장음표시 사용
311쪽
t N S V L AE OCEANI. praedicatum. Plinius rege legere insulanos solitos innuit,senio & cleis
mentia spectatum,nec admissum aut retentu cui liberi essent,videlicet ne tyrannide efferretur successio & haereditarium hoc modo regnum
fieret. Quin & capitis damnari solitum tradit si quid ille facinorosum designas set. Eadem & principes 8c priuatos illo loco iudici j seueritas
mansit. Nec inultum fuit scelus a quocunque commisitim. Puto,quia grauius peccant principes in exemplum tracti, quam peccare priuati inglorque possint. Certum autem uel recentiore indagatione, Ausstrales insulas rebus prope omnibus abundare,quae contineti,hoc est, Indiae, Arabiae, & Aethiopiae tribuuntur, uerum in portus & empoαria iam dictarum regionum conuectae in nomen mercium continenaetis transeunt, & Indicar, Arabicae,atque Aethiopicae uocantur. Opes autem illas diues naturae parens, ita his terris reliquit, ut & singulis proprias quasdam, rursum, & communes omnibus dederit. Sola Inis
dia piper mittit,granum scilicet tostum sole, 8c de arbuscula non absia mili Iunipero collectum, nisi quod illa siliquas etiam habet granis foetas, quae δc ipsae antequam dehiscant, lectae ac tostar ad solem piper ilis lud faciunt quod longum vocamus, authore Plinio. Sed & Maci id est cortex ille odoratae nucis seu folliculus quem uulgus Macem uocat,cum nuce sua ex India affertu Graeci καρυονο αυρὶ isy, id est,nucem unguentariam uocant ipsam, quae nostris muscata dicitur ut in Corollario tradit Hermolaus. Est 8c Gariophilon Indiae fructus natus in arbuscula duorum cubitorum, cui buxeus color, cortex pallidus,parua folia & Cyperi modo densa. Arabia sola omnium terrarum Thus aedit,de quo in Eudaemone diximus, & Cardamomum,quod ei peculiariter tribuitur. Aethiopia autem quae Trogloditica cognominatur Cinnamum seu Cinnamomum gignit, fruticem duorum cubitorum in cuius cortice summa gratia est. Atque har quidem propriae fere hois
rum tractuum merces sunt. Communes habet India margaritas cum
Arabicis & Persicis littoribus duntaxat praestantiores, ignobiliores enim N in Mediterraneo 8c Britannico Oceano reperiri libro nono scribit Plinius. Lignum Hebeni magno quondam aestimatum,india quidem mittit, sed praestantius Aethiopia, fruticosum enim Indicum est, Aethiopicum autem enodi trunco, & parte medullacea nigrum, durum, graue, quod Zc a Marone intellectum arbitror Georg. ΙΙ. Sola India nigrum fert Hebenum &c. Nam Dioscorides Pliis nius Hebeno Aethiopico nigrorem praecipue tribuut. Neque rarum Vergilio, Indiae nomine Aethiopiam, ac rursus Aethiopiae uocabuislo Indiam significare . Qua re adductus Seruius uideatu ut dixerit
Poetam in carmine Paulo ante citato omnem Aethiopicam plagam
intellexisse . Siquidem dc Ptolemaeus in India Aethiopas quosciam
312쪽
censet, unde N promiscuu uocum usum enatum esse uideri queat. De Nili enim ortu locutus Maro libro Georg. ΙΙΙ. Vsque coloratis amnisdeuexus ab Indis.
