Epitome trium terrae partium, Asiae, Africae et Europae : compendiariam locorum descriptionem continens, præcipue autem quorum in Actis Lucas, passim autem euangelistæ & apostoli meminere. : Cum addito in fronte libri elencho regionum, urbium, amnium

발행: 1534년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

rint. emo ignorat synodum Nicaenam hac urbe, imperate Constantino celebratam anno a nato C H RIS T O tricetesimo uicesimo quario, primam uidelicet ab eo Conuentu quem apostoli Hierosolymis egerant, atque ideo non tam uetustate quam sanctitate multorum qui interfuerunt,sacrosanctam. Quanquam illi posterior artas adeo non detulit,quin rescindere pluscula & nouis costitutionibus abolere sueis rit ausa. Fatalis,opinor,haec conciliorum sors est,ut prioribus subinde posteriora,aut infertiant ali quid,aut detrahat,no harum modo rerum quas pro suo iure uariant Ecclesiae, sed illarum quoque quae uidebano tur Canonica scriptura diserte tradita. Nec finis eius erit incommodi, neque ullus unquam synodoru successus admodum felix nisi demum inter ecclesias conueniat. ihil aut recipiendii aut definiendum,quod non euidentibus scripturarum oraculis nititur, longe minus statuenis

dum quod illis est aduersum. Haec enim, nisi fallor, sola ratio, & mois

testiam leuare conciliorum,& publicae ecclesiarum concordiar ac tranaquillitati succurrere posset. Meminisse uero oportet, & inThracia Nicaeam fuisse, Bithynicae cognominem,cuius alicubi Socrates Bizanti nus meminit. Nicaeae Bithynica patrum memoria episcopus fuit Besissarion, homo natione Graecus, quem ob excellentem eruditionem,&utriusque linguae facundiam, Eugenius IIII. tempore synodi Basiis liensis in ordinem Cardinalium asciuit,uirum liberalissimum, dc cuius domus Romae instar Academiae fuit studiosis omnibus pates. Id hoc

libentius retuli,ut ostenderem tantillo tempore exacto etiamnum Romae fuisse,primarios presbyterorum,qui Graecis atque adeo Asiaticis

ecclesii js praeessent,haud quidem Titulo tenus,sed re ipsa tales, & do,ctrina,grauitate es eruditione,uel maximis ecclesiis per Graecia digni. Amnium Bithyniae primae claritatis Sangaris est, qui & Sangarius

dicitur, tuto Marcellino,caeteris. Dein Rhindacus ex Mysio monte,

qui idem Sc Olympus dicitur, delapsus, uetus Mysiae Bithyniaeq3 ad

Propontida terminus. Plinius plures memorat, sed incelebriores, quoru Lycus Heracleam praefluit,flillaeusTium,supra nobis ex Pomponio, Paphlagoniae attributum,cui Zc Parthenium assignat Plinius. Ptolemaeus, Bithyniae tribuit.

INSULAE MEDITERM

Eliquum est, ut absoluta partium orbis continente,nunc Ade insulis dicamus. Harum plurimas & frequeter habitatas, mare habet quod Mediterraneum dicimus. Maximas autem Oceanus. Nos ordine obseruato prius de his quae sunt in Medite

292쪽

α46 INSULAE MARI sneo mox & de illis quas Oceanus ambit,dicemus. Sumemus autem initium a Moeotide,in qua cum, ut in lacu multis locis uadoso,plusculae sint, tamen non habent cur memorentur, nisi indicare Alopeciam libet non longe a Tanais os hs remotam,Straboni,Ptolemaeo,atque item Plinio memoratam . In Euxino aliquot contra Europae atque

Asiae littora iacent, a Plinio redditae quinti libri fine, quarum praecis Pue,Peuce, Danubi J ost is obiecta, Sc contra Bosphorum Thracium sitae Cyaneae. In Propontide Proconnesus tantum habitatur,ut libro secundo tradit Pomponius. Aegeum pelagus,reliquumqν mare quod inter Occiduam oram Asiae,Macedonicum*,Thessalicum, Atticum, 8c Peloponnense littus interiacet alicubi, Sc Myrtoum & Icarium 8c

