Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

eommuni profitentur, vel etiam Montalem. Maxima omnium quae per S. Ossicii Tribunal infliguntur,poena est infamiaψquae ex eo Crescit quod ignoretur in specie crimen , & liceat quodcumque tur pissimum suspicari. Aliae enim poenae praeter infamiam longd mitissimae in Inquisitione sunt. Rogo autem quem assicit Praecipue poena haec λ scilicet, reliquum Coetum innocentem,qui ludibriis ac dicte-xiis exponitur. Hoc enim est hominum ingenium, ut ab uno Regulari, aut Moniali reliquos ae 1timent. Contra vero Iustitiae leges hoc postularent, ut supplicii modus eXcogitetur, qui totus in Reum feratur , eumque gravet. Ac facillimum esset id reperire , 1ed parum hoc tangit eos Fratres, qui caeteros judicant', ipsi autem a nemine judicantur. Iniquitas aurem hujus poenae , quae potissime innocentes assicit, eo Harius elucescit ex nimia quandoque benignitate in temperanda poena, quae Reumassicit. Si enim Curatus Presbyter post carcerem S. R mani ossicii dimittatur, privari Carato Beneficio non solet. sed tantum facultate Confessiones excipiendi, quas Vicario committit : Adeo pii sunt & benigni in iis in quibus non deberent Dominica

ni Inquisitionis Administri Vide mon

202쪽

strum , ' & absonam disciplinam , Qui

propter crimina caret facultate Poenitentes auscultandi, ac publice infamis est, ille ipse ad Eucharistiam ministrandam ., Viaticum, Oleum sanctum , Baptisma , Catechesim , & Conciones admittitur.' Erit qui suspicetur me iniquo esse animo in Regulares. Verum id a veritate alienum quam maxime esse scit, qui scrutatur renes , cst corda , occultorum cognitor Deus ' Magnis fuere atque adeo sunt in Ecclesia meritis Regulares , atque longo majoribus fuissent, atque essent; si in ea vocatione , in qua vocati erant, permansissent obediendo, non imperando. Qui-Cunque ipsorum ad dignitates , sive Inquisitoratuum , sive Episcopatuum , α alias quassibet evecti, sanctitatem morum in iis constituti coluere : nihilo inferiorem coluissent sub Regulari humili. tate : quicunque autem dignitate ac pote state aucti, mores suos ambitione, luXu , avaritia , aliisque sordibus infecerunt, longe facilius sub obedientiae salutari jugo, tum dignitate potestatis , tum simul etiam vitiis caruissent. Quamquam, sive boni illi fuerint,si ve mali,qui adClericales.honores, ac dignitates evecti sunt, magnumRegularibus suis ordinibus detrimentum intulδ-re,cum ambitio cupiditatis aestum in cla

203쪽

stro excitavit,ac quaecumque ex Ambitione in Religiosis Viris perniciosissima mala proficiscuntur. Haec quidem , si rationi auscultemus, compertissima stant. Accedit autem gravissima auctoritas SS. Dominici; atque Fi ancisci. In Urbe Romana, ait S. Antoninus 3. pari. tit. Zq. de S. ζFrancisco Cap. 2. 6 2. is Cum illa duo se Luminaria orbis essent B. Dominicus , ,, & B. Franciscus coram D. Cardinaleis Ostiente, qui, postea fuit Papa Gre-- gorius IX J Cur , inquit , non facio mus de Fratribus vestris Episcopos :, dc praeclaros , qui documento , dc

se e Xemplo caeteris Praevalent .... Dixit

,, B. Dominicus : Domine , gradu honosublimati sunt fratres mei , si re-M Cognoscunt: nec pro meo posse per- ,, mittam , ut aliud assequantur speci- men dignitatis V Quibus verbis rejecita suis fratribus non modo Cardinatatus,

atque Episcopatus , sed Inquisitoratus etiam , quales modo sunt, Iudicii, atqde Ecclesiasticae jurisdictionis amplissima nomina. Quod . enim Inquisitoris munus S. Dominicus , aliique primi exercebant .Concionando, : atque inquirendo seu Haereticos detegendo, illud ego non modo a Regularibus non rejicio, sed ab iis exerceri vehementer exopto. , Animadverten-

204쪽

dum diligenter est in ea verba. Nee pra meo poste permittam : quibus indicium fe- 'cit Sanctissimus Patriarcha , si in ejus potestate fuisset se de hoc, vel Bullam. Apostolicam impetraturum. Pergit S. An- . toninus. ,, Post eum B. Franciscus res- ,, pondens , inquit, Domine : Minores ideo facti sunt Fratres mei, ut m O res fieri non praesumant.' ' Majores, in. . quit, quod sane accedit , si Cardinales,

si Episcopi , si Inquisitores fieri praes

inani: HatC non tantum ex S. Antonino,.sest ex Chronicis utriusque Ordinis con-

-stant.

