is Congregationes, pro earum arbitrio is Viros Sac. Theologiae , Pontificii , ,, Caesareique Iuris peritos , di rerum ,, gerendarum usu pollentes in Consulis lationibus advocent, atque adhibeant, ,, ut causis , quaestionibus , & negociis,, quam optime discussis, quae Dei glo- . ,, riso, animarumque saluti, dc justitiae,

,, atque aequitati consentanea maxime is erunt, decernantur. V Ubi autem loquitur de septima Congregatione, quac

est pro Indicet Librorum prohibitorum ,

179쪽

haec statuit. ,, Universitatum Parisien. ,, Bononien . Salmanticen. Lovanien . , D aliarumque probatarum studia, ad Li- ,, brorum eXpurgationem , di corre- ,, monem excitent 3 earumque diligen- ,, tem operam , dc industriam requi- ,, rant. V Quaeso autem hoc loco, num S. Ossicii Commissarius, num Secretarius Indicis uterque Dominicanus, his Ρonistificiis votis obsecundaverit, an uterque

potius Regnum sibi, suoque ordini ex

imposito munere constituerit, atque Coninstabiliverit 7 Sane Commissarius S. OE-eii ad usque Innocentium XIII. non alios Consultores Theologos adesse passus est

secum , quam socium suum Dominicarium Fratrem, denique Fratrum omnium Dominicanorum compendium; Magistrum scilicet Generalem Dominicano

norita Conventu ali , cui de Potestatis plenitudine locum detulit Sixtus V. ex eodem ordine : Ab Innocentio XIII. vix unus, aut alter ex aliis Regularibus inter Consultores Theologos sedet. Quid dicam de Congregatione Indicis p Cum Cardinalibus non nisi Dominicanus Secretarius, & aIter Dominicanus, Magister Sac. Palatii in Aula sedent. inii nomine potius quam re Consultores Indicis dicuntur

180쪽

Cuntur , ne advocantur' quidem ad Sacram Indicis Congregationem , cum ita Quirinali Palatio habetur. Nullum foristdse ejus, quod dico, luculentius eXem plum est; quam in Magistro S. Palatii Cum S. Dominicus Aulicos otiantes in Pontificio Palatio animadverteret, ac do. Ieret, Honorio III. Auctor fuit, ut eos Verbi Divini pabulo, statis temporibus refici juberet: ac praecipue cum Cardi innalium etiam Aulici, ad Pontificis Palatium accederent : id autem oneris ex HOMnorii III. voluntate suscepit Sanctissimus Patriarcha ue Apostoli Pauli Epistolas commentaturus, quod alii post ipsum ex eodem ordine praestitere. Munus hoc Concionatoris , in Magistrum Scholarum Sac. Palatii excrevit : Hinc Durandus in Praefatione Commentariorum dicit, se docuisse veritatem S. Scripturae in Scholis S. Palatii, in quibus alii etiam docebant, praecipue ex ordine Minorum eodem XIV. seculo, quo floruit Durandus. Vide Indicem Wadingi , multos invenies Frantistanos , S. Palatii Lectores. Donec Dominicanus reliquos rejecit , suique muneris dignitatem usque auXit, dc amplificavit, tum tempore Eugenii IV. seculo XU. cujus Pontificis Breve Apostolicum ad Turiecrematam legitur in Bul-

SEARCH

MENU NAVIGATION