Creticum & Carpathium mare cognominatum ante alia insulosum est. Hellesponto autem proxima Tenedos, dein contra Athon Mais cedoniae montem Lemnos iacet, inter quam 8c oram Thraciae quae es. 8c Hebro amnibus clauditur, minor quidem Lemno,sed famasamothrace. quondam celebrior,Samothrace,portuosiissima ut ait Plinius,habens

ab ortu Imbrum insulam minime obscuram, ab occasu Thasium 8c ipsam nobilem & sertilem, Samos autem primum dicta, & Thracia cognominata uidetur, ad eius Sami quae Asiae obiacet, differentiam. Vnde Maro Aeneidos septimo dixerit,d reiciam. Samon quae nucSamothracia sertur. Plinius author est in ea quondam Venerem, Phaetontem & Poton celebribus sacris &sanctissimis cerimoni js coli solitos, ut at is quidem & insulis & urbibus diuersa numina pro Gentilium uanitate culta obseruatat legimus. Nobis hoc nomine sacratatior est, quod Paulum Macedoniae adnavigantem excepit, ut Lucas Actorum XX. Cum soluissemus inquit, a Troade, recto cursu ueanimus Samothracen,&postero die Neapolim &c. Erat enim in Continente Macedoniae Neapolis, contra Thasum insulam in littore sita urbs, cuius supra meminimus . Ex aduerso & contra Aeoliae oram Lesbos est, clarissima insularu quae sunt ad occiduam Asiae frontem, quippe non fertilitate solum, quae tamen ei Macariae cognomentum indidit, sed urbium etiam frequentia,& fama clarorum hominum enis tuit. Obrasse in ea urbes aliquot terraemotibus 8c maris haustu indicat Plinius. Memorantur ex reliquis Mitylene,Methymna, 8c Eressus iuia quae Theophrastum genuit Aristotelis discipulum, & in ludo sucis

cessorem,uerecundissime ab ipso Aristotele designatum,Lesbi j videis licet uini commedatione ut suavioris: cuius rei Gellius libro decimois tertio pereleganter meminit. Lucas quoq3 de Mitylene Actora X X

mi leno Cum autem uenissemus Asson, recepto eo uenimus in Mitylenen,&1nde nauigantes sequenti die uenimus contra Chium, postridie uero

appulimus Samum, & commorati Trogili', proximo die uenimus Milo

293쪽

MEDITERRANEI. 24 Miletum. Eo enim loco apostoli nauigationem ex Asso,Mileton us factam breui quide sed distinctissima narratione est complexus. Poris ro Lesbus licet proxima Asso sit,tanta tamen longitudine a Septenistrione in Austrum protenditur, ut octo urbibus Aeoliae maritimis resipddeat. Ea causi a factum,ut quonia ad meridianam insulae partem Mitylene & Eressus iacent hac quide in occasum,illa in ortum exposita, temporis aliquid ei profectioni tribuendum fuerit,qua ex Asso ad Mitylenen peruenit Paulus, ut obiter Lucae uerba ad Geographiae iadem explicemus. Nam Chius,ut ide dixit supra Lesbum est Ioniae uicina,deinde Samos contra Cariae parte,moxTrogillion ex aduerso Mileti,postremo uicina iam Doricae peninsulae & ad finem Asiaticae frontis sita Cos,de qua idem Lucas XXI. capite mentionem facit,insnuens Paulum recta a Mileto Coum uenis Le, inde Rhodum dehinc Pataram,tande in Cyprum. Nos summa eius nauigationis per partes exponemus. Chios igit inter Samum & Lesbum ex aduerso maxime chion Erythriarum posita,ut ait Plinius,centu millium passitu ambitu comis plectitur,eadem & Chia dicta,mons in ea Pelleneus marmore olim

quod Chium uocabant celebris. Sed & Chium uinum inter laudatissima, Aruisinum dictu Plinio capite septimo libri XIIII. quanquam

