Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Cum auctor invisus Dominicanis non est, Ioco proscriptionis, monetur , ut aliam editionem fieri curet emendatiorem. Hoc pacto cum Mabilloni' actum est , monitus quippe tempestive fuit, ut quem edi

derat de Cultu Sanctorum ignotorum tam , nova adornata editione castigaret.

Testatur id Mabellonii vita,operibus praefixa. Quamquam haud dissimulem monitionem , istis utique placidam , mitem , benignam, vel cum Quesnello usurpatam esse. quod novimus exLassiteau lib. I .Hist. Conititutionis Unigenitus ; laudarem hunc morem Prudentiae, ac Charitatis plenissimum , si etiam cum Franciscanis, Augu-1tinianis, dc aliis quibuscunque, eX omni

natione , ac regno usurparetur.

Non expendo, quam saepe infelices, atque indocta: Cenuirae sint: quae , cum praxis per Dominicanum Commissarium invecta servatur ; ab uno vel altero Regulari dantur , ac quibus superstruitur

solemnis libri proscriptio, cum ignominia Auctoris , Nationis , aut Religiosi ordinis. Satis est, si Censuras legeris, secreto latas in Historiam Ecclesiasticam Natalis Alexandri; quasque ipsemet Roma clanculum transmissas, in posteriori editione vulgavit Risum enim persaepe erudito lectori moverint, tam multa insci-

232쪽

tia resertae , tam multis ineptiis resperta sunt.' Si autem haec in viridi , in arido quid fiet Z Nimirum si tam malis Censoribus actum est contra Natalem Alexandrum . quibus Censoribus , vel Censorum quisquiliis agetur contra Francisca

nos, aliosque aemulos o

Haec sane perpetua 'querelarum penes talos , atque eXteros, materia sunt , at nunquam uberior est expostulationum seges , quam cum Conceptionis Controversia disseritur.' In ' reliquis inique agi contra homines videtur , in hac autem controversia tractandi , quis neget inique agi, vel contra B. Virginem p Ejus enim causa in Romana Inquisitione disceptatur 3 nimirum , ubi regnum est adversariorum Dominicanorum. Cum tamen una omnium jurium vox sit , Judices ab omni suspicione, immunes esse

oportere.

Celebriores inter Scriptores de Conceptionis Controversia, duo recensentur: ex Dominicanis alter, Bartholomaeus Spi

na, S. Palatii Magister sub PAULO III.

contra piam Sententiam , alter ex Franciscanis, Petrus de Alva piae Sententiae Propugnator. Hujus libri in Indicem vetitae lectionis relati sunt : secus est de

libro Bartholomaei Spinae. At quo libro

233쪽

Deus immortalis , ac quibu3 assertioni. bus resertol Papa, inquit, nequit si- ,, lentium Dominicanis imponere : vetare,, nequit, quominus opinionem de Immaculata Conceptione Deiparae, tanquam haereticam impugnent : Si id faceret , non ut Pontifex ageret , ex se Spiritus Sancti odirectione sed ut sinis gularis,& praesumptuosa Persona,motus, Proprio . . . . Si Pontisex juberet hujus- is modi silentium , neque Ponti*X - ,, plius esset, neque Christi Uicarius ....is Dominicani, nihil ossiciente. Sixti IU. ,, Decreto,impugnare possunt opinionem ,, Immaculatae Conceptionis veluti haeis reticam , di quilibet Iessi Christi servus, omni quo potest studio eniti debet, ut id praestet : quo tandem Ρonlisex is ad id decernendum moveatur 3 quod is debet .... Revelatio quae Conceptio- ,, nis Festo occasionem secit, ex Satana fuit .... opera Diaboli invaluit mos Fe-- stum Conceptionis Celebrandi . . . . . . Praeserenda auctoritas SS. Doctorum, is qui ex Scripturis probant,quod dicunt, is autoritati Pontificum .... oppositum ,, Immaculatae Conceptionis est ad Fi- is dem necessarium , dc unum ex praeci-

puis ej us fundamentis , Desensores Im- ,, maculatae Conceptionis, similes sunt

234쪽

,, Luthero, aliisque tiruriis in contem

,, nendis sanctis, eorumque autoritate ...is aequissimo Iudicio permisit fortasse se Deus Lutheri Haeresim, in poenam ne- gligentiae, qua Pontifices usi sunt, inis Conceptionis Immaculatae sententia

,, tolerandR , Contra veritatem, qugm,, Doctores docuere . . . . Assertore. CD0-

, , ceptionis Immaculεtae amici sunt Di.- ,, boli, filii Gehennae, obtenebrati ε Di*,, bolo , impudentissimi, & impostores , ,, a quibuε, tanquam a Diaboli liqueis,, fugiendum est. Haec atquς alia ex eo Libro selecta, Pontificibus Romae exhibit fuere per

