장음표시 사용
191쪽
Aliud est charitativa obsequia.& servitia ad Graecorum, MagnateS. Aliud est depositio dim dentiae, quam habent Latini de reversione Graecorum. ,, Pluribus quoque . inculcat, si reverti vellent, relinquendos ritibus suis , nec ,, multitudine Pontificiarum Legum op
D primendos . . '. Vides, Lector, sensum virorum sapientissimorum seculo XIII, cum nondum radices suas altius defixerat severitas Regularium Inquisitorum, unice ad censuras ,& carceres intenta : cum adhuc deletae non essent reliquiae gubernationis per Clerum Saecularem XII. fere Seculis usurpatae s. quo tempore illud Augustini vigebat Eput. olim 64. - Non ergo aspere, ,, quantum eXistimo, non duriter, non ,, modo imperioso ista tollantur : tollan- ,, tur magis docendo , quam jubendo s,, magiS monendo, quam minando : sics, enim agendum est .cum multitudine,, peccantium; leveritas autem exercendas, cit in peccata paucorum. Et si quid ,s minamur, cum dolore fiat, de Scripas turis . comminando vindidi am futu- ,, ram , ne nos ipsi in nostra po testate, sed Deus in nostro sermone timeatur. Cum tamen Regulares in sua po
te state, si quando eam habent, timeri
192쪽
velint. Cuin aulem nostro Seculo non Graeci solum , sed tot Septentrionis Populi , ac Principes a Catholica unitate divulsi sint, similia usurpari deberent in eorum procurando salutem. An id expectari a Dominicano Commissario pomis& ea:testantur, quae pluribus dixi, de id confirmat quod jam refero. Anno Is8O. ex Helvetiis Haereticis Legatus ad Gubernatorem Mediolanensem pervenit, qui nonnulla quereretur, de aliquibus legibus per S. Carolum Boromaeum constitutis,adipirituale regimen Pagorum quorumdam , quorum civile imperium Haeretici sibi vindicant. Legati adventus ad inquisitoris Dominicani aures pervenit 3 quid autem putabis consilii cepisset Rem quam
maxime vis absonam cogita, vincet expectationem imprudentis Dominicani auis steritas. Praesto est ad Legati Domum In quisitor, eumque in vincula Conjectum, adnquisitionis carceres adduxit. Factum detestatus Gubernator Mediolanensis, dimissionem Inquisitori statim imperat: id
autem volens nolens eXecutus est, magno
Cardinalis Borromei bono 3 quem Helveti pari jure utentes, in carcerem conje cissent , ut jus Gentium caesum ulciscerentur. Quid iis hominibus facias, qui nihil aliud sonant, quam Censuras, di carin
193쪽
eeres Z Nempὰ rem liberis Populis, sui. que juris inutilem: iis autem qui sub Ecclesiae, aut Catholicorum Principum jure sunt, in ossicio continendis , utilem, sanes prudenter, ac temperanter fiat: at certe non praecipuam. Recole Augustini verba, qui iane de Catholicis coercendis loquebatur : Quanto magis, ubi de Graecis agitur , vel convertendis , vel mitigandis , qui odio implacabili ardent in Latinos: thm quod Orientis Dominium affectaverint per Latinos Imperatores stum quod Romani Pontifices nimium , ut ipsis quidem videtur, dominari voluerint in Graecos, supra veterum Canonum praescripta , dc additione Simbolo facta, absque Patriarcharum consensu : dc plurimis Legibus, ac Statutis praeter eorum mores evulgatis. Quanto magis , ubi agitur de Anglis, Batavis, aliisque Septentrionalibus Nationibus , quae de severiori Romanae Potestatis usu conquestae sunt, & adhuc passim conqueruntur . At, inquies, haec sunt Congregationis de Propaganda Fide. Imo si ΡAULUM III. audiamus, in Ρrooemio Coniti tutionis Licet ab initio is h. Haec spectarunt in excitanda Romana Inquisitione, ut avulsae 1. Catholica unitate Genetes ad Ecclesiam revocentur : Verba jam
194쪽
recitavi. Deinde cum Romana Inquisitio, praecipuum in fidei negocio Tribunal , Romae habeatur, dc sit: fieri numquam poterit, ut dum Inquisitionis Congregatio hanc, non modo ab Haeresi, di Schism te , sed ab ipsis Haereticis, ac Schismaticis Populis aversionem fovet, veterem cum iis de perditis ovibus simultatem conservat aut etiam auget, Pontificibus , Cardinalibus, Praelatis , Catholicis, omnem ab illis consuetudinem Nunciorum, atque Epistplarum intercipit , veluti Religionis fundamentum : reliquae Rommanae Congregationes , aut earum aliquae novam praxim inducant. Quare illud
satis sibi esse putat Congregatio de Pr paganda Fide, si & Catholicis inter Haeis
reticos degentibus consulat & ad Ethnicos ad fidem convertendos incumbat. Utinam omnes legant allocutionem
Benedicti XIV. in Consistorio Secreto die 1o. Nov. I747. publicis typis vulgatam,de negocio Templi Berol inensis: quae Magnus Pontifex honorificentissime dicit de Brandeburgensi Famili , ac Borussiae Rege; non sine grati animi significatione amantissima, pro optimo Clarissimi Principis, in rem Catholicam. studio, ac munificentia. Ea omnia egregio monumento
ostendunt, quam diversimode loquantur
195쪽
Pontifices, dum Inquisitionis Fratres se-,Veritatem Decretorum suorum insusurgant, secus atque Saecularis Cleri Principes , Praesules, aut Cardinales , semotis Fratribus, adstant Christi Vicario , maJori sapientia, ac prudentia consiliaturi : ex quo magna spes esset eorum odiorum extinguendorum, quibus potiusquam argumentorum dissensionibus, foventur Ecclesiarum dissidia. Anno I7I8. Contra D. de Mailly Archiepiscopum Rhementem, Is. Martii vulgatum Ρatisiis fuit Decretum Partamenti, ex Causa Constitutionis Unigenitus . quam Archiepiscopus strenue propugnabat. Decretum hoc ad Clementem XI: pervenit, inde etiam ad manus Episcopi Lassiteau , qui tune Romae Gallica negocia agebat. Hic autem, uti testatur L 4. Histor. de Constit. Unigeni, ad calcem ejus Decreti hanc additionem, ne cio cujus manu Parisiis factam , suisinet oculis vidit , quam Latinam exhibeo Noli , Rhemensis Episcope propugnare arrogantiam , s avaritiam Curiae Romanae , quae causa fuit , ut Europa dimidium ab Ecclest Romani separaretur. Haec ibi: quae in Anecdotis fusius explicantur. At sane injurias Verius dixeris
haec contigisse non Curiae Romanae, sed
196쪽
fratrum nonnullorum dominatione ac tyrannide, cum proprium ipsorum fuisset, non dominari, sed praedicare Evange
navis mortibus extirpandis non admo- m consentanea . est Praxis, qua. in Romanu Im'istione hactenus usi, sunt Regulares : Melio ra ex alta
Cleri secularis Praxi sperari possie.
. me diei ex odio in Misares, nemo jure criminabitur.
Non Haereseos Crimen tantummodo extirpandum sibi proposuit Romana Inquisitio, sed alia praeterea graviora qua dam Crimina, sive Blasphemiarum, sive Sollicitationum occasione Sacramenti Peis nitentiae, sive aaiorum , quae sua gravitate suspicionem de Haeresi faciunt. His morum pravitatibus extirpandis, haud satis sese idoneos probaruntDominicani Fratres duobus hisce Seculis, ex quorum ordine Inquisitionis Romanae Commissarius Ge-
197쪽
neralis , nempὰ primarius Administer
electus fuit. Longe meliora ex Clero Seculari expectare licet, quantum conjicere possumus ex expertcntia praeteritorum , unum tantum affero rei hujus argumen
Quotiescumque siye Laici, sive Clerici, sive Regulares Qud Inquisitionem
accusantur de aliquo crimine, hoc in more positum habet Dominicanus Commissarius , ut interim omnino taceat , scelera sceleribus cumulari sinat, accusationes accusationibus , quibus Processus , ut aiunt, informativus contexitur 3 donec in prosundum. malorum venerit .Reus sibi, M saepe etiam .aliis nocentissimus , plurium annorum spatios tum vero Pro cessu informativo confecto, Dominicanus Frater , Sagittans in obscuro, S mordens inflentio Reum comprehendit, in Cacerem conjicit, perpetua nominis infamia mulis O at, Nobilem etiam aut Ecclesiasticum, aut Regularem Virum : cui aequo rerum aestimatori non videatur . Dominicanus
Commissarius, hoc esse Christi fidelibus
quod muscis clanculum irretiendis araneus y quod capiendis soricibus astutus Felis p memini quae decimo Libro scribit Plinius :, Feles quo flentio , quam levibus vestigis , qu-m mAlto speculatu in musculos
198쪽
iliani t si iste est omnis fructus, ut auferatur peccatum teste Propheta : quanto illud Charitatis ac Iustitiae Legibus
congruentius , ut ad primam accusatio nem , aut denunciationem , ovis errans ad Christum suum revocetur , vel vocis , vel tenui virgae sibilo p Scio expectandas firmas, atque inexpugnabiles probationes, ut ad vincula, dc carceres deveniatur. Si autem prima quaque accusatione intentata reus moneatur Confestim , sive hortatoria Epistola, sive privata monitione per prudentem Virum ex praescripto
Inquisitionis facta , sive privata aliqua salutari poena irrogata , nullo strepitu , nulla infamia , quotus quisque erit , qui irasci possit , aut velit Z Michaelis de
Molinos informativus, ut, aiunt, proces.sus decem vel etiam quatuordecim anno
rum labor, dc opus fuit: nisi me egregii viri fefellere, quam multas errorum , actu Fissimarum libidinum sordes impedivisset Dominicanus Commissarius , si a prima statim denunciatione Apostoli monito usus fuisset. Argue, obsecro, increpa, opportunὸ, importuηὸ , vel etiam Confes.sionum excipiendarum facultatem privato decreto abstulisset ξ Quam multis utriusque sexus scandalo fuit nostr1 aetate Regularis quidam, qui Pisauri errores suos puis
199쪽
blice agnovit, atque injuraviti an non satius fuisset Commissariu in Dominicanum tantam malorum, ac scandalorum colluviem tot annis non pati; atque ab ipsis initiis praecavere Z mitto sexcenta elus generis eXempla. Hinc tantum odiorum
in sanctissimum Inquisitionis Tribunal , quod malevoli dictitant
dictam, non emendationem : Non scelera odisse, quae ab initiis impedire facile posset : sed in poenas, supplicia, carceris infamiam inhiare ; nullum tot incommodis praesentius remedium ., quam ut In quisitionis regimen ae Regulari Commisistris amotum , conseratur in Clericos Se- Culares, quorum nutu, donec jus Ecclesiasticum stetit . nunquam ad hujusmodi praxes inhorruit Ecclesia priorum XII.
. Missas facio alias praxes per. Fratres Regulares hujus Tribunalis Administros invectas , quae tam ineptae sunt moribus resormandis, quam aptissimae odiis in sanctum Tribunal conciliandis, ob magnam Contrarietatis speciem , cum Iustitiae aut charitatis legibus. ἡio. Cum Inquisitio Hispanica post latam in reos sententiam copiam omnibus det judiciales processus,atque acta lustrandi,ac videndi: aliamConsuetudinem tenent
200쪽
Romani Dominicani. Nemo autem est qui non videat, quam sit magis aequitati Consona praxis Cleri Secularis in Inquisitione Hispanica.Unusquisque enim certior
fieri potest de justitia servata in actis coninficiendis, si quis innocens deprehensus sit,
innotescit , reatuum inaequalitas declara tur. Contra vero secundum Romanam, hoc est Dominicanam Consuetudinem , Rei criminum maxime inaequalium eadem
infamia publica notantur: Quare si contingat aliquem ab Inquisitione Romana comprehendi, qui irreverenter locutus si in S. Officium, aut quia male aliquem excusaverit ab onere denunciandi, infamis est , sicuti quis patraverit turpissima Crimina sollicitationis, neque publice sciri potest eum immunem a turpi.'inhonesto crimine , imo de. ipso turpissima quaeque suspicari possumus: Si enim pro qualitate, ac numero criminum debet esse plagarum modus; quare non etiam inaequalis debet esse modus infamiae , quare minus reus confundi debet cum sceleratissimo p. 20. Reis datur supplicium quod maxime , ne dicam praecipue in innocentes redundat. Fac enim comprehendi per Dominicanam Inquisitionem, vel Regularem aliquem, vel alium ex iis Congregationibus , aut Cintibus , qui vivendi modum in
