장음표시 사용
5쪽
DISSERTATIO MEDICA INAUGURALIS
GRATIOSISSIMAE FACULTATIS MEDICAE CONSENSU
IEDICINAE DOCTORE SEREN. DUCIS BRVNSU. ET L EB. A CONSILIIs AULICIS ET ARCHIATRO MEDICINAE CHIRURGIAE ET BOTANICES PROFESSORE PUBL. ORD. ACAD. CAESAR. NH. CVRIOs. NEC NON RES. LOΝD. ET BEROLIM COLLEGA
IN ARTE ΜEDICA AETERNUM DEUENERANDO
O HELMAESTA DII EX OFFICINA SCHNORRIANA.
7쪽
Tiamsi1 Piper res sive aroma tis
nicuique et ubicunque terrarum sit notissimum, atque mul tiplicis admodum ac freque iis, tam in rebus oeconomicis
et cibariis, quam in Medicinausus, atque in stupenda quantistate singulis annis ex India in Europam & speciatim quoque patriam nostram transferatur , tamen quid proprie sit, sive cuius plantae productum. aut, ut clariuS me explicem, quibus notis characteristicis ea planta, unde provenit, gaudeat, ViX adhuc , licet quam plurimi in hanc rem magno labore inquisiverint, adeo perspectum aut cognitum est, ut omni dubitatione careat, sicuti hoc quoque de aliis quibusdam exot
cis, licet vulgatissimis remediiS, Ut myrrha, Cori. Cain carillae, chinae, gummi ammoniaco, et . Vertim est. Cumque praeterea eius historia, tam naturalis quam medica et oeconomica in quam plurimis autoribus
dispersa lateat, mihique absoluto studiorum meorum curriculo pro more de argumento quodam apto dN
8쪽
sputationis publicae cogitandum esset, atque hanc ob caussam Clariss . PRAESIDEM, Praeceptorem meum honoratissimum, consulerem, hic, quia nomen mihi est a pipere, autor fuit, ut ob nominis similit
dinem cum nobili hoc et famigeratissimo aromate, de eo ipso meam inauguralem dissertati0nem conscriberem, praesertim cum inter tot mille, quaS poS-sidet, dissertationes nullam nosset, quae hoc speci 'tim ventilasset, aut eius historiam in compendio e.
posuisset. Postquam hoc consilium mihi haud displiceret,sed scriptores,qui de eo egerunt, plerique mihi defecerant, praesertim cum multi eorum et cari et rari sint, eos etiam e Bibliotheca sua mecum communicR- re, suoque consilio et in ea elaboranda mihi non deesse voluit, id quod libere hic profiteri non erubesco. Divisi vero hane dissertationem in duo capita, in quorum altero et priori, historiam piperis naturalem et quid proprie sit, aut a quibus plantis originem
ducat, itemque quaenam sint eius praecipuae species, et quae sunt eiusmodi plura pervestigare atque eX- ponere studui; In altero autem sive posteriori usium, quem generi humano praestat, tam in medicina,
quam culina aut re Oeconomica enarraVi. Neque denique noXas, quas eius Vel perVersus usus vel abusus inducere potest et solet, praetermittere Volui, ut sic eius historia sit perfectior; quae tamen Omnia concinna, quantum fieri potuit, brevitate, praestare studui. Faxit Deus T. O. M. ut hic labor cedat in Divini eius nominis gloriam, generis humani utilitatem atque in artis medicae honorem atque emolumentUm.
9쪽
OVid 'per sit, aut quid sub hoc nomine intelli
gatur, licet res sit, ut iam diXi, omnibus adeo nota, tamen dissicile admodum est, definitionem eius genuinam Proponere, quia Varia ac dive sa eius sunt genera, quae prius indicanda erunt, antequam definitionem eius eXhibere Valeamus: HIPPOCRATI non nisi Unicum genus, idque Vulgare, notum fuisse verisimile est, quia non nisi piperis generatim meminit sine distinctionis quadam nota, a THEOPHRASTUS Vero Erestus, qui Alexandri Magni temporibus Vixisse dicitur, iam de rotundo et longo agit, adeoque duo noVit. b) Paullo post autem tria innotuerunt, atque iam a longissimis temporibus piperis genera in instrum, usum et longum, Lat
eX DIOS CORIDE, CELSO, PLINIO, GALENO a
liisque videre est, ad quae deinde adhuc alia a recentioribus successu temporis addita sunt, quae etiam non prorsiis praetermittemus. Interea tamen de P pere nigro potissimum hac in disJertatione noster erit sermo, quia hoc est ubique terrarum notissimum vulgatissimum atque usitatissimum.
10쪽
II. Piper igitur nobis vocatur aroma, speciebaeeae nigrae, ParVae, rotundae et quodammodo rugosae, saporis acris, fervidi, peculiaris, ut et Odoris singularis, ex certis plantis Indiae orientalis pro-Veniens, Variis iisdemque quamplurimis usibus, tam in re domestica, quam medica, destinatum. ΙΙΙ. Piper assim vero est aroma simiIiter sphaericum instar baccae, aut grani rotundi, non rugosum, sed laeve et albicans, saporis et odoris fere eiusdem, ut nigrum. De reliquis infra dicemus. Antequam Uero ulterius in historia piperis proponenda progrediar, desomine eius quaedam prius dicenda erunt. Gmen piperis graecae Videtur esse originis atque hac lingua , forte a πεπτω digerere, quia digestionem iuvat, ita dictum, sicuti ex antiquissimis Medicis Grae
ciS HIPPOCRATE, THEOPHRASTO, DIOS CORI
DE, GALENO, aliisque constat, qui hoc nomine usi sunt, quod latini deinde ut eX SCRIBONI O, CELSO, PLINIO aliisque pater, in piper mutarunt. Germani vero inferiores et Belgae, imo et Angli, abiecta solum ultima littera, graecum nomen retinuerunt, hocque aroma Peper vocarunt; quamvis haud a Vero alienum Videatur, sicut ipse GALENVS suspicatur, a) nomen hoc, quia Graeci piper ex India per
Persias acceperunt, Graecos etiam nomen, quod a