Arvisimum in uulgatis libris medose legitur. Strabo enim libro deciamoquarto Aruisiam asperum & importuosum in Chio locum esse scribit trecentorum stadiorum spacio, qui uinum seri, Graecanicorum optimum. ostri Martia sinum,& corruptius etiam Malmasinum uocant,hodie ut Raphael tradit ex Creta allatum. Item Chia ficus saporis acuitate commendata de qua Martialis:

Chia seni similis Baccho, quam Seria misit, Ipsa merum secum portat es ipsa salem. Condiebatur enim seriolis id est fictilibus, 8 in his Romam adueheis

batur,ut hodie ad nos ex Hispani js Galli jsQ e iunco textis calathis seis re importatur. Porro Lucas no ad Chium appulisse Apostolum,sed contra Chium uenis Le ait, ut intelligamus aut ancoris iactis se in alto peregisse eam noctem,aut ad finitimam aliquam Chio insula uenisse, quae in prospectu Chium haberet. Non paucas enim proximas Chio insulas nominatim censet libro quinto Plinius. Referam Sc hoc quod Aeneas potisex in Chη mentione annotandum duxit, Resinam Chii e Lentisco manare,quam primo libro Dioscorides,& libro X ΙΙ. Plinius Mastichen seu Masticen uocat,adeo laudata medicis,ut nec Indiaeca nec Arabica antecedat,neo quae e Graecia es Ponto aduehitur meolior sit. Vulso Mastix dicitur liquor ille,cum nας tamen Graecis nominadi casu & exinde Plinio Mastiche dicat. Samos Chio Sc fertilior sonos. 8c clarior est, sita inter Icariam insulam quae Icario mari nomen dedit,

294쪽

α48 INSULAE MARIS 3c oram Auae in qua Ephesius 8c Panionium iacent, Anthemusa aliis quando di ita a floribus, & Parthenia, id est uirginea, Stephane,quo

niam corollis texendis accommoda sit . Flores enim Samiorum in Prouerbium abierunt, uoluptuariae amoenitatis. Et quia fertilissima

esset, Lac itidem Gallinaceum ferre didia est. Praedicatur & alumno Pythagora, qui ut libro XIIII. refert Strabo Polycratem tyrannum exosus discendi gratia ad Chaldaeos es Aegyptios abierit. Inde reuerosus cum nihil mitius agi in patria uideret, in italiam abnauigauit. Viis deri poterat & uoluptate perditam deseruisse,nimirum ad discendum natus. Et quod libro VIII. Laertius tradit, a Polycrate Pythagoram in Aegyptum abeuntem Amasidi regi per epistolam commendatum uitlim fuisse. Trogillium parua insula,in sinum quem Mela Basilicum uoscat, inclinat, cognominis autem promontorio Continetis iuxta Prionen urbem ut XIIII. libro tradit Strabo. Plinius libro quinto pluis ratiuo numero Trogilias dixit eam insulam, Sc l. simplici, quod ScHermolaus probat.Lucas gemino protulit, nisi uiciati sint codices. M- Cous autem siue Cos contra Cariam & illi sinui obtenta in quo Hais licarnassus fuit, nobilissima insula dicta Plinio, inter quam & Chion media Samos est, sicut inter Samon & Lesbon, Chios, porro illis Coos, nec fertilitate nec fama cedit ingeniorum. Siquidem & Hippocratem genuit principem Medicum, Pythagorae discipulum,& Apelisiempidiorem incomparabilem,quem ad Perseum discipulum de sua arte Commentarios scripsisse, maximus operum eius praeco Plinius scripsit. Proinde inter multas Asiae laudes, haec praecipua est, quod tot nobis excellentes rei Medicae 8c scriptores & profestares ardidit. Nam & Dioscorides, cuius libri de herbarum usu 8c effectu,seu,ut ipse inscripsit, de medicinali materia extant, Cilix fuit ex Anazarbo

cuius ante meminimus. Hippocrates autem Cous,Galenus e Pergatino Mysiae Asiaticae,Theophrastus e Lesbo, qui plantam historiam S caussas multis libris tractauit. Pythagoras de quo mox diximus, e Samo, quem dc ipsum post laboriosissimas peregrinationes de heroharum naturis scripsisse, author est Plinius. Sane & Aesclepiades Asiaticus fuit e Prusa Bithyniae, Mithridatis artate medicus clarissi mus. Habuit & Coos Aesculapi j templum uetustissimi medici,qui artis fauore diuinos honores meruisse traditur. Notandum autem Sc Ceam insulam esse, sed in Europae littore proxime Euboeam contra