Legatos Hispanos, cum de ea Controversia discept tum est, sub Paulo V., Gregorio XU., Urbano VIII., Innocentio X., Alexandro VII, et nec t men proscriptus Liber fuit. Eaedem assertiones Matritum delatae fuere ad Archivium, ut v9cant, Conceptionis, perpetuumque monumentum Dominic nae Tyrannidis in Romana Inquisitione : quam in Doctrinae, ac Librorum Iudicio , ac CensurλeXercent, non modo contr* aemulos Regulares , contra Italos , & exteros Populos , sorumque Academias, sed' vel in ipsam Immaculatam Deiparam. HMCDmma uberrimς explicantur per P. Th0

235쪽

rnam Strogeti, in Historia o Geptionis, quam vide Veris Bartholomaeus Spina. Liber Bartholomaei Spinae non inodo proscriptus non est; sed iteratis typis r Cuius , saltem quinquies , aut sexies :quemadmodum refert Echard , in Biblio- theca Dominicana; refert inter alias recentiorem editionem anni I 699. Non omittenda tamen est Editio ejus operis , quam Dominicani curarunt, post Tridentini Decretum de Immaculata Conceptione. Audiendus Frater Duimius Dominicanus, in Praefatione, quam una cum nova Editione vulgavit. Haec ex aliis seligo, quae Lectror expendat: ,, Est x, autem prae caeteris a Sacris Literis ,, admodum aliena, & Christi Evange- ,, lio dissbna, humana quaedam inventio, ,, nostro infelici aevo , ut posthabitis S. Scripturae clarissimis testimoniis, spre- ,, tis etiam Ecclesiae, Sanct orum uePa- ,, trum, Veterumque Ecclesiae Doctorum M salutaribus monitis, & docti inis, cujus dam vanae devotionis praetextu, Sanctis, , simam Dei Genitricem propriis ad in-m ventis laudibus celebrare Cupientes, eam se non fuisse Adae peccato obnoxiam, ac D proinde sanguinis pretio non indiguisse, ineptius dogmatizare praesumpse

., rint, ut hinc liceret aliquibus , qui Sa-

236쪽

cris abuti consuevere, liberius vorareis domos viduarum , seducereque corda simplicium, longa oratione orantibus, ,, existimantibusque quaesium esse pie- talem Quam audaciam, &c... UPlura subdit de Editione nova operis Bartholomaei Spinae, ad eam, ut appellat, audaciam fraenandam. Nimirum haud satis inverecundum erat Opus Bartholomaei Spinae , nisi hujusmodi Fratris Duimii Praefatio praefigeretur. Audienda praeterea quae subduntur. Accessit, is inquit, S Smi. D. Nostri PAULI Papae III. Consensus, & favor. AD ,, fuit D. Cardinalis de Toledo ex Ord. ,, Praedicatorum Adde etiam ex Inquisi- toribus S.Officii)magnifica liberalitas ' bis credat PAULUM III. , tam impia, atque abominanda in eo Libro perlegisse 8 At donec Commissarius S Ossicii, ex Dominicano Ordine erit, aliis eX eodem ordine latus ejus stipantibus , quid non licebit Domini canis S. Ossicii, ad decipiendos Pontifices , ac Cardinales , quotiescunque res postulabit , sive ad ordinis dignitatem augendam , sive ad

aemulos quoscunque, aut Saeculares Clericos subipendos & conculcandos p Qui in publica Urbis, atque Orbis luce publicis typis ista evulgant, quid non au-

237쪽

deant intrὲ domesticos Inquisitionis p rrietes Z in privatis Colloquiis cum Pontifice , Cardinalibus, Praelatis Z Libro P. de Esparin titulum Immaculatae Com rionis iscribi iussit Alexander VII. quid ad haec . Apostolici Palatii Magisteri ea

scilicet reposuit, quae vix posteri credent: Hi storiam referam P. Stroeteti verbis Lib. Io. Cap. V. ex Italico in Latinum conversis: Magister, inquit, S. Palatii , is cum de .consueti imprimendi facultate

,, ab eo quaereretur, negavit se eam Con-

cessurum a s Papa tu isbet suprema , ,, inqsis., sua auctoritate: Libri Editionem

