장음표시 사용
51쪽
tura, quae stupenda ferre potest, multi sine omni fere noXa quotidie hoc impune facere audimus. Sic DIOSCO RIDES aliique in angina sive faucium vitiis
id commendant; sed caVeant, Ut I. BAUII INVS iam monuit, ne in inflammata UVula aut alio tumore faucium inflammatorio, sed tantum in pituitoso et frigido tumore adhibeatur. Ita rustici et vulgus no strum ad febres intermittemes curandas saepe largam nimis piperis quantitatem assumit et quidem haud raro dum magno nimis spiritus vini haustu. Et quamvis hoc frigidis temperamentis atque Ventriciniis, et praesertim frigida quoque tempestate, haud ra ro egregie benefaciat vel saltem saepe haud noceat, tamen cholericis et sanguineis, praesertim iuniori bas, haud raro male Cedit, eX intermittentibus continuas faciendo a), tandemque per has quandoque
mortem inducit. Ita et in oculorum morbis, in quibus veteres eo saepissime Uti sint, Ut eX DIOS CORIDE, LARGO et CELSO potissimum Videre est, quam
cautissime cum eo procedendum esse iudico, propter insignem eius acrimoniam, qua oculos facile iusto vehementiuS assicere adeoque et inflammare aut alia ratione eis nocere solet. Quo forte respicere videtur Schola salernitana, quando inter res oculis noXias piper etiam in sequentibus Versiculis refert: Balues, Uins, urnus, Ventres, piper, stilis, funus, etc. Issa nocent oculis, etc.
XXXVIII. Indi tandem quoque, praeter baccas siccas, baccis quoque piperis recentibus, imo et im
-aὶ sicut et illustr. Fr. Host annio in Med. rationali notat.
52쪽
maturis utUntur 3 quaS, testibuS omnibus fere autoribus, qui de aromatibus plantis & medicamentis Indorum scripserunt, muris et aceto condiunt, atque fere, uti nos cucumeres nostraS condire solemus, iisque in pastu pro appetentia ciborum excitanda, atque digestione promovenda, sicuti nos cucumersebus conditis utimur. Praeterea et folia, quae una cum radice et sarmentis eundem cum pipere saporem obtinent, Varia ratione, ut medicamenta, prae sertim in forma decocti , contra Varios morbOS et cumprimis a caussa frigida ortos; adhibent. Verum quia nos his caremus , plura de eorum usu non d Cam. Vnum tamen adhuc notabo , quod scilicet
Cos ΤΛ asseverat, foliorum piperis albi nullum apud Indos in Medicina esse ustum; nigri autem folia pro hoc scopo expeti. Vnde uberius confirmari existisemo, quod supra g. IX. evincere studui, plantas pia peris albi et nigri non easdem, sed diversas esse plantas; alias inter folia piperis albi et nigri Indi nullam distinctionem in Medicina facerent. O Atque haec de pipere dicta sufficiant. Plura quidem adhuc de eo dici
potuissent, Verum ne nimis prolims sim, Vela hic contraho, Deoque T.O M. pro praestitis viribus m rimas ago gratiaS.
a) ita & heri adhuc in libro manu exarato. de materia medica, quem auditores in lectionibus Cel. Pauli HERMANNi ex ore ipsius exceperunt, legi, quod piper album detur nativum et in peculiaribus plantis crescat, quod vero rarius esset, et maximam partem, quam haberemus, arte ex nigro aqua calcis macerato Neri, cui forte haud exigua fides adhibenda; quia non solum, ut Medicus et magnus Bolanicus, iis in regionibus diu fuit, verum euaui rea medicas ac botanicas m g o studio perscrutari voluit.
55쪽
Explicatio Aglirae Piperodendri
A indicat caulem alicuius ramuli, aliquot foliis onusti BB soliola pinnata, quae unum folium maiUS co stituunt, naturali magnitudine et figura: ubi tamen in foliis BR foliola accurate sibi invicem opposita 3 in ramulo Vero CC, e diametro opposita non sunt. In cuiusvis folii apice folium impar, quod apicem terminat, conspicitur, B, D. quod in quibusdam foliis, ceteris vicinis non multum est longius; Verum in quibusdam, sicuti in arbore Molle et duplo aut triplo reliquis maius est, sicuti figura
E F, liti. F. ostendit. Vberior descriptio eius videri potest supraf. L