Sanctissimos Patriarchas non sine di- vino spiritu ista pronunciasse testata est, experientia ab ipsis initiis utriusque Ordinis. Cum enim Romani Pontifices fidem non praestarent SS. Dominico , at-.que Francisco : cum plurimos utriusque ordinis ad Episcopatus tollerent; aliis . magnam partem Episcopalis autoritatis conferrent eos deligendo in Inquisitores ,: 'magnam ambitionis labem , alio--rumque Vitiorum uterque ordo persensit.,, Cum Magister Iordanes primus Gene- ,, rati, ordinis post S. Dominicum, v ,, nisi et aliquando ad quorumdam mag- , , norum Episcoporum Conventum. Ue . ba sunt S. Antonini Part. 3. tit. 13 cap.

205쪽

., s. s. r. & quaererent, quomodo Epises, copi, qui de tantis Ordinibus assiime- , , bantur in Episcopalibus, minus bene se,, habebant id ipsum nostris quoque temporibus evenire in Episcopis etiam , qui ex Capucinis assumuntur, scit Sac. Congregatio Episcoporum , ac Regularium ) si hoc inquit B. Jordanes, vobis ini in

f, putate, quamdiu enim de nostro lae,.s, runt, Ordine , nos bene correximus ,, eos, 4ed haec di lutio, quam eis im- , , ponitis de ordine. vestro accidit eis. ''Totius Concilii Lugdunensis II. ann. I 274., cui mille ex Praelatis partim majoribus , partim minoribus interfuere , querelas, ac Clamores incredibiles contra Dominicanos , ac Franciscanos enarrant

Chronica Dominicana Ferdinandi des Castigito : quibus suffragantur , quae scribit Matthaeus Paris, qui anno I 2s s. obiit,&ad annum I 2 3. in Historia Anglicana sui Seculi. is Quod, inquit, terribile est, ,, & in triste praesagium per 3oo. annos,

,, vel so. vel amplius 3 ordo i Mona- ,, sticus tam festinanter non coepit prae-M cipitium, sicut eorum . Praedicatorum ,, ac Minorum ordo : quorum Fratres,

di, jam vix transactis viginti quatuor annis , ,, primas in Anglii construxere mansio- nes, quarum aedificia jamjam in Re.

206쪽

,, gales consurgunt altitudines. Hi iam ,, iunt , qui in sumptuosis, di diatimo ampliatis aedificiis, it cellis muralibus, thesauros exponunt impreciabiles, pau- ,, pertatis limites, di basim suae profes- , , sionis juxta Prophetiam Hildegat dis, , Alemannicae imprudenter transgredienis tes, morituris Magnatibus , & divitiis bus quos norunt, pecuniis abundare , , , diligenter insistunt, non sine ordin se riorum injuriis, dc jacturis 3 ut emo- ,, lumentis inhient , confessiones extor ,, queant, & occulta testamenta, se suum- que ordinem solum commendantes, ocis omnibus aliis praeponentes. Unde nulis lus Fidelis , nisi Praedicatorum, aut , , Minorum regatur Consiliis , jam cre-

is det salvari. In acquirendis privilegiisse solliciti, in Curiis Regum, Potentum ,, Ciasiliarii, oc Cubicularii , & The- saurarii, Paranymphi, & nuptiarum

is praeloquutores , Papalium extorsio- , num eXecutores , in praedicationibus sitis, vel Adulatores, vel Mordacissi- ,, mi reprehensores, vel consessionum;, detectores , vel incauti redargutores. ,, Ordines quoque authenticos, & a SS.,, Patribus institutos videlicet a S. Be-

207쪽

,, Regulares contemnentes . suum ordinem aliis proponunt .... Rudes,, reputant di simplices , dc Semilaicos, ,, vel potius rusticos Cistercienses Mo- ., nachos, Benedictinos vero reputant su-

,, perbos , & Epicuros. '' Non itaque mirandum est de querelis , & clamoribus mille Praelatorum paulo post in Lugdunensi Concilio. Apologiae SS. Thomae,

ac Bonaventurae , quae per ea tempora

sunt vulgatae, vindicant quidem sanctitatem utriusque Instituti Mendicantium , contra Guillelmum a S. Amore alios que : non tamen negant plurimos suisse ex utroque ordine, quales Matthaeus