., jubeat, nec est, quis ex me facultas peta ,, iur : '' Quam multa alia fuisse putatis audacissima responsa, atque consilia, quae, si ab arcanis Inquisitionis Conventibus erumperent in lucem publicam , horrerent audientium aures, &obstupescerem Populi. Quid causae sit: Cur Fratrum quorumdam, ex demandatis sibi muneribus iuperbientium audaciam . non frangat Clerus Secularis Romanus, imbuero tantum iugum pati turi Non enim ea nostra est aetas, qua ur olim, soli Regulares sibi scientiam vindicant, aut vindicare merito possent. Satis de audacia. Unum aut alterum crimen falsi, retice dum non est. Anno inputate ,

238쪽

subinitia insequentis , Romae sub Inn

centio X. vulgari coepta sunt exemplaria nonnulla Decreti cujusdam , ut quidem titulus prae se serebat, R-anae Inquisitionis: quod Decretum Cardinales Inquisitionis sanxissent jam ab anno I 644. sexto mense ante obitum Urbani VIII.,, Eminentissimi & Reverendissimi DD.

&C. Decreverunt, quod quando agi, is tur de tribuendo titulo Immaculatae

,, Conceptionis, B. Virgini, nullo modo is permittatur : sed solum dicatur Conceptio Immaculatae Virginis , dc ita ,, observari mandarunt : D. Antonius Thomasus S. D uisitionis Notarius. ' Hoc Decreto subnixus Reverendissimus P. S. Palatii Magister, ab omnibus Imaginibus , ac Libris, in quibus occurreret , eradi mandabat immaculatae Conceptionis nomen: quod gravissime commovit Franciscanum Ordinem, Regnum Hispaniarum: atque ita commovit, ut Rex Philippus IV. Decretum abrogari curaverit. Caeterum Fratres Franciscant, ae Iesu itae, ut sunt homines minime stulti, Decretum subreptionis, aut falsitatis insimularunt : Dominicani contra offerrei supplices Libellos, palam edicere, quod Fideles non debebant investime consa-

. lia SSmi. Tribunalis , sed o quentis

239쪽

sime revereri. Nimirum quadrabat illud Satyrici Poetae. Sancta Laverna da mibi fallere, da sanctumque piumque videri, noctem peccaris , θ' fraudibus obiice subem Caeterum cum Franciscant aliique falsitatem in Decreto depraedicarent, multis argumentis adacti Dominicani sunt , ut faterentur Decretum latum fuisse a Cardinalibus pro Civitate Bononiae , & ad ejus Urbis Inquisitorem missum ; cujusdam Processionis , ac nonnullorum libellorum occasione : satis hoc ad fraudem ostendendam fuisset. Quid enim Romae cum Bononia Z Quare in vulgatis exem- 'plaribus non inscribebatur. Pro Civitate ,

vel Ingustione Bononiens Z Quid causae

erat , ut vulgaretur , veluti universale Decretum p Si latum Decretum in Bononienses fuit, quid causae erat, ut Romani , aliique prohiberentur per Magistrum S. Palatii, ne Immaculatae Conceptionis titulum usurparent λ Uerum opportune incidit Consalvi cujusdam Castellani Jesultae, in Urbem adventus , Regni Hispaniarum , ac Philippi IU. nomine , ad S. Sedem specialis Oratoris super Conceptionis negocio. Hic accerrime postulavit, ut sibi daretur legale, atque authenticum Exemplar saltem, Decreti ad Bononienses dati. Hispaniae, ac

240쪽

Philippi IV. nomine, id petenti jussum

est, ut eXemplar daretur. At neque in Tabulario Inquisitionis Romanae, nequ in Notarii, ut aiunt, Protocollis, neque in Urbe Bononiensi , neque praeterea repertum in Bononiensi Inquilitione. Haec aliaque plura recitat P. Stro ZZi in Hist. Concept. L. IO. Cap. I. 2. & 3. Legendus postremus Dialogorum Italicorum P. Gagnae, novissime Typis excussis: in quo lato calamo refertur, quod facultate accepta a Cardinalibus Inquisitoribus , paucos fere ante annos. postulatum fuerit Exemplar authenticum Decreti Innocentii XI. de Probabilissimo Societatis rΙn- Ventum autem est in Tabularis S Smi. Tribunalis falsum , ac depravatum ut neque sensus constaret. Res est lectu dignissima , & argumento, quod habemus opportunissima dum illud addas: Crimine ab uno, imb is duobus , disce omnes. Quid ad haec exteri Populi Z Ista quamvis , non ut sunt certissima , sed dubiassent : an vel justitiae, vel saltem pietatis, ac misericordiae in Christianam Rem publicam ratio suaderet , ut Laici, Clerici , Regulares, continua indignatione

Commoveantur , ac pene fremant , ob

hanc non inverisimilium suspicionum

SEARCH

MENU NAVIGATION