Aethiopes significat. Contra libro secundo: Quid memorem Aethiopum molli canentia lana
Indi haud dubie intelliguntur,quos Aethiopes nominat.Praeter enim Seres, & in Indiae & Arabiae tractu lanigeras esse arbores, Plinius OcTheophrastus sunt authores. Hebenum autemTheophrastus scribit cortice buxeo esse lignum,intus nigrore spectatum, cum summa duritia. Vt adducar contei iura hoc ipsum esse lignum, quod nuper ex insulis nouo medicae salubritatis praeconio aduexerui, & Guayacumco ominarunt, potionibus aduersum ulcera Gallici morbi accomis
modissimum. Enimuero & ipse Plinius libro uicesimoquarto Hebeinum ueteribus medicis in erodendo usui fuisse testis est. Sed N puis stulis Sc destillationibus mederi Dioscorides tradit. Saepe autem a
cidit, ut rerum usu ac memoria intercidente pro nouis quae sunt uextera recipiamus, Sc econtrario praeualente consuetudine uetusta uiae deantur uulgo, quae nuper nata excogitataq3 8c recepta sunt. Tmziαher autem,sive, ut Plinius, Singiuer 8c Singiber, radix candida, Ar hiae es Aethiopiae communis est. Quidam eam piperis radicem crediderunt, falso. Humilem herbam gignit,nec alia usquam radix est quae facilius cariem sentiat. Ea de re tingere eam mercatores solent, ne facile uetustas queat deprehendi. Myrrham optimam mittunt Arabes & Aethiopes, debilior enim Indica est, sed illis tamen cognata. Masticen 8c Arabia & lndia praestant, sed utranque tamen uincente Chia, ut supra est dieitam. Aloe preciosissima ex India est, deterioin rem praestat Syria. Succus est amarissimus, ex inciso fruticis caule, Ociaths, praeterea etiam sponte effusus, celeberrimo rei Medicae usu Costum commune est Asris & Nabataeis. Folium, peculiariter sugri verit India, unde foliatum unguentum dustum est Dioscoridi. Ladaisnum ex Arabia optimum uenit. Casia dic huic dic Aethiopibus comis munis est. Sicut Indis 8c Arabibus calamus odoratus, qui tamen Napud Syros haud procul L ibano monte legitur, sed Austrino illi inis
comparabilis. Myrobalanon Aethiopes vendunt, praeterea & Ararahes 8c uicini Aethiopibus Aegypth. Iuncus uero odoratus non nisi ex Africa, quod sciam, & ex Arabia uenit. Nardum aestimatissimam mittit India, frutex est in solia & aristas excrescens, praecipuuS uero Dis foths 8c aristarum cacuminibus,quas spicas uocant. Syriaca,Cretica, Gallica, herba est, Indica autem frutex. Sed de Nardo supra diis ictum est. Non ommittendu Sc Saccharum,seu ut uulgus Tuccarum,
313쪽
INSULAE OCEANI. 36 ex India, Arabia 8c insulis Austrinis magna copia summitti. Quanis quam & Aegyptus hodie A Cyprus,Creta Rhodos, es Sicilia,conficiant. Humor est melleus de arundinibus collectus, cuius olim parcus usus,nunc frequentissimus est. Libuit autem isthaec in transcursu commemorare, ut, quoniam insularum Australium meminissemus, Leaector simul intelligeret quae inde potissimum merceS, quae Aromata, ut uocant, & quibus maxime ab oris ad nos adueherentur. Geminis quidem in totum ea pars orbis abundat. Plane natura toto illo proiuentu rerum tam preciosarum nec insalutaris fuisset nec incommoda, quippe quae tot modis prodesse est conata, nisi libido insatiabilis Scluxus intemperans rerum usum uitiasset, preci js etiam ad immensum auctis, quae nequirent tamen esse immodica, si quibus licet, Sc quoad deceret quibuslibet uteremur. CircumTaprobanen Sc oram Indicam multae aliae sunt uaria rerum ubertate praedicatae,inter quaS quae auro argento P abundent,memorantur. In Aethiopico littore itidem pluis
res nec dispares illis magnitudine. Sicut 8c in Africae parte quae ad occasum spectat, maxima insularum America cognominata ob teditur. Deinde longissimo ab occasu Continentis interuallo, Spagnolia,&ultra eam Isabella, dein Parias dicta, nuperrimis exploratoribus. De quibus quanquam priuatim proditum est ab his qui se nauigationum authores classium praefectos fuisse asserui,tamen quonia Regum, ut ante quoque admonui,ampliori cura ad plenum cxcuti ea locorum ratio potest,pleraque aute quae nunc incertiora seruntur,ita nota fieri, ut omnis ambiguitas de medio tolli possit, silendum de illis hoc loco satius duxi, quam fusius referendum. Postremo & angustia instituti operis, & quoniam priora mihi propemodum inuito amplius excreisuerunt quam ratio inscriptionis ferat, ut supersederem admonuerat. Non potui autem temperare mihi, quando dignum annotatione uis debatur,quin Raphaelis Volaterrani recentissimi scriptoris sentenistiam de Africae latitudine excuterem, primu ambiguam, deinde talem quae secum etiam ipsa pugnet. Nec id facio ueluti gloriolam captans, in errore tanti alioqui uiri detegendo, quem equidem lucubrando multis in locis sum secutus, sed hac maxime caussa,ut, quoniam recentiorum traditionem imitatus Aethiopum tractum ultra Capricornicirculum in austrum abire docui siem, aequum mihi Lectorem quem procliue erat tanti scriptoris haud satis expeso praeiudicio persuaderi)simul es suspitione liberarem,& meam fidem redimerem. Igitur libro
duodecimo Commentariorum urbanorum, de locis nuper repertiS scribens: Ego uero,inquit nullum extra Zodiacum Continens ex authoritate doctoria hominum puto, neque si esset, habitabile omnino foret, ob solis humilitate ex Absidis opposito apud eos constituti dcc.