' Paris descripsit, ec Praelati Lugdunenses querebantur , quamvis etiam plurimi essent paupertatis atque humilitatis acer-ximi Sectatores. Seculo XIV. omnia in i pejus prolapsa, potius quam restituta. ipse Wad ingus ad annum I 33 . a nemin Pontificum tot Minoritas eleAos fuisse ad Infulas narrat, quam in Ioanne XXII. εattamen sub nullo alio Pontifice miseriorem fuisse ejus ordinis statum , .vel ipsius Annales Wadingi testantur. Nec minora in aliis Regularibus mala refert eo rum temporum Scriptor insignis Alvarus,

de planctu Ecclesiae. Quo in loco silendum non est de Cardinali de Albertinis Pra-

208쪽

tensi. eodemque Dominicano. Rus dolos, & callida Conii lia in electione Clementis V. ad Genium Regis Galliarumst sitis describit S. Antoninus in Gemente V., qui erat Archiepiscopus Burdigalensis. Hinc sequuta est transatio Romanae Sed is in Galliam annis Io. Ind 8 magnum Schisma Urbani UI., quod ita

sus , deque vertit Ecclesiam 3 ut malorum gravissimorum reliquiae neque per Constantiense Concilium , ac Florentinum deletae sint : & vix magnis Ecclesiae malis aliqua ex parte in Tridentino consultum sit. Jure igitur Cardinalis Matinthaeus de Ursinis , se, aliosque', 'a Cardinali Pratensi deceptos sentiens, his eum

verbis redarguit. Assecutus es Solantarem tuam in ducendo Curiam ultra montes , sed tarra revertetur in Italiam. Factum hoc

Pratensis Cardinalis Dominicani, adeo infaustum , ac noxium Ecclesiae fuit, si quae consequuta sunt attendas , ut quidquid boni per Regulares Cardinales Dominicanbs in Ecclesiam derivatum sit ,

uno illo 'malo in immensum vincatur. Dignitatum , honorumque Cumulus , cum Episcopalis autoritatis imminutione, Regularibus mendicantibus collatus,

quam infeliciter cesserit tum ipsis ordinibus , tum Ecclesiae confirmat Conin

209쪽

cilium Viennense sub Clem. U. Ejusdemque Concilii querelae tum in Domini.

Canos , ac Franciscanos , tum etiam Inquisitores. Leguntur haec in Clementinis; Ut autem aliquid dei saeculo XU. proponam , satis erit recitare Verba S. Antonini' . P. tit. I 3. C. 4. I 2. quo in loco

cum pluribus t udasset sanctitatem . primorum Patrum ordinis S. Dominici, haee Tubdit. V Quid diceret Pater sen- ,, ctus , si nunc attenderet ad Ecclesiam, Domos, dc Cellas Fratrum am- ,, pliarus', testitudinatas , in coelum, ele- , , vatas, in sculpturis, &picturis curi sissime ornatas, in paramentis aureis, ,α &, purpureis copiosas, super Catheis drales Ecclesias , investibus Fratrum, ,, in lectis eorum , pompas Domorum

,, stinentes, cum sani sint ac robusti , ,, nec jejunia non solum ordinis, sed nee se Ecclesiae servantes , nono solum inis Communi , sed in singulari possessio.

nes, dc reditus habentes non ex disse pensatione sed ex dissipatione Praelato se rum mon studiis vacantes, sed visitatio- nibus Monasteriorum, ut de caeteris ta- ,, At, si qui literis intendant, nonis saluti animarum inde consulem aDis sectantes , sed ut Vocentur ab homi

210쪽

,, nibus Rabbi Hunc nempe, finensis sibi Regulares proponunt, dum sibi ,, finem in Episcopalibus , vel Inquisitoriatibus praestituunt ) ut exemptio- ,, nibus gaudeant, quae utinam non sint tales, ut a patria etiam superna exi- , mant,& excludant. Quid Pater Sancteis diceres de his 8 Nisi quia hic non est

ordo, quem institui, pro quo tantum laboravi, ubi nullus ordo, & utinam, sempiternus horror non inhabitet. Utiq,, :que Filiis debetur haereditas, sed Filii se Sanctorum sunt, non qui tenent loca: eorum , scilicet in domo, in habitu, in

nomine , sed qui exercent opera eorum. se Non sunt ea quae dicta sunt opera Patris. Dominici, sed operae Patris Diaboli. '. sane verba pro ea, qua sum Christiana charitate in omnes Regulares Ordines . mitissime interpretabor, tanquam de pluribus non de omnibus, aut plerisque scripserit sanctissimus Dominicanus Archiepiscopus Antoninus, magno fortasse gelo nimium abreptus. Nemo tamen. negaverit ex his evidens esse, m ima ma' ' la ex heglecta S. Dominici sententia per ambitionem, ac cupiditatem in optimum. Ordinem profluxisse. Utinam Romani Pontifices adhaesissent Sancti Patriarchae

Dominici sententiae. Grais bono , inquit,

SEARCH

MENU NAVIGATION