Sunium Atticae promontorium sitam, Herasistrati medici & Simois nidis poetae Melici patriam, de qua libro decimo Strabo: ut sint tres insulae nominibus affines, Chius, a qua Chrj, Cos seu Coos utroinque enim modo dicitur) a qua Coi,& Cea a qua Cei dicuntur incola ut es Ceae uestes quas Cea insula mittebat. Inde Zc paroemiae factus

iocus

295쪽

MEDITERRANEI. a 4'locus est Chius 8c Cous, de rebus uehementer similibus. De qua in Chiliadibus suis Erasmus. Discrimen illud iam dictarum insularum

Hermolaus explicuit,spectatissimae diligentiae uir es qui Plinianae leaectioni propemodum desperatae non lucem modo primus, sed etiam uitam attulit, ut plane terris est odisse tantum thesaurum, Sc studiosis imperti sse uideri,praedicarii debeat. Hactenus de Aliae insulis occiis duis, nunc ad Atticam oram deflectemus. In ea praecipua insularum Euboea iacet, Atticum 8c Boeoticum littus propemodum totum Ion gitudine aequans, mare angustum interfluit,quod Sc Euripum habet, reciproco cursu notum. Inde etiam in inconstantes Adagio nato. Vrbium eius clarissimae Chalcis, &,Caristio quondam marmore nobis litata Caristos. Recentiores Nigropontum uocarunt insulam hanc, inuassem,captamq3 a Turcis imperante Friderycho tertio, Anno a naisto Christo M. CCCCLXX. Ab ea meridiem uersus & ortum,ilistae iacent quae circum Delon Cyclades: propius Cretam Asiamq3 Sporades dicuntur,plerun* scriptoribus ita confusae ut Sporadibus quae sunt Cycladum, rursum autem Cycladibus quae sunt Sporadum ano numerentur. Dictae autem Cyclades,quod circum insulam Delon,circuli forma sitae sunt, Sporades autem reliquae, quia sparsim dc sine ordine iaceant. Plinius duodecimo capite quarti libri,Cyclades,inquisidc Sporades ab Oriente littoribus Icarijs Asiae, ab Occidente Myrotois Atticae, a Septentrione Aegeo mari, a Meridie Cretico 8c Carispathio mari inclusae, ducentorum millium passuum in longitudinem Sc per ducenta millia in latitudinem iacent. Nota autem est Delos Apollinis 8c Dianae fabulis, nec ritibus suis caruit de fabula nata suis

perstitio: in ipsa enim nec parere, nec sepelire fas erat, sicut nec canem

alere, ut libro IIII. Thucydides, & post eum Strabo decimo libro prodidere. Proinde in Rhenara uicina insula mortuos Deli j sepelieisbant. id honoris, puto, Dianae uirgini tribuebatur. Est Sc Paros illi

uicina in qua Parium marmor, candore spectatum. Et Ios Homeri sepulchro celebrata ueteribus. Praeterea Telos insula diuersa a Delo, cuius nobile unguentum erat, Telinum cognominatum, Dioscoridi libro primo. Conficiebatur potissimum foenugraeco, addito Calamo 8c iunco, odoratis. Plinius decimoquarto libro Telinum unguenae tum ut laudatissima praedicat. Laudata est Sc Cilicia olim unguentis, praecipue Tarsos quae Nardino praecelluit. id ex Omphacino fiebat, additis Costo, Amomo, Nardo,Myrrha, 8c ad excitandum odorem Balsamo. Porro Mardinum non modo uariabat propter uarias speis cies eius, sed etiam rebus adulterabatur uim l lardi praeserentibus. Est

autem Nardus indica quae Sc laudatissima, est Syriaca, est Gallica,est Cretica, Plinio libro XII. Indica Sc folia habet, oc in spicas exurgit,

296쪽

aro INSULAE MARI squorum utriusque eximius usus in unguentis erat. Spicatum etiam dicebatur quod e spica esset confectum authore Galeno. Foliatum auae

tem dicebant Nardinum,non a Nardi solqs,sed a Malobathro,quod saepiuscule reliquae materiar in Nardino admiscebatur. Malobathrum autem, nil aliud quam folium est odoratum, in Indiae palustribus ad Lentis modum fluitans, nec ullis adhaerens radicibus, de quo multa apud Dioscoridem doctus homo Marcellus Floretinus disseruit. Dignum autem cognitu, quod libro XIII. Plinius tradit,uidelicet no Dem herbarum species esse quae Nardum imitentur & adulterent. Vnde intelligimus in tanta fraudis materia usum loquendi obtinuisse,ut Narilia pistica Nardus diceretur, quae syncera & abs p uicio esset, is sipistica. a fide, & plane αργλο-', hoc est germana, ut ait Erasmus, nulla arte uitiata. Proinde & Hermolaus libro Corollari j primo Diciata, hoc est probam 8c fidelem exponit, & quae adulterata non sit, sicut Marci XIIII. &Ioanis XII. accipitur. Diuus Hieronymus super XXVI. cap. Matthaei pisticam planciueram Sc abso dolo exposuit. Unguentum hoc, praeterquam quod odoratissimum erat, attenuabat etiam, extergebat humores, dissipabat, calefaciebat, authore Dioscoride

Apud Plinium igitur primo capite libri duodecimi, non Delos sed Telos legendum, quarti enim libri duodecimo capite Deli pariter 8c

Teli mentione habita, nominatim Telon unguentis nobilem esse reo statur. Iam & Pathmos inter Sporades censetur non magna insula& quae circuitu triginta millia passuum non excedit . In qua Ioanonem apostolum exulasse Tertullianus in libro de priscriptionibus

haereticorum astiirmat. Damnauerat eum Domitianus, quo interseocto, quum acta eius Senatus rescidisset; & Nerua Cocceius, pertinaxa Hieronymo cognominatus, exilia illius, Edicto soluisset, incoluiscreta. mis apostolus suae Asiae est restitutus. Supra Sporadas, Creta, Iouis magni medio iacet insula Ponto, ut dixit Vergilius. Hodie Candiisam uocant,maior est quam Cyprus, minor autem quam Sicilia ScSardinia, quibus solis in toto Mediterraneo cedit, interim nobilimis te & fertilitate par omnibus. Situs eius orientalior est quam Pelooponnesi, inter Atticam Graeciae 8c Cyrenaicam Asticae oram meis dia iacet haud amplius bidui ad alterutram nauigatione. Alluunt maria, ab occasu Ionium, ab ortu Carpathium, a Septentrione Aegeatim, 8c ab ea uocatum Creticum, a Meridie Asticanum. Forma eius Oblonga retortis lateribus, & inter aestiuum ortum occasumq3 ita porrecta, ut altero fastigio in Boream, altero in Notum transuetia recliisnet, angusta magis & longissima est ad Orientem, ubi contra Rhois dum Sammonio promontorio extollitur, ab occasu retusior in duo promontoria dispalescit, quorum austrinum contra Phycuntem Cyis

renaicae

297쪽

MEDITERRANEI. asirenaicae 4 Graecis dictum,quoniam frontem arietis expriaeniat : alterum obuersum Peloponneso Cimarus uocatum Straboni. Sunt es in lateribus promontoria, quorum Austrinum potissimum Phenice, contra Cliorum & Akicum, arctoum Zephyrium Sporaodibus aduersum Ptolemaeo. Plinius quarto libro nusquam latiorem esse quinquaginta millibus passuum tradit, cum longa tamen ducenotorum septuaginta millium sit quae summa ad calculum reducta large quadraointa milliaria Germanica aequat, nec multo minus apud Ptoαlemaeum ex obseruata graduum longitudine colligitur. Referendum id duxi quo similius uero fiat, quod magno consensu scriptorum tractditur, centum eam urbibus aliquando fuisse claram, quarum circiter quadraginta Plinii aetas nouit,enumeratas ab ipso quarti libri duodecimo capite. Extant hodiet non paucae, quaru minimum decem suos praesules habet, urbe metropolitana marittima, quae eo quo & insula nomine Candia dicitur, fortassis a candore deducto uocabulo,quanindoquidem Strabone teste, eius insulae montes occidui λωκοi, hoc est albi seu candidi dicuntur. In totum autem iniquior est molliter assuris oentibus clivis quorum fertilissimae convalles cernuntur. Exasperastur es montibus, Ida maxime, qui mediae insulae altissimus imminet, pedem eius oppidis circum,coronae instar ambeuntibus. Rigant amones Oaxis Vergiliano notus carmine & Letheus,aliiqi non ignobioles. Sed hac ues una re beata est, quod noxqs animalibus caret. Pororo gloriam sertilitatis non urbium modo fama, uerum 8c uetustatis honos, & potentia, rerumq' gestarum memoria uincit. Praefuisse in sulae Iupiter fertur uetustissimus rex cuius Lactantius ante alios libro Institutionum primo meminit. Fuit Sc Gnosius cognominatus Rhaodamanthus,tanta integritate uir ut tribunal ei S iudicium apud inse, ros pristini vates tribuerint. De Minoe rege minime fabulosum est

primum eum Cretesibus leges dedisse, optimis institutis, magna ciuilitate ornasse, quam mox paulo & Lacedaemonii sint imitati. De maris imperio & insulis Cretae subiectis, ipse etia Aristoteles secundo Politic testatus est. Inde enim prouerbium natum,Cretes nescit Pelavus de eo qui quod eximie nouit dissimulat, ut Strabo decimo libro tradit. Varie postea tyrannis paruit, non Graecis modo sed & Barbais ris,donec post deuictum in Asia Antiochum, Romani eam Metello duce qui inde Creticus dictus est, devicerunt. Postremo collapsis imisperia Orientis rebus, Veneti ingenti pecunia coemptam suae ditioni adiecerunt, Sc iam plus trecentis annis possident. Qui sane non hanc

solam, sed & Cyprum es Corcyram,Cycladum p & Sporadum non

paucas, es Adriatici maris sere omnes,quae plurimae tamen sunt,posa sident,omniu Europae populorum, qui modo Aristocratiam retinet,

298쪽

citra controuersiam potentissimi,Turcis autem iustissimis caussis foederati,ne hostem experiri eum denuo cogatur, qui iam antea tot praesciaris urbibus eorum imperio ui ablatis, plus satis damni fecerit. Canis

dia igitur oppidum parte occidua, ut dixi, positum, eo fere littorum ambitu iacet quo antea Phalasarne, & fortasse ipsa Phalasarne est,

quod tamen ut coniectari, ita non ausim asserere, in tanta praesertim locorum nominum P uariatione, etiam si constet recens esse Candiae nomen. Sed & Cretae aliquado non fuit. Curetis enim prius,& ante quo Aeria dicta est,praeterea ob eximiam coeli clementia Macaron, siue ut Solinus Sc Martianus uocant μακαρ σορ appellata.Tanta temporum nocendi rebus humanis tum inuidia tum pertinacia est,ut nullo unquam certo aut loco aut statu illae fuerint,longe minus retineant nomina ut uerissime dictum sit ab Horatio, ut folia in sylvis pronos mutantur in annos,

Prima cadunt,ita uerborum uetus interit aetas,

Et iuuenum ritu florent modo nata uigent , Debemur morti nos,nostram S c.

sa causis factum est, ut 8c in Lucae historia Actorum XXVII. Ioiscorum eius insulae nomina quaedam, parte mutata, parte recentia &e uulgi uelut usu petita legantur, quorum nec Plinius,qui in Lucae t meri tempora incidit, nec Ptolemaeus,qui post eum sub M. Antonios On. uixisse creditur, in descriptione Cretae meminerint. Salmonem uocat Lucas detorta paululum uoce promontorium quod Plinio Sc caeteris ditiis onus. Sammoniu dicit, praeterea in latere insulae austrino,Pulchrosportus,& Lasaeam ciuitatem,& Assum inter Sammonium & Phenicen poristum memorat, quae aut indigna uisa doctioribus quae reserrentur, aut illius temporis &uulgo nautico recepta uocabula extitere. Certe Erasino exactissimi iudicri uiro, qui nuper Pauli peregrinationem luisculentissima breuitate est complexus, de uulgi sermone petita uiden Phenire. tur. De Phenice quidem optimo portu meminit Ptolemaeus, & Puti sed. chrosportus iuxtaq3 Lasaeam littorariam urbe agnoscit Hieronymus. M. Asum autem seu Asmum haud recte eam quae Asiae est hoc loco intelisi it, cum Lucas Creticum littus non Asiaticum illo capite describat. Quin & uento contrario ita coercitam nauem indicat,ut ne Gnidum quidem appellere licuerit, nedum ad interiorem Asiae recessum in

quo Asmos erat,ingredi. Asium quidem Plinius in Creta censet, sed

mediterraneum, ut omnino diuersam & plane maritimam reddidisisse uideri Lucas queat. Qui quanta alioqui fide 8c diligentia suam hiastoriam scripserit, abunde uel hic unus Iocus uicesimiseptimi capitis, testatu adeo omnia certis compertis descriptionibus terrarum quadrant. E Lycia enim soluentibus Italiam uersus,Gnidos petitur,ea est urbs

299쪽

MEDITERRANEI. assurbs uetus A celebri nomine in extima peninsulae fronte, qua Dores habitarunt, unde ab Austro ora Asiae ad occasum uertitur ceu in Caria diximus. Hanc cum in prospectu haberet,nec tenere possent a uentis prohibiti, ad sinistram deflectere, & Sammonio Cretae extimo RGnido aduerso promontorio applicare compulsi sint. Mox uelutim Petum declinaturi, contra morem, australem insulae oram haud satis commodam portubus legere, ac demu Phenicem ut aptum hybernis locum ingredi cum constituissent, repente exorto Euroaquilone ara repti, & ad Claudam insulam delati, cum non daretur PortuS,in anas plissimum pelagus tempestate adacti fuerint, hoc unum interim sumismis uiribus conati, ne Affricano littori appulsi, in breuia 8c Syrtes inciderent. Timendum id prorsus erat, propter uenti cursum,qui a latere Septentrionis exortus, Cretae praesertim auulsas naues recta in oram Syrtium impellebat. Ventus aute cuius hic Euagelista meminit, Euroaquilo.

niti fallor, Caecias est, ab exortu aestitio progressus, authore Plinio. Euro aute Aquilo dictus quod a parte Boreae Aquilonem, ab aequiae noctio Subsolanum, qui & Eurus est,habeat,mediusq3 inter illos iniscedat: constat autem uiolentum eum & tempestuosum esse. Porro Claude insula a Plinio Sc Pomponio Gaudos dicitur, a Ptolemaeo clauda. Claudos,ut exinde constet mutari consuetudine nomina. Nam Sc Beda hoc loco uidisse se exemplaria testatur, quae uocabulu Caude,non

Claude haberent, ut & Gaude dicta uideri possit & Claude sicut Gaudos 8c Claudos. Sita autem est haud longe a promontorio quod contra Phycuntem Africae promontorium spectare diximus. Alia est contra Siciliam posita Gaulos, de qua suo loco. Dici uero no potest quantum opis adferant ad huius tempestatis cognitionem,Tabellar Geois graphicae, quas si ab hac parte Lector intuitus fuerit,uidebit Iuce clais rius, in quam immane & atrox pelagus Paulina nauis correpta,&quam uicina periculis fuerit,ut* Meliten insulam uiderit,tanto interis uallo dissitam a Cretico littore, non mirabitur totis quatuordecim

diebus noctibusq3 in alto iactatum fuisse Apostolum. Caeterum,ut de Creta finiamus, audiuit & ipsa Paulum euangelizantem. Mox &Episcopum habuit Titum qui aliis ordinatis celebres in ea Ecclesias constituit. Sic enim loquitur in epistola ad Titum Cretae agentem, Apostolus, Huius rei gratia reliqui te in Creta,ut quae desunt,pergas corrigere, es constituas oppidatim presbyteros sicut ego tibi ordinataram. Si quis est inculpatus,unius uxoris uir Mo. Praecipue autem adaemonet, ut eos legat qui sanam doctrinam tenerent. Erant enim iam

tum Iudasi in Creta nihilo meliores Asiaticis Sc Galaticis pseudoapois stolis, qui animas simplicium negotiantes, doctrinam suam quaesiui accommodabant,& ritu pharisaico doctrinas & mandata hominum

300쪽

α 4 INSULAE MARI s

inoerebant iuperbissima praesumptione cum insatiabili auaritia conis iuncta, quae uitia Christus pharisaeis ut capita superstitionis & pietaistis pestes acerbe semper opprobrauit. Ad doctrinae porro improbi, talem genuina quaedam & peculiaria insulae uitia,quorum caussa non raro Ietes pessime audierunt, accedebant.Proinde Sc ipse Aposto, lus quo circunspectiorem Titi animum redderet, non dubitauit Epiis menidis carmen, vel maledicentissimum epistolae suae inserere, quod ad hunc modum habet,

Cretenses semper mendaces,malae bestiae,uentres pigri. Caeterum spiritu sito dominus ita uitia abstersit cordibus, & mentes auscultantium Euangelio sic renouauit luce coelesti, ut non alia insula aut celebriores aut instructiores Ecclesias habuerit. Ex episcopis ueteis

ribus clarissimi fuerunt Pinytus Gnosius,& Gortynae urbis praesul

Philippus cuius contra Martionem libri extiterur,ambo insignes 1mis peratore M. Antonino. Nunc reliquas insulas prosequemur. Carispathos clara, inter Cretam & Rhodum iacet, adeo celebris quondam ἄρ M.Apotens, ut mari etiam nomen dederat. Rhodus autem cuius X X Lcapite Lucas in Actis meminit, ex aduerso Cariae & Lyciae sita est,clais rissima insula, & ueterum etiam studiorum atque eloquentiae memo, ria nobilis. Tres in ea urbes fuerunt,Lindus,Camyrus,& talibus quae N Rhodus nunc dicitur, sita est in littore insulae Septentrionali,ac uraelut peninsuls imposita eximium porrum habet,citra quem admodum munita turris, uulgo S. Nicolai dicta,quae nostris magno aliquanao tuendae urbis praesidio fuit. Eam urbem cum reliqua insula,cliu Darais cenorum incursionibus uexatam, nostri cum Palaesima & Syriae parte receperunt. Deinde amissa rursum Hierosolyma, fratres Holpitalari qui S. Ioannis cognominantur, Rhodum fauore regis Goth edi occuparunt anno Millesimo trecentesimo octauo a nato Christo. Quae

res magna eis opulentiae occasionem praebuit. Enimuero fama rerum

oestarum, dein & publicus fauor, & persuasio quaedam de coercenaedis eorum opera infidelibus, omnium mentes ad iuuandum contriae buendumq' inflammaverant. Deinde etiam Pontificum accedente cura, bona prope omnia quae Templard paulo ante ob impietatem reperfidiam extincti,reliquissent,in illos sunt translata. Accessit opibus dignitas,rest breui ita creuere, ut Turcis etiam, haud raro Rhodienisses terrori fuerint. Quippe detrectare foedera, & pacis respuere condiationes interdum sunt ausit: fertur,facile etiam soluere consueste si quae coaluissent. Idcirco ut rerum omnium humanarum,ita huius quoque potentiae Prosperitatem, miser casus excepit. Dubium fastu ne atque insoletia nostrorum,anTurcarum odio ueteri,nec satiabili regnorum

SEARCH

MENU NAVIGATION