314쪽
αεῖ INSULAE OCEAN LQuam sententiam tricesimoquinto libro, in explicando solis motu,
sed perplexius tamen de Continente locutus, repetit. Contra uero idem author, nescio an oblitus sui,ut fit saepe, an no satis gnarus quid diceret, iam ante citato duodecimo libro, ultimum Athlanticae orae promontorium, ad quod terrae sese in ortum reflectere incipiunt, ad Anicecos nostros pertinere, sed & extra aequinoctialem circulum triginta amplius partibus iacere tradit. Quod ipsum si ita habet,conseisquens est, Sc extra Zodiaci metas Continentem esse, & Africam ad latus Antarcticum multis gradibus patere ,& habitari mortalibus, quod paulo tamen supra pernegat. Notius autem est quam ut egeat explicatione, Terras quae ab Aequatore partibus uigintiquinque aut
Boream, aut Notum uersus abscedunt, iam extra circulos Tropicos
esse. Si igitur Raphaeli Africae continens una Sc triginta partibus ab Aequinocth circulo in meridiem panditur, constabit arbitror uel se authore, Africam septem minimum gradibus ultra mediam illam Zonam ad decliuem mundi partem, ybscedere. Quod si ipse, Roismae commentatus, eos es se Antoecos intelligit, qui extra Zodiacum aequis ab aequatore spac's utrinque distant, sicut ipse secundo libro de Anicecorum situ prodidit, fatebitur, uelit nolit, quadraginta misnimum duobus gradibus Austrinam plagam in meridiem extendi, siquidem tot partibus urbs Roma Septentrionem uersus ab Aequa,tore summouetur. Iam quod de Absidis, hoc est Augis Solis oppo
sito loco admonet, etiam si uehementem illius partis aestum arguit, tamen non prorsus aufert habitationem, quod ipsum praeter causi sab Alberto redditas, cottidiana experientia conuincitur. Vt doneaemus interim quod eodem libro XII. tradit neminem ad partem viis cesimamseptimam nostri poli, propter glaciem rigentem appropino quare posse : cum recentior traditio ultra latitudinem a Ptolemaeo compertam, hoc est ultra gradus sexagintatres, nouem amplius graindibus habitari terram Boream uersus deprehenderit, ut hodie Contiis nentem septuaginta duarum partium ab Aequatore latitudinis ha bitari, nec amplius decem Sc octo partibus a Polo arctico abesse constet. Sed hisce de rebus paulo fusius dictum est in Commetari js quos in Pomponium Melam ante annos quindecim scripsimus. Nunc ad insulas redeundum. Et ad occasum quide extra Herculis columnas, in ipso Bethicae prouinciae capite, ut ait Plinius, Gades insula septua gintaquino millium passivum,longa, Sc angusto mari a Continente diuisa, cum uetere oppido, eodem quo insula nomine, ubi templum ditissimum olim sacratum Herculi, eoq3 sanctius habitum,quod ossa eius ibi sita magno accursu pagani colebat. Contra Lusitaniae littora Erythia sita, Pomponio, a Geryone quondam, ut creditur, habitata, .
315쪽
hodie Berlingam uocant, iuxta quam aliae quoque sine certis nomianibus adeo fertiles praedicatae ueteribus, ut cum semel sata frumenta fuerint, subinde reciduis seminibus ac segetem nouantibus,septem minimum, interim plures etiam messes ferant. Durat hodie* horum littorum ubertas, nec iniuria C. Plinius Italiae suae, ut ab omni fertiliis talis dote laudatae, Hispaniae maritimas partes ceu fertilissimas conis fert. Celtico promontorio Cassiterides obiacent, ita quondam dictae quia plumbo quod καποίτου μ Graeci uocarunt,abundent, magno ara umento Graecas etiam gentes Oceanum illum quondam ingressas fuisse. Nam Sc in Britannia Graecorum monimenta extitisse palam testatur libro I ΙΙΙ. Plinius. Hispani nautae eas more suo ali js atque aths diuorum nominibus consecrarunt,praecipua illarum,etiam Christo dicata: quem ritum uelut auspicatum, hodieq3 in locis nuncupandis retinent. Flexus littorum ad Boream conuersus paucas insulas habet, frequentiores Gallico littori obiacent,ac ne hae quidem certa facie Propter aestus Oceani reciprocos, qui hanc in primis oram infestant. Luna enim exoriente, surgit ille dc ingenti horribiliq3 undarum ui opplet littora, donec illa lineam meridianam attigerit. Deinde demittit
sese, sensim subducit nudatis littoribus, quoad usque Luna ad hoorizontem occiduum deuenerit. Vbi occidit rursum crescit petit teroras,& tum est altissimus quum illa suo motu ad mediae noctis, hoc est contrapositum Meridiano parallelum approximavit . Hunc transis gres is ortum uersus aestus ita in profundum retrahit,ut magno etiam interuallo littoribus digressi non crenantur . Nec redeunt donec illa iterum ad Orientalem Horizontem peruenerit. Fit igitur hoc modo ut uiointiquatuor horarum spacio, bis ingruat aestu Oceanus, bis refluat, subsidat*,8c quoniam sidus illud celerrimo transitu meat per Zodiacum, & plane desultorium est, fieri videmus ut eius motu per signa uariato, accessus quoque es recessus Oceani uarient,neque ullo tempore pariter fiant, praeterea maiores minores existant prout illa Iuce plena aut deficiente aut nulla fuerit. Solent enim fere cieri aestus pleniluni js, nec parum resert ad quam coeli partem inclinarit latitudiisne, Sc an ad Septentriones, an uero ad Austrum exorbitet multum: praeterea interest quibus stellis astrisue in pererrando signifero sese
coniunxerit, quibus Opposuerit, quos angulos permearit. PIerun enim accidit, ut ex improuiso irruens,frequenter habitatos agros mergat Sc eluat. Quod proximis annis apud Hollandos & Frisios multa
hominum clade accidisse nouimus. Quod contigere Sc Mediterraneo solet,sed sere terraemotibus aut uiolentis uentorum eruptionibus agiis
talo. Qua de re si quis pluscula desiderat, ea legat quae in tertium lio brum Melae ex traditione D. Georgii Collimitii uiri in omnium dori
316쪽
ctrinarum genere incomparabilis,conscripsimus. Porro insulae quae in Britonum littore iacent ditionis sunt regni Gallici. Britonas auistem intelligo Britanniae Gallicae accolas, quos e Britannia insula in ea loca migrame costat. Vulgus Barteianiam uocat, ad Ligerim amnem, orimanniae proximam. Unde Pelagius monachus Brito cognois minatus, qui Hieronymi aetate foedissimum errorem Liberi Arbitrii& meriti aduersus gratiam per Africam Syriam Φ sparserat,Carthagiinensi demum Synodo damnatus. Omnium tamen insularum Occiae dentis & Septentrionis citra controuersiam maxima 8c potentissima
est Britannia, quam hodie Angliam vocamus, ab Anglis uidelicet Saxonum gente, quae sub Valentiniano illo qui ex Constantio duce &Honorii sorore Placidia natus,imperauit,eam insulam ingressa tenuisit. Arbitror autem in totum Germanos origine esse qui hodie Angli dicuntur,Scotos autem Sc ipsos inde ortos notius est quam ut sit multis reserendum. Insula haec ueteribus Albion dicebatur, uelut ad dissierentiam quum reliquae omnes eo tractu Britanniae dicerentur,authois
re Plinio. Primus eam Romanorum, Dictator Caesar post deuictas Gallias ingressus uidit magis quam uicit. Postea Claudi3 imperatoris armis patefacta innotuit, & Romano Imperio ductu Vespasiani adiecta est. Non tamen ultra uicinitatem Calidoniae syluae uictoria tum Progrediente,iuxta quam ea insulae pars iacet quae 9 minor, es secunis da Britannia, dicta Scriptoribus, hodie Scottae nomen habet. Quam quidem ut remotiorem a Gallico littore, & seris quondam populis habitatam, ideoq; serius deuictam es se constat. Caeterum ut in Germais Dia,sic in Britannia quoque secundis rebus haud diu usiae Aquilae illae, maximas suorum clades uiderunt, nec inultum fuit uicisse, neque ulla prouinciae huius administratio illis admodum quieta fuit, donec colis lapsis Imperiss rebus Germaniae populis cessit. Hodie omnia prositupro* coeli qualitate cultissima sunt. Certum autem aeris eam temporatioris esse, quam plerarin Continentis regiones existant, quod mainris beneficio sunt qui tribuut, nam & Strabo genere Ponticus,duodeae cimo libro,tractum Ponti qui ad Euxinum praeiacet clementioris coeli esse tradit quam interiorem A magis Australem Cappadociam. Huismido tamen nubilo coelo esse Britanniam CorneliusTacitus in s isceri Agricolae uita prodidit. Forma Angliae oblonga,laciniosis littois ribus, quae 8c ipsa frequens aestus invadit Transuersa autem,& a brumali occasu in aestiuum ortum porrecta,praeterea Germanaae, Galliae, Hispaniae, multo maximis Europae partibus adueria, octies centenis
millibus pastum longitudine patet, quemadmodum ex Agrippae authoritate Plinius tradit, latitudine aute nusquam maiore trecentorum
millium est. Qua proxime Continente accedit, ad littus Gessoriacum
317쪽
INsVLAE OCEANI. α iubi hodie oppidum Callois extat, quinquaginta millium passuum traiectus est. Ab occasu uicinam habet Hyberniam & ipsam satis claram, sed longe tamen minorem, & regibus Angliae subditam, in qua Gregorio libuit ut Monachismum plantaret,summissis ex Italia Auae gustino quodam & Melito & Ioanne qui Benedicti instituta imbibeaerant, breui* adeo successit uotis, ut inde examina Monachorum in Gallias Germaniasq3,ceu de alveario quodam euolauerint,liodieq3 in Norico etiam & Pannonia Coenobia extent, quae suam originem ad Scotos monachos ita uulgo dicebantur) reserat. Sed longe tum alia Monachismi quanquam recentis & nuper instituti facies erat, quam hodie cernitur. Re ipsa cupiebant esse quod dicebantur, nihil fucatum illis,nihil personatum placebat, simplicitatis erat, non malitiae Ongeminus obstinatiae si qua in re errabatur. Opum autem & rerum saeculi tantus illis cotemptus,ut eas non solu non ambiret, sed oblatas etiam 8c haereditarias respuerent. Praeclare enim Columbanus & ipse Hyoberniae monachus, qui, ut Abbas Vualafridus scribit, a Sigiberto Francorum rege magnifica pollicitatione, ne Regno suo decederet, inuitatus,respondit, Non decere, ut alienas diuitias amplecterentur,
qui Christi nomine suas dereliquissent. Quid dicturum fuissse putain mus, si titulos ei prophanos, si agros & latifundia, si denique ius illud meri & mixti imperi monacho illi Sigibertus obtulis' et ' Sed Sc Gaulum suum Hybernia celebrat,Columbani discipulu, qui primum Luis
xoni3,dein Briganti j, postremo Arbore Felici commoratus,quum iusto tempore Alemannis Prouincias ingressis, Christum praedicasset, ad extremum uelut pertaesus eius gentis mores A ferociam,in solitudinem se contulit, exiguo monasteriolo contentus, cuius loco hodie oppidum nostru de huius nomine Sangalli nuncupatum,cernitur. Mulatis quidem ante Gallum sarculis Christiana Rhetia fuit,uerum ab Alemannis e Germania prosectis, religionem pariter 8c Prouinciae splendorem amisit. Demum Francos ad fidem conuersos,uicti Alemanaeni sunt secuti, & religionem imbiberunt, cuius per superiorem Rheotiam potissimi ministri, sobrin illi & barbati magistri Pirminus & Gallus fuisse perhibentur. Angli hodierni uetustam Britannorum genaetem, armorum gloria non aequant modo, sed etiam superant. Aciscessit robori cultus pietatis propius cognitae, & literarum studiois rum* cura minime infelix, propter ingeniorum excellentiam. Nec minus hodie Graece & Latine loquentes habet ea insula quam ha buit cum Romani eam homines administraret. Quin & ipse illustris rex Henrychus eius nominis octauus, praeter eximias dotes quae in multis regibus desiderantur,eruditione etiam & peritia doctrinarum, raro nimirum eius ordinis munere, praecellere dicitur. Ipsa insula,&
318쪽
gentium uariarum commerciis celebris, & opibus cum suis tum adueaectitiis ditissima est. Lana ibi mollissima 8c optima, Stannum candiae dissimum, quod multis iam saeculis regio aedit,quam ipsi Cornubiam uocant. Sane Sc ob auri 8c argenti fodinas,& margaritas in eo littore lectas, ab antiquis authoribus celebrata est. Non praeterierim in hac Britannia ex Constatio Chloro & Helena,Constantinum Magnum genitum esse,qui primus Imperatorum urbis Romae syncerius fauisse Christianismo creditus est . Sed dic illud constat multis ante saeculis Angliam Christianam fuisse quam Germania conuerteretur. Hodie
duae eius Metropoles memorantur, Cantuariensis & Eboracensis: in Hybernia autem tertia, Amarchana, quarum omnium uigintiquinque Dioecesses numerari, recentissimi scriptores prodiderunt. Scotia,
ut dixi, postremam insulae partem uendicat, insignis Sc ipsa Regno, nec indiga rerum quae ad alias etiam gentes exportantur. Vltra illam Orchades iacent insulae inter Britanniam & Thulen sparsae, ditionis regni Scotici. Thule extima sere eius maris insularum fama etiam congelati maris praedicatur. Glacie enim obduci 8c rigescere maria Hybernis mensibus in illa sinuum insularumq; frequentia & uicinitabis te certum est, resq' fidem accipit a noctium longitudine & rigoris uehementia, ubi dies brumae tempore prope nulla est, Sc si quae est,t men intemperie uincitur propter excussos amplissimis angulis Solis radios, Sc elusam uim caloris in superficie tam lubrica & leui. Vt uel hac unica caussa rerum conditori placuisse uideri queat, quo latera mundi 8c plagam extimam Polis adproximantem, aquarum, ut sic dicam, regno contribueret, immodica enim temporum illis in locis diuersitas,no molesta solum animalium naturae 8c mansioni, sed etiam intolerabilis fuisset. Aestiuis illic mensibus crepuscula sunt pro nois ctibus,Hybernis,diluculum pro die est. Citra Orchades in ortum terrae iacent instar insulae quae parte aliqua extimae Sarmatiae adhaerent, fortissimarum quondam gentium altrices, nec circunfluae modo sed etiam peruiae Oceani aestibus: quanquam peninsulam non insulam esse constet quicquid illic ambitur mari. Proinde & Paulus Diaconus non ineptus suorum tem porum scriptor libro de gestis Longobaris dorum primo, Haec insula, inquit, sicut retulerunt nobis qui eam luinstrarunt, non tam in mari est posita quam maris fluctibus circunfuissa &c. Nostra aetas etiamnu Noruuegiam, quasi Nortuuigiam,id est,
Septentrionalem terram aestibus undarum affusam, praeterea a genintibus Gotthiam & Suetiam seu Suediam uocat, a Germanicis Sarmaaeticisq3 littoribus mari multis locis uadoso 8c latentium Teniarum inis sidiis periculoso disterminatam . Ptolemaeus Sabulosum Pontum nominat hac maxime parte, qua terras penitius ingreditur. Duae illicinis sulae
319쪽
1NSULAE OCEANI. a Isulae, Selandia & Gotthia, quarum alteri rursum a mari quod circunis
luit nomen est, Germani enim See mare, Land oram aut terram uoaecitant. Alteram Gotthi incolae sic appellarunt. Pomponius uetus author inter Septentrionis insulas in illo sinu Codano a se dicto,unius meminit quam Theutoni tenuerint idem fortas sequi & Gotthi uetus enim nomen Theutonorum est. Nec taceda hoc loco Glessi ubertas, quae Sarmatico littore spectatur. Electrum id es Succinum dive runt ueteres Germani,ut Plinius docet,Gles sum, ob nitore, arbitror,
humoris tranSlucentis, quam uocem uernaculus sermo adhuc retinet
Gles sum,seu Glassum pro uitro usurpans, & Glestum etia pro omni materia quae igne colliquata nitorem leuoremue fictilibus superinis ducit, arti figulinae omni notior quam ut opus sit indicari. Noruue giam ueteres Scandiam, & interdum Scandinauiam ut Plinius,recenaetiores etiam Scondiam dixere aduersam Cymbrico Cherrsonneso,&nuper a Iacobo Zie ero tabulis aeditis illustratam, inter quam &Continentem insulae aliquae interiacent, parte regni Danorum seu Danmarchiae, parte Suedorum ditionis. Enimuero & Suedi suum regem habent, opibus es milite celebrem. Hae sunt insulae ex quibus
sortissimae gentes, Gotthi, Vuandili, Franci, Heruli, Rugi, Longo hardi, Alemanni, emersere: primi omnium qui Danubio 8c Rheno,
veteribus Imperi j limitibus superatis, magno suorum numero, non prouincias modo Europae omnes, sed ipsam etiam altricem imperiss& dominam Italiam incredibili uictoriarum successis ingressi, quaindringentis minimum annis perpetua quadam regnorum successione tenuerunt. Ante autem dictum Vandilos maritimas Africae prouiniscias subactas circiter nonaginta annos tenuisse. Ita uisum fuit diuinae prouidelitiae, ut in abditissimo Germaniae recessu, gentes alerentur, quae suo tempore, motis lacertis, Romani nominis gloriam extinis
guerent. Persae quidem & Arabes 8c Turcae, graui uulnere sauciaisrunt imperium, sed Orientale. Vrbem RoΜAM, 8c ipsam liberistatis sedem Italiam soli Germani subiugarunt, id p tanto impetu, ut totius propemodum Europae libertatem uindicarint. Nec enim fuit gens ulla, quod sciam, quae in illius Vrbis tyrannidem maiore uino
320쪽
LEUICULAS HAS CE MENDAS, Q V UM AD TENTO etiam subrepsissent, adnotare libuit, quo Lectori simul & nostra diligentia & omn1bus numeris absolutum opus probaretur. Pagina ς. uersu i . lege coincidit. Pag. 3. uer. 23. lege ApelioteS. Pag. i3Mersu 14. lege famam ipsa etiam Roma iactat. Pag. i . uer. 7. lege libri IIII. Pagi
lege Decibalum. Pag. 4 o. uer. 3τ. lege in occasum. Pag. 42. uer. l8.leg. pius homo Paulum cum suis &c. Pag. 44. uer. a. q. leg. quo demum. Pag. 48. uersui 6. leg. Praeterea anno. Pag. 61. uer. 1Σ leg. millium. Pagina 63. uer. 2. . lege Nomadas. Pagina 68.uer. i6. leg. 8c spes fuisset. Pagina Touer. 20. leg. illapsus. Pagina 87. uer. so. leg. extructas. Pag. 9 8. uer. 27. lege centa milliu passitu long. Pag. 9'. vers. 34. leg.Imperatori. Pag. i o F. uer. 3 l. leg. in uincula. Pag. r i 4.uer. p. leg. Elogium etiam iri bonam parte acceptu. Pagina ii . uersu la. leg. quoque. Pagina iid. vers. 4. leg. fame. Pag. iiq. uer. l. leg. propagato. Pag. I 2 o. uersu '. Ieg. quidam. Pagina iso. uer. 2. leg. eiusdem AleXandri. Pagina is3. uer. 33. leg. Itureos Taxi torquetur in arcus. Pag. i i. vers. 33. leg. Matthaeus. Pagina iso. uersu 3 . lege